lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 augustus 2022
S. Bernardi, abbatis et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est anno 1090 prope Divionem (Dijon) in Gallia. Pie educatus anno 1111 monachis Cistercensibus se adiunxit, et paulo post abbas monasterii Clarævallis electus, sodales actione et exemplo ad virtutes excolendas egregie direxit. Propter schismata in Ecclésia exorta, Europam peragravit ad pacem restituendam et unitatem. Multa scripsit ad theologiam et rem asceticam pertinentia. Mortuus est anno 1153.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

37, 21-35
Isaias vaticinatur de rege Assyriorum

     Misit Isaías fílius Amos ad Ezechíam dicens: «Hæc dicit Dóminus Deus Israel: Pro quibus rogásti me de Sennácherib rege Assyriórum, hoc est verbum, quod locútus est Dóminus super eum: Despéxit te, subsannávit te virgo fília Sion; post te caput movit fília Ierúsalem. Cui exprobrásti et quem blasphemásti? Et super quem exaltásti vocem et levásti altitúdinem oculórum tuórum? Contra Sanctum Israel! In manu servórum tuórum exprobrásti Dómino et dixísti: “In multitúdine quadrigárum meárum ego ascéndi altitúdinem móntium, iuga Líbani; et succídi excélsa cedrórum eius et eléctas abíetes illíus et introívi altitúdinem summitátis eius, silvam condénsam. Ego fodi et bibi aquam aliénam et exsiccávi vestígio pedis mei omnes rivos Ægýpti”.
     Numquid non audísti? A sǽculo feci illud; a diébus antíquis ego plasmávi illud et nunc addúxi, ut fiat in eradicatiónem, in lápides evérsos civitátes munítæ. Habitatóres eórum breviáta manu contremuérunt et confúsi sunt; facti sunt sicut fenum agri et gramen víride et herba tectórum, quæ exáruit a fácie austri. Sessiónem tuam et egréssum tuum et intróitum tuum cognóvi et insániam tuam contra me.
     Cum fúreris advérsum me et supérbia tua ascénderit in aures meas, ponam círculum in náribus tuis et frenum in lábiis tuis et redúcam te in viam, per quam venísti. Tibi autem hoc erit signum: Comedántur hoc anno, quæ cólligi póterunt, et in anno secúndo, quæ sponte nascúntur; in anno autem tértio semináte et métite et plantáte víneas et comédite fructum eárum.
     Et mittet id, quod salvátum fúerit de domo Iudæ, quod réliquum est, radícem deórsum, et fáciet fructum sursum. Quia de Ierúsalem exíbit resíduum, et quod salvum fúerit de monte Sion.
     Zelus Dómini exercítuum fáciet istud. Proptérea hæc dicit Dóminus de rege Assyriórum: Non introíbit civitátem hanc et non iáciet ibi sagíttam et non oppónet ei clípeum et non mittet contra eam ággerem. In via, qua venit, per eam revertétur, et civitátem hanc non ingrediétur, dicit Dóminus. Et prótegam civitátem istam, ut salvem eam propter me et propter David servum meum».

RESPONSORIUM

Is 52, 9b-10

R. Consolátus est Dóminus pópulum suum, redémit Ierúsalem; * Et vidébunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.
V. Nudávit Dóminus bráchium sanctum suum in óculis ómnium géntium. * Et vidébunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis super Cántica canticórum

(Sermo 83, 4-6: Opera omnia, Edit. Cisterc. 2 [1958], 300-302)

Amo quia amo, amo ut amem

     Amor per se súfficit, is per se placet, et propter se. Ipse méritum, ipse prǽmium est sibi. Amor præter se non requírit causam, non fructum: fructus eius, usus eius. Amo quia amo; amo ut amem. Magna res amor, si tamen ad suum recúrrat princípium, si suæ orígini rédditus, si refúsus suo fonti, semper ex eo sumat unde iúgiter fluat. Solus est amor ex ómnibus ánimæ mótibus, sénsibus atque afféctibus, in quo potest creatúra, etsi non ex æquo, respondére Auctóri, vel de símili mútuam repéndere vicem. Nam cum amat Deus, non áliud vult, quam amári: quippe non ad áliud amat, nisi ut amétur, sciens ipso amóre beátos, qui se amáverint.
     Sponsi amor, immo Sponsus amor solam amóris vicem requírit et fidem. Líceat proínde redamáre diléctam. Quidni amet sponsa, et sponsa Amóris? Quidni amétur Amor?
     Mérito cunctis renúntians affectiónibus áliis, soli et tota incúmbit amóri, quæ ipsi respondére amóri habet in reddéndo amórem. Nam et cum se totam effúderit in amórem, quantum est hoc ad illíus fontis perénne proflúvium? Non plane pari ubertáte fluunt amans et Amor, ánima et Verbum, sponsa et Sponsus, Creátor et creatúra, non magis quam sítiens et fons.
     Quid ergo? Períbit propter hoc, et ex toto evacuábitur nuptúræ votum, desidérium suspirántis, amántis ardor, præsuméntis fidúcia, quia non valet ex æquo cúrrere cum gigánte, dulcédine cum melle conténdere, lenitáte cum agno, candóre cum lílio, claritáte cum sole, caritáte cum eo qui cáritas est? Non. Nam etsi minus díligit creatúra, quóniam minor est, tamen si ex tota se díligit, nihil deest ubi totum est. Proptérea sic amáre, nupsísse est, quóniam non potest sic dilígere, et parum dilécta esse, ut in consénsu duórum íntegrum stet perfectúmque connúbium. Nisi quis dúbitet, ánimam a Verbo et prius amári, et plus.

RESPONSORIUM

Ps 30 (31), 20a; 35 (36), 9

R. Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * Quam abscondísti timéntibus te!
V. Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, et torrénte voluptátis tuæ potábis eos. * Quam abscondísti timéntibus te!

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Bernárdum abbátem, zelo domus tuæ succénsum, in Ecclésia tua lucére simul et ardére fecísti, eius nobis intercessióne concéde, ut, eódem spíritu fervéntes, tamquam fílii lucis iúgiter ambulémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)