[ Coniunctiones abscondere ]

« Augustus 2022 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031 


26. augustus 2022, Feria VI.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. XXI
Pro O.P.: B. Iacobi de Bevagna, presbyteri, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

26 augustus 2022
PER ANNUM, hebd. XXI
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Tu, Trinitátis Unitas,
orbem poténter qui regis,
atténde laudum cántica
quæ excubántes psállimus.

Nam léctulo consúrgimus
noctis quiéto témpore,
ut flagitémus vúlnerum
a te medélam ómnium,

Quo, fraude quicquid dǽmonum
in nóctibus delíquimus,
abstérgat illud cǽlitus
tuæ potéstas glóriæ.

Te corde fido quǽsumus,
reple tuo nos lúmine,
per quod diérum círculis
nullis ruámus áctibus.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, Christe, córdibus,
celsa redémptis cáritas;
infúnde nostris férvidos
fletus, rogámus, vócibus.

Ad te preces, piíssime
Iesu, fide profúndimus;
dimítte, Christe, quǽsumus,
factis malum quod fécimus.

Sanctæ crucis signáculo,
tuo sacráto córpore,
defénde nos ut fílios
omnes, rogámus, úndique.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

4, 5-8. 13-28
Vastator ab aquilone venturus

     Hæc dicit Dóminus: «Annuntiáte in Iuda et in Ierúsalem audítum fácite; et loquímini et cánite tuba in terra, clamáte fórtiter et dícite: “Congregámini, et ingrediámur civitátes munítas”. Leváte signum in Sion, fúgite, nolíte stare, quia malum ego addúco ab aquilóne et contritiónem magnam. Ascéndit leo de cubíli suo et prædo géntium se levávit; egréssus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitúdinem: civitátes tuæ vastabúntur, remanéntes absque habitatóre. Super hoc accíngite vos cilíciis, plángite et ululáte, quia non est avérsa ira furóris Dómini a nobis. Ecce quasi nubes ascéndet, et quasi tempéstas currus eius; velocióres áquilis equi illíus. Væ nobis, quóniam vastáti sumus! Lava a malítia cor tuum, Ierúsalem, ut salva fias; úsquequo morabúntur in te cogitatiónes iníquæ? Vox enim annuntiántis a Dan et notam faciéntis calamitátem de monte Ephraim. Nuntiáte géntibus. Ecce adsunt! Audítum fácite hoc super Ierúsalem: «Custódes venérunt de terra longínqua et dedérunt super civitátes Iudæ vocem suam; quasi custódes agrórum facti sunt super eam in gyro, quia advérsus me cóntumax erat», dicit Dóminus. Via tua et ópera tua fecérunt hæc tibi; ista malítia tua, quia amára, quia tétigit cor tuum. Víscera mea, víscera mea! Dóleo. Paríetes cordis mei! Turbátur in me cor meum: non tacébo, quóniam vocem búcinæ audívit ánima mea, clamórem prœlii. Contrítio super contritiónem vocáta est, quóniam vastáta est omnis terra, repénte vastáta sunt tabernácula mea, súbito tentória mea. Usquequo vidébo vexíllum, áudiam vocem búcinæ? «Quia stultus pópulus meus: me non cognovérunt; fílii insipiéntes sunt et vecórdes: sapiéntes sunt, ut fáciant mala, bene autem fácere nésciunt». Aspéxi terram, et ecce vácua erat et desérta; et cælos, et non erat lux in eis. Aspéxi montes, et ecce movebántur, et omnes colles conturbáti sunt. Aspéxi, et ecce non erat homo, et omne volátile cæli recésserat. Aspéxi, et ecce hortus desértus, et omnes urbes eius destrúctæ sunt a fácie Dómini et a fácie iræ furóris eius. Hæc enim dicit Dóminus: «Desérta erit omnis terra, sed tamen consummatiónem non fáciam. Super hoc lugébit terra et mærébunt cæli désuper, eo quod locútus sum, státui et non pǽnitet me, nec avértar ab eo».

RESPONSORIUM

Cf. Ier 4, 24. 26. 27; Ps 84 (85), 5

R. A fácie furóris tui, Deus, conturbáta est omnis terra; sed tu, Dómine, miserére, * Et ne fácias consummatiónem.
V. Convérte nos, Deus, salutáris noster, et avérte iram tuam a nobis. * Et ne fácias consummatiónem.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Hierónymi presbýteri in Ioélem

(PL 25, 967-968)

Convertimini ad me

     Convertímini ad me in toto corde vestro, et ánimi pæniténtiam ieiúnio et fletu et plánctibus ánimi pæniténtiam ieiúnio et fletu et plánctibus indicáte; ut nunc ieiunántes póstea saturémini, nunc flentes póstea rideátis, nunc plangéntes póstea consolémini. Et quia consuetúdinis est ut in trístibus atque advérsis scindátis vestes (quod et póntifex ad Dómini salvatóris crimen augéndum in Evangélio fecísse memorátur, et Paulum et Bárnabam audiéntes verba blasphémiæ légimus perpetrásse); idcírco ego præcípio vobis ut nequáquam scindátis vestiménta, sed corda quæ plena sunt peccátis, quæ instar útrium, nisi scissa fúerint, sponte rumpéntur. Cumque hoc fecéritis, redíte ad Dóminum Deum vestrum, quem vobis prióra peccáta aliénum fécerant; nec desperétis véniam, scélerum magnitúdine, quia magna peccáta magna delébit misericórdia.
     Est enim benígnus et miséricors, malens pæniténtiam peccatórum quam mortem, pátiens et multus in misericórdia, qui non humánam imitátur impatiéntiam, sed longo témpore nostram præstolátur pæniténtiam; et præstábilis sive pǽnitens super malítiis, ut si nos egérimus super peccátis pæniténtiam, et ipsum pæníteat comminatiónis suæ et mala quæ comminátus est nobis non ínferat, nostrǽque mutatióne senténtiæ et ipse mutétur. Malítiam autem in hoc loco non contráriam virtúti debémus accípere, sed afflictiónem, iuxta illud quod álibi légimus: Súfficit diéi malítia sua. Et: Si est in civitáte malítia, quam Dóminus non fécerit.
     Similitérque quia supra díxerat, benígnus et miséricors, pátiens et multus in misericórdia et præstábilis sive pǽnitens super malítiis, ne fórsitan magnitúdo cleméntiæ nos fáceret neglegéntes, ex persóna Prophétæ iungit et dicit: Quis scit si convertátur et ignóscat, et relínquat post se benedictiónem? Ego, inquit, hortor, quod meum est, ad pæniténtiam, et Deum ineffabíliter novi esse cleméntem, dicénte David: Miserére mei, Deus, secúndum magnam misericórdiam tuam, et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum dele iniquitátem meam. Sed quia profúndum divitiárum et sapiéntiæ et sciéntiæ Dei nosse non póssumus, senténtiam témpero et opto pótius quam præsúmo, dicens: Quis scit si convertátur et ignóscat? Quod ait quis, aut impossíbile aut diffícile sentiéndum est.
     Sacrifícium et libámen Dómino Deo nostro; ut postquam déderit benedictiónem et nostra nobis peccáta donáverit, Deo hóstias offérre valeámus.

RESPONSORIUM

Cf. Ps 23 (24), 4; 2 Cor 6, 6; cf. Col 2, 14; Ioel 2, 13

R. Convertímini omnes simul ad Deum, mundo corde et ánimo, in caritáte non ficta, * Ut deleántur chirógrapha peccatórum vestrórum.
V. Scíndite corda vestra et non vestiménta vestra, et convertímini ad Dóminum Deum vestrum. * Ut deleántur chirógrapha peccatórum vestrórum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis, da pópulis tuis id amáre quod prǽcipis, id desideráre quod promíttis, ut, inter mundánas varietátes, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)