lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 augustus 2022
beátæ Mariæ Virginis Reginæ, memoria




AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rerum suprémo in vértice
regína, Virgo, sísteris,
exuberánter ómnium
ditáta pulchritúdine.

Princeps opus tu cétera
inter creáta prǽnites,
prædestináta Fílium,
qui prótulit te, gígnere.

Ut Christus alta ab árbore
rex purpurátus sánguine,
sic passiónis párticeps
tu mater es vivéntium.

Tantis decóra láudibus,
ad nos ovántes réspice,
tibíque sume grátulans
quod fúndimus præcónium.

Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
qui veste te mirábili
circumdedérunt grátiæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R. Et custódiam illam in toto corde meo.

LECTIO PRIOR

De libro Sophoníæ prophétæ

3, 8-20
Salus pauperibus Israel promittitur

«Exspécta me, dicit Dóminus, in die, qua surgam ut testis; quia iudícium meum, ut cóngregem gentes et cólligam regna, ut effúndam super eas indignatiónem meam, omnem iram furóris mei; in igne enim zeli mei devorábitur omnis terra. Quia tunc reddam pópulis lábium purum, ut ínvocent omnes in nómine Dómini et sérviant ei úmero uno. Ultra flúmina Æthiópiæ, inde súpplices mei, fílii dispersórum meórum déferent munus mihi. In die illa non confundéris super cunctis actiónibus tuis, quibus prævaricáta es in me; quia tunc áuferam de médio tui magníloquos supérbos tuos, et non adícies exaltári ámplius in monte sancto meo. Et derelínquam in médio tui pópulum páuperem et egénum». Et sperábunt in nómine Dómini relíquiæ Israel. Non fácient iniquitátem, nec loquéntur mendácium; et non inveniétur in ore eórum lingua dolósa, quóniam ipsi pascéntur et accubábunt, et non erit qui extérreat. Lauda, fília Sion, iubiláte, Israel! Lætáre et exsúlta in omni corde, fília Ierúsalem! Abstulit Dóminus iudícium tuum, avértit inimícos tuos; rex Israel Dóminus in médio tui, non timébis malum ultra. In die illa dicétur Ierúsalem: «Noli timére, Sion; ne dissolvántur manus tuæ! Dóminus Deus tuus in médio tui, fortis ipse salvábit; gaudébit super te in lætítia, commótus in dilectióne sua; exsultábit super te in laude sicut in die convéntus». «Auferam a te calamitátem, ut non ultra hábeas super ea oppróbrium. Ecce ego interfíciam omnes, qui afflixérunt te in témpore illo; et salvábo claudicántem et eam, quæ eiécta fúerat, congregábo; et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusiónis eórum, in témpore illo, quo addúcam vos, et in témpore, quo congregábo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem ómnibus pópulis terræ, cum convértero sortem vestram coram óculis vestris», dicit Dóminus.
 

RESPONSORIUM

Soph 3, 12. 9a

R. Derelínquam in médio tui pópulum páuperem et egénum. * Et sperábunt in nómine Dómini relíquiæ Israel.
V. Tunc reddam pópulis lábium purum, ut ínvocent omnes in nómine Dómini. * Et sperábunt in nómine Dómini relíquiæ Israel.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Amedéi Lausannénsis epíscopi

(Hom. 2 super Exsurgens Maria: Cod. vat. lat. 1122, fol. 190 -191)

Regina mundi et pacis

     Vide quam recto órdine citra assumptiónem effúlsit admirábile nomen Maríæ in univérsa terra, et fama celebérrima eius ubíque diffúsa est, priúsquam elevarétur magnificéntia eius super cælos. Decébat enim Matrem vírginem, et ob Nati sui honórem, primo terris regnáre et ita demum cælos cum glória suscípere; dilatári in ínfimis, ut supérna in plenitúdine sancta penetráret, transláta sicut de virtúte in virtútem, sic a claritáte in claritátem a Dómini Spíritu.
     Igitur in carne præsens, futúri regni primítias prælibábat, et nunc excédens Deo ineffábili sublimitáte, nunc próximis condescéndens inenarrábili caritáte. Inde angélicis frequentabátur offíciis, hinc humáno famulátu venerabátur. Assistébat ei Gábriel cum ángelis; cui Ioánnes, gaudens sibi vírgini matrem vírginem in cruce commendátam, cum Apóstolis ministrábat. Illi regínam, isti vidére dóminam lætabántur, et utríque pio ei devotiónis afféctu obsequebántur.
     At illa résidens in arce sublimíssima virtútum, et pélago divinórum áffluens charísmatum, abýssum gratiárum, qua cunctos excésserat, credénti et sitiénti pópulo largíssima emanatióne profundébat. Salútem namque corpóribus et ánimis medélam conferébat, potens suscitáre a morte carnis et ánimæ. Quis umquam ab ea æger vel tristis aut ignárus cæléstium mysteriórum ábiit? Quis non lætus et gaudens rédiit ad própria, impetráto a matre Dómini María quod vóluit?
     Tantis bonis exúberans sponsa, sponsi mater únici, suávis et caríssima in delíciis, ut fons hortórum rationabílium, et púteus aquárum vivéntium et vivificántium, quæ fluunt ímpetu de divíno Líbano, a monte Sion usque ad circumfúsas quasque extérnas natiónes, pacis flúmina et gratiárum emanatiónes cǽlica infusióne derivábat. Igitur cum Virgo vírginum a Deo et Fílio suo rege regum, exsultántibus ángelis, cum lætántibus archángelis, et cælo láudibus acclamánte, deducerétur, impléta est prophetía Psalmístæ dicéntis ad Dóminum: Astitit regína a dextris tuis, in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.

RESPONSORIUM

Cf. Ap 12, 1; cf. Ps 44 (45), 10b

R. Signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, * Et in cápite eius coróna stellárum duódecim.
V. Astitit Regína a dextris tuis in vestítu deauráto. * Et in cápite eius coróna stellárum duódecim.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Fílii tui Genetrícem, nostram constituísti matrem atque regínam, concéde propítius, ut, ipsíus intercessióne suffúlti, tuórum in regno cælésti consequámur glóriam filiórum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)