lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 ianuarius 2022
Pro O.P.: B. Bernardi Scamacca, presbyteri, pro commemoratione


Bernardus, antea Antonius, Catanæ in Sicilia [Italia] anno 1430 e nobilibus parentibus natus est. Post levem iuventutem, gravi prostratus vulnere in singulari certamine accepto, divina gratia permotus, inter Fratres Prædicatores ascribi voluit anno 1452. Uni Deo adhærens flagranti caritate dignisque pænitentiæ fructibus Christo Crucifixo, cuius Passionem singulari pietate coluit, se conformare studuit. Misericordia in proximos enituit, egenos præsertim et ægrotos, pro quibus magnum nosocomium adhuc existens extruendum curavit, nobilium concivium sumptibus, quod ipse dum viveret prudenter rexit. Restaurandæ vitæ regulari præpositus, huic operi totum se dedit. Prædicator ardens multos cives ad Deum adduxit. Obiit Catanæ, die 11 ianuarii 1487. Leo XII, die 8 martii 1825, eius cultum ratum habuit et confirmavit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iesu, redémptor ómnium,
perpes coróna cǽlitum,
in hac die cleméntius
nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis
conféssor almus cláruit,
cuius celébrat ánnua
devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi
gressu seréno tránsiit,
tibi fidélis iúgiter
iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis
non cor cadúcis ápplicans,
cum ángelis cæléstibus
lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue
nobis sequi vestígia;
huius precátu sérvulis
dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

11, 12-30
Fiducia in Deum solum

     Est homo márcidus egens susceptióne, plus defíciens virtúte et abúndans paupertáte; et óculus Dei respéxit illum in bono, et eréxit eum ab humilitáte ipsíus et exaltávit caput eius: et miráti sunt in illo multi.
     Bona et mala, vita et mors, paupértas et honéstas a Deo sunt. Sapiéntia et disciplína et sciéntia legis apud Dóminum; diléctio et viæ bonórum apud ipsum. Error et ténebræ peccatóribus concreáta sunt; qui autem exsúltant in malis, consenéscunt in malo. Dátio Dei pérmanet iustis, et beneplácitum illíus succéssus habébit in ætérnum. Est qui locupletátur parce agéndo, et hæc est pars mercédis illíus in eo quod dicit: «Invéni réquiem mihi, et nunc manducábo de bonis meis solus»; et nescit quod tempus prætériet, et mors appropínquet, et relínquet ómnia áliis et moriétur.
     Sta in mandáto tuo et in illo conversáre et in ópere mandatórum tuórum veterásce. Ne miréris in opéribus peccatórum; confíde autem in Deo et mane in labóre tuo. Fácile est enim in óculis Dei súbito honestáre páuperem. Benedíctio Dei in mercéde iusti contínuo, et in hora velóci succéssus illíus fructíficat. Ne dicas: «Quid est mihi opus? Et quæ erunt mihi ex hoc bona?». Ne dicas: «Suffíciens mihi sum et quid ex hoc nunc pessimábor?».
     In die bonórum ne ímmemor sis malórum et in die malórum ne ímmemor sis bonórum, quóniam fácile est coram Deo in die óbitus retribúere unicuíque secúndum vias suas. Malítia horæ obliviónem facit luxúriæ magnæ, et in fine hóminis denudátio óperum illíus. Ante mortem ne laudes hóminem quemquam, quóniam in extrémis suis agnóscitur vir.

RESPONSORIUM

Sir 11, 19. 20; cf. Lc 12, 17. 18

R. In eo quod dicit lócuples: Invéni réquiem mihi, et nunc manducábo de bonis meis solus. * Nescit quod mors appropínquet, et relínquet ómnia áliis et moriétur.
V. Cógitat dives intra se: Déstruam hórrea mea et maióra ædificábo, et illuc congregábo bona mea. * Nescit quod mors appropínquet, et relínquet ómnia áliis et moriétur.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Epístolam ad Romános

(Homilia 15, 6: PG 60, 547-548)
Misericordiam Christus præcipit

     Deus quidem Fílium suum trádidit; tu vero ne panem quidem das ei, qui pro te tráditus et occísus est.
     Pater propter te illi non pepércit, cum vere Fílius ipsíus esset; tu vero illum fame tabescéntem contémnis, cum sumptum factúrus sis ab iis, quæ illíus sunt, idque propter te factúrus sis.
     Quid hac iniquitáte detérius fúerit? Tráditus est propter te, occísus est propter te, círcumit esúriens propter te; ex iis quæ illíus sunt das, ut ipse utilitátem accípias: at ne ita quidem das.
     Quibus lapídibus non stupidióres sunt, qui tot rebus se pertrahéntibus, in diabólica illa inhumanitáte manent? Neque enim satis ille hábuit crucem et mortem subíre; sed et pauper fíeri vóluit et peregrínus, erro et nudus, atque in cárcerem cónici infirmitatémque pati, ut vel sic te advocáret.
     Si mihi non retríbuis, ut pro te passo, miserére mei tamen propter paupertátem. Si nolis propter paupertátem miseréri, propter morbum vel propter cárcerem flectáris: si ne hæc quidem ad humanitátem pértrahunt, ánnue ob petitiónis tenuitátem. Nihil a te sumptuósum peto, sed panem, tectum, verbórum consolatiónem.
     Si póstea adhuc ferox máneas, saltem propter regnum cælórum mélior efficiáris, saltem ob præmia quæ promísi. Verum ne horum quidem ullam ratiónem habes?
     Saltem propter natúram te frangas, nudum videns, et meménto nuditátis meæ in cruce, quam propter te passus sum. Si illíus nolis, at istíus qua pauper et nudus sum.
     Vinctus tunc fui propter te, et nunc étiam propter te; ut sive illis, sive his motus vínculis, áliquid misericórdiæ mihi præstáre velis: ieiúnus fui propter te, rursus esúrio propter te: sitívi in cruce pendens, per páuperes nunc sítio; ut vel ex illis vel ex his te ad meípsum allíciam, et pro salúte tua benígnum te reddam.
     ídeo te, mille devínctum benefíciis, vicem mihi repéndas rogo: non ut a debénte éxigo, sed ut largiéntem coróno, et pro módicis istis regnum do.
     Non dico: «Solve paupertátem meam»; nec: «Largíre mihi divítias, quamvis propter te pauper sim», sed panem tantum peto, et vestem, et in fame módicam consolatiónem.
     Si in cárcerem coniéctus sim, non cogo te, ut a vínculis me solvas et edúcas, sed unum quæro tantum: ut propter te vinctum vídeas; hæc mihi grátia satis erit, pro qua tibi cælum lárgior. Quamquam te ego gravíssimis exsólvi vínculis; at mihi satis erit, si velis me vinctum invísere.
     Possum quidem citra hæc te coronáre, sed volo tibi débitor esse, ut cum coróna quædam tibi fidúcia accédat.

RESPONSORIUM

Mt 25, 35. 40; Prov 19, 17

R. Esurívi, et dedístis mihi manducáre; sitívi, et dedístis mihi bíbere; hospes eram, et collegístis me: * Amen dico vobis: Quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.
V. Fenerátur Dómino, qui miserétur páuperi. * Amen dico vobis: Quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátum Bernárdum in viam conversiónis et evangélicæ perfectiónis traduxísti, præsta quǽsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, peccáta nostra defléntes, ad te puris méntibus convertámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)