lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 november 2022
S. Cæciliæ, virginis et martyris, memoria


Cultus sanctæ Cæciliæ, sub cuius nomine sæculo V Romæ basilica exstructa fuit, longe lateque diffusus est propter eius Passionem, in qua ipsa extollitur ut perfectissimum exemplar feminæ christianæ, quæ virginitatem amplexa est et martyrium subiit pro Christi amore.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

O Christe, flos convállium,
te láudibus extóllimus,
quod hanc ornásti vírginem
palmis quoque martýrii.

Hæc prudens, fortis, sápiens,
fidem proféssa líbere,
pro te dira supplícia
excépit impertérrita.

Sic spreto mundi príncipe,
tuo ditáta múnere,
cruénto parta prœlio,
ætérna tulit prǽmia.

Huius, Redémptor, méritis
nos pius adde sócios,
ut, mente pura, frúctibus
tui fruámur sánguinis.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

V. Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.
R. Quia præcéptis tuis crédidi.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda beáti Petri apóstoli

1,12-21
Testimonium Apostolorum et prophetarum

     Caríssimi: Incípiam vos semper commonére de his, et quidem sciéntes et confirmátos in præsénti veritáte. Iustum autem árbitror, quámdiu sum in hoc tabernáculo, suscitáre vos in commonitióne, certus quod velox est deposítio tabernáculi mei, secúndum quod et Dóminus noster Iesus Christus significávit mihi; dabo autem óperam et frequénter habére vos post óbitum meum, ut horum memóriam faciátis.
     Non enim captiósas fábulas secúti notam fécimus vobis Dómini nostri Iesu Christi virtútem et advéntum, sed speculatóres facti illíus magnitúdinis. Accípiens enim a Deo Patre honórem et glóriam, voce proláta ad eum huiuscémodi a magnífica glória: «Fílius meus, diléctus meus hic est, in quo ego mihi complácui»; et hanc vocem nos audívimus de cælo prolátam, cum essémus cum ipso in monte sancto. Et habémus firmiórem prophéticum sermónem, cui bene fácitis attendéntes quasi lucérnæ lucénti in caliginóso loco, donec dies illucéscat et lúcifer oriátur in córdibus vestris, hoc primum intellegéntes quod omnis prophetía Scriptúræ própria interpretatióne non fit; non enim voluntáte humána proláta est prophetía aliquándo, sed a Spíritu Sancto ducti locúti sunt a Deo hómines.

RESPONSORIUM

Io 1, 14; 2 Petr 1, 16b. 18b

R. Verbum caro factum est et habitávit in nobis; * Vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre. .
V. Speculatóres facti sumus illíus magnitúdinis, cum essémus cum ipso in monte sancto. * Vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre.

LECTIO ALTERA

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

(Ps 32, sermo 1, 7-8: CCL 38, 253-254)

Bene cantate Deo in iubilatione

     Confitémini Dómino in cíthara, in psaltério decem chordárum psállite ei. Cantáte ei cánticum novum. Exúite vetustátem, nostis cánticum novum. Novus homo, novum testaméntum, novum cánticum. Non pértinet novum cánticum ad hómines véteres. Non illud discunt nisi hómines novi, renováti per grátiam ex vetustáte, et pertinéntes iam ad testaméntum novum, quod est regnum cælórum. Ei suspírat omnis amor noster, et cantat cánticum novum. Cantet cánticum novum, non lingua, sed vita.
     Cantáte ei cánticum novum, bene cantáte ei. Quærit unusquísque quómodo cantet Deo. Canta illi, sed noli male. Non vult offéndi aures suas. Bene cantáte, fratres. Si alícui bono auditóri músico, quando tibi dícitur: canta ut pláceas ei, sine áliqua instructióne músicæ artis cantáre trépidas, ne displíceas artífici, quia quod in te imperítus non agnóscit, ártifex reprehéndit: quis ófferat Deo bene cantáre, sic iudicánti de cantóre, sic examinánti ómnia, sic audiénti? Quando potes afférre tam élegans artifícium cantándi, ut tam perféctis áuribus in nullo displíceas?
     Ecce véluti modum cantándi dat tibi: noli quǽrere verba, quasi explicáre possis unde Deus delectátur. In iubilatióne cane. Hoc est enim bene cánere Deo, in iubilatióne cantáre. Quid est in iubilatióne cánere? Intellégere, verbis explicáre non posse quod cánitur corde. Etenim illi qui cantant, sive in messe, sive in vínea, sive in áliquo ópere fervénti, cum cœperint in verbis canticórum exsultáre lætítia, véluti impléti tanta lætítia, ut eam verbis explicáre non possint, avértunt se a sýllabis verbórum, et eunt in sonum iubilatiónis.
     Iúbilum sonus quidam est signíficans cor parturíre quod dícere non potest. Et quem decet ista iubilátio nisi ineffábilem Deum? Ineffábilis enim est, quem fari non potes. Et si eum fari non potes, et tacére non debes, quid restat nisi ut iúbiles? Ut gáudeat cor sine verbis, et imménsa latitúdo gaudiórum metas non hábeat syllabárum. Bene cantáte ei in iubilatióne.

RESPONSORIUM

Ps 70 (71), 8. 23a; 9, 3

R. Repleátur os meum laude tua, tota die magnitúdine tua; * exsultábunt lábia mea, cum cantávero tibi.
V. Lætábor et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altíssime. * Exsultábunt lábia mea, cum cantávero tibi.

ORATIO

Orémus:
Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius et, beátæ Cæcíliæ intercessióne, preces nostras dignánter exáudi. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)