lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 december 2021
S. Ambrosii, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus Treviris circa annum 340 e familia romana, studiis Romæ incubuit et Sirmii cursum honorum cœpit. Anno 374, dum Mediolani degebat, extemplo episcopus civitatis electus, die 7 decembris ordinatus est. Munere adamussim fungens, caritatem maxime exercuit in omnes, verus pastor et doctor fidelium factus. Iura Ecclesiæ strenue tutatus est; rectæ fidei doctrinam, scriptis et opere contra Arianos defendit. Mortuus est sabbato sancto die 4 aprilis anni 397.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

V. Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.
R. Rectas fácite sémitas Dei nostri.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

24, 19 – 25, 5
Regnum Dei. Gratiarum actio

In illa die: confractióne confrácta est terra, contritióne contríta est terra, commotióne commóta est terra, agitatióne agitábitur terra sicut ébrius et fluctuábit quasi tabernáculum; et gravis erit super eam iníquitas eius et córruet et non adíciet ut resúrgat. Et erit in die illa: visitábit Dóminus super milítiam cæli in excélso et super reges terræ super terram; et congregabúntur et vinciéntur in lacu et claudéntur in cárcere; et post multos dies visitabúntur. Et erubéscet luna et confundétur sol, quia regnávit Dóminus exercítuum in monte Sion et in Ierúsalem et in conspéctu senum suórum glorificábitur.
     Dómine, Deus meus es tu; exaltábo te, confitébor nómini tuo, quóniam fecísti mirabília, cogitatiónes antíquas, fidéles, veráces. Quia posuísti civitátem in túmulum, urbem munítam in ruínam: arx superbórum non ámplius est cívitas, in sempitérnum non reædificábitur. Super hoc glorificábit te pópulus fortis, cívitas géntium robustárum timébit te; quia factus es fortitúdo páuperi, fortitúdo egéno in tribulatióne sua, protéctio a túrbine, umbráculum ab æstu: spíritus enim robustórum quasi imber hiemális. Sicut æstus in árida tumúltum superbórum humiliábis; sicut æstus in umbra nubis cánticum fórtium réprimes.

RESPONSORIUM

Is 25, 1. 4

R. Dómine, Deus meus es tu; exaltábo te et confitébor nómini tuo, * quóniam fecísti mirabília.
V. Factus es fortitúdo páuperi, fortitúdo egéno in tribulatióne sua. * Quóniam fecísti mirabília.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Ambrósii epíscopi

(Epist. 2,1-2.4-5.7: PL 16 [edit. 1845], 847-881)

Gratia verborum tuorum plebem demulceas

     Suscepísti munus sacerdótii et, in puppe Ecclésiæ sedens, navim advérsus fluctus gubérnas. Tene clavum fídei, ut et graves huius sǽculi turbáre non possint procéllæ. Mare quidem magnum et spatiósum, sed noli veréri; quia ipse super mária fundávit eam, et super flúmina præparávit eam.
     Itaque non immérito inter tot mundi freta Ecclésia Dómini tamquam supra apostólicam ædificáta petram immóbilis manet, et inconcússo advérsum ímpetus sæviéntis salis persevérat fundámine. Ablúitur undis, non quátitur, et licet frequénter eleménta mundi huius magno illísa resúltent fragóre, habet tamen, quo laborántes excípiat, tutíssimum portum salútis. Sed tamen, etsi in mari flúctuat, currit in flumínibus; et vide ne in illis flumínibus magis, de quibus dictum est: Elevavérunt flúmina vocem suam. Sunt enim flúmina, quæ de ventre eius fluent, qui potum a Christo accéperit, et de Spíritu Dei súmpserit. Hæc ergo flúmina, cum redúndant spiritáli grátia, élevant vocem suam.
     Est et flúvius, qui decúrrit in sanctos suos sicut torrens. Est et flúminis ímpetus, qui lætíficat ánimam pacíficam atque tranquíllam. Ex huius flúminis plenitúdine quicúmque accéperit, sicut Ioánnes evangelísta, sicut Petrus et Paulus, élevat vocem suam: et sicut Apóstoli evangélicæ prædicatiónis vocem usque in totos fines orbis terrárum canóro diffudérunt præcónio, ita et iste íncipit evangelizáre Dóminum Iesum.
     Accipe ergo a Christo, ut et tuus sonus éxeat. Cóllige aquam Christi, illam quæ laudat Dóminum. Cóllige aquam de plúribus locis, quam effúndunt nubes prophéticæ.
     Quicúmque cólligit de móntibus aquam, atque ad se trahit vel haurit e fóntibus, et ipse rorat sicut nubes. Imple ergo grémium mentis tuæ, ut terra tua huméscat, et domésticis irrigétur fóntibus.
     Ergo qui multa legit et intéllegit, implétur: qui fúerit implétus, álios rigat; ideóque Scriptúra dicit: Si implétae fúerint nubes, plúviam in terram effúndent.
     Sint ergo sermónes tui próflui, sint puri et dilúcidi, ut moráli disputatióne suavitátem infúndas populórum áuribus et grátia verbórum tuórum plebem demúlceas, ut volens, quo ducis, sequátur.
     Allóquia tua plena intelléctus sint. Unde et Sálomon ait: Arma intelléctus lábia sapiéntis; et álibi: Lábia tua alligáta sint sensu, id est, fúlgeat sermónum tuórum manifestátio, intelléctus corúscet, et allóquium tuum atque tractátus aliéna non indígeat assertióne; sed sermo tuus velut armis suis sese ipse tueátur, nec ullum verbum tuum in vanum éxeat, et sine sensu pródeat.

RESPONSORIUM

2 Tim 4, 2; cf. Sir 48, 4. 8

R. Prǽdica verbum, insta opportúne, importúne; árgue, óbsecra, íncrepa, * in omni patiéntia et doctrína.
V. Quis potest simíliter gloriári tibi, qui ungis reges ad pæniténtiam? * In omni patiéntia et doctrína.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Ambrósium epíscopum cathólicæ fídei doctórem et apostólicæ fortitúdinis exémplum effecísti, éxcita in Ecclésia tua viros secúndum cor tuum, qui eam fórtiter et sapiénter gubérnent. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)