lat

BREVIARIUM ROMANUM

25 december 2022
In Nativitate Domini, sollemnitas


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Candor ætérnæ Deitátis alme,
Christe, tu lumen, vénia atque vita
ádvenis, morbis hóminum medéla,
  porta salútis.

Intonat terræ chorus angelórum
cǽlicum carmen, nova sæcla dicens,
glóriam Patri, generíque nostro
  gáudia pacis.

Qui iaces parvus dóminans et orbi,
Virginis fructus sine labe sanctæ,
Christe, iam mundo potiáris omni,
  semper amándus.

Násceris cælos pátriam datúrus,
unus e nobis, caro nostra factus;
ínnova mentes, trahe caritátis
  péctora vinclis.

Cœtus exsúltans canit ecce noster,
ángelis læto sociátus ore,
et Patri tecum parilíque Amóri
  cántica laudis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te.

Psalmus 2
Messias rex et victor

Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti. (Act 4, 27)

1 Quare fremuérunt gentes, *
      et pópuli meditáti sunt inánia?
2 Astitérunt reges terræ, †
      et príncipes convenérunt in unum *
      advérsus Dóminum et advérsus christum eius:

3 „Dirumpámus víncula eórum *
      et proiciámus a nobis iugum ipsórum!“ –

4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, *
      Dóminus subsannábit eos.

5 Tunc loquétur ad eos in ira sua *
      et in furóre suo conturbábit eos:

6 „Ego autem constítui regem meum *
      super Sion, montem sanctum meum!“ –

7 Prædicábo decrétum eius. †
      Dóminus dixit ad me: *
      "Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
      et possessiónem tuam términos terræ.

9 Reges eos in virga férrea *
      et tamquam vas fíguli confrínges eos.“ –

10 Et nunc, reges, intellégite; *
      erudímini, qui iudicátis terram.

11 Servíte Dómino in timóre *
      et exsultáte ei cum tremóre.

12 Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, †
      et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. *
      Beáti omnes, qui confídunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te.

Ant. 2 Tamquam sponsus Dóminus procédens de thálamo suo.

Psalmus 18 (19), 2-7
Laus Domini rerum conditoris

Visitabit nos Oriens ex alto ... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Lc 1, 78. 79)

2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
      et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
      et nox nocti índicat sciéntiam. –

4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
      quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
      et in fines orbis terræ verba eórum. –

6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
      et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
      exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
      et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
      nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tamquam sponsus Dóminus procédens de thálamo suo.

Ant. 3 Diffúsa est grátia in lábiis tuis, proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

Psalmus 44 (45)
Regis nuptiæ

Ecce Sponsus venit; exite obviam ei. (Mt 25, 6)

2 Eructávit cor meum verbum bonum, †
      dico ego ópera mea regi. *
      Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis. –

3 Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
      diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
      proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, *
      magnificéntia tua et ornátu tuo.

5 Et ornátu tuo procéde, currum ascénde *
      propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.

6 Et dóceat te mirabília déxtera tua: †
      sagíttæ tuæ acútæ — pópuli sub te cadent — *
      in corda inimicórum regis. –

7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; *
      sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.

8 Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
      proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
      óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. –

9 Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua; *
      e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.

10 Fíliæ regum in pretiósis tuis; *
       ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.

11 Audi, fília, et vide, †
       et inclína aurem tuam *
       et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;

12 et concupíscet rex spéciem tuam. *
       Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.

13 Fília Tyri cum munéribus; *
       vultum tuum deprecabúntur dívites plebis. –

14 Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
       textúris áureis circumamícta.

15 In véstibus variegátis adducétur regi; *
       vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.

16 Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
       adducúntur in domum regis. –

17 Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
       constítues eos príncipes super omnem terram.

18 Memor ero nóminis tui *
       in omni generatióne et generatióne;
    proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum *
       et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Diffúsa est grátia in lábiis tuis, proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

V. Verbum caro factum est, allelúia.
R. Et habitávit in nobis, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

11, 1-10
Radix Iesse

    Hæc dicit Dóminus Deus:
     Egrediétur virga de stirpe Iesse, et flos de radíce eius ascéndet; et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et timóris Dómini; et delíciæ eius in timóre Dómini. Non secúndum visiónem oculórum iudicábit, neque secúndum audítum áurium decérnet, sed iudicábit in iustítia páuperes et decérnet in æquitáte pro mansuétis terræ; et percútiet terram virga oris sui et spíritu labiórum suórum interfíciet ímpium.
     Et erit iustítia cíngulum lumbórum eius, et fides cinctórium renum eius.
     Habitábit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubábit; vítulus et leo simul saginabúntur, et puer párvulus minábit eos.
     Vítula et ursus pascéntur, simul accubábunt cátuli eórum; et leo sicut bos cómedet páleas.
     Et ludet infans ab úbere super forámine áspidis; et in cavérnam réguli, qui ablactátus fúerit, manum suam mittet.
     Non nocébunt et non occídent in univérso monte sancto meo, quia plena erit terra sciéntia Dómini, sicut aquæ mare opériunt.
     In die illa radix Iesse stat in signum populórum; ipsam gentes requírent, et erit sedes eius gloriósa.

RESPONSORIUM


R. Hódie nobis cælórum Rex de Vírgine nasci dignátus est, ut hóminem pérditum ad cæléstia regna revocáret: * Gaudet exércitus angelórum: quia salus ætérna humáno géneri appáruit.
V. Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. * Gaudet exércitus angelórum: quia salus ætérna humáno géneri appáruit.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 1 in Nativitate Domini, 1-3: PL 54, 190-193)

Agnosce, o christiane, dignitatem tuam!

     Salvátor noster, dilectíssimi, hódie natus est, gaudeámus. Neque enim locum fas est ibi esse tristítiæ, ubi natális est vitæ; quæ, consúmpto mortalitátis timóre, nobis íngerit de promíssa æternitáte lætítiam.
     Nemo ab huius alacritátis participatióne secérnitur, una cunctis lætítiæ commúnis est rátio: quia Dóminus noster, peccáti mortísque destrúctor, sicut nullum a reátu líberum répperit, ita liberándis ómnibus venit. Exsúltet sanctus, quia propínquat ad palmam. Gáudeat peccátor, quia invitátur ad véniam. Animétur gentílis, quia vocátur ad vitam.
     Dei namque Fílius secúndum plenitúdinem témporis, quam divíni consílii inscrutábilis altitúdo dispósuit, reconciliándam auctóri suo natúram géneris assúmpsit humáni, ut invéntor mortis diábolus, per ipsam qua vícerat, vincerétur.
     Ab exsultántibus ergo ángelis, nascénte Dómino, Glória in excélsis Deo cánitur, et pax in terra bonæ voluntátis homínibus nuntiátur. Vident enim cæléstem Ierúsalem ex ómnibus mundi géntibus fabricári: de quo inenarrábili divínæ pietátis ópere, quantum lætári debet humílitas hóminum, cum tantum gáudeat sublímitas angelórum?
     Agámus ergo, dilectíssimi, grátias Deo Patri, per Fílium eius, in Spíritu Sancto, qui propter multam misericórdiam suam, qua diléxit nos, misértus est nostri; et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Christo, ut essémus in ipso nova creatúra, novúmque figméntum.
     Deponámus ergo véterem hóminem cum áctibus suis; et adépti participatiónem generatiónis Christi, carnis renuntiémus opéribus.
     Agnósce, o christiáne, dignitátem tuam, et, divínæ consors factus natúræ, noli in véterem vilitátem degéneri conversatióne redíre. Meménto cuius cápitis et cuius córporis sis membrum. Reminíscere quia érutus de potestáte tenebrárum, translátus es in Dei lumen et regnum.
     Per baptísmatis sacraméntum Spíritus Sancti factus es templum: noli tantum habitatórem pravis de te áctibus effugáre, et diáboli te íterum subícere servitúti: quia prétium tuum sanguis est Christi.

RESPONSORIUM

_

R. Hódie nobis de cælo pax vera descéndit: * Hódie per totum mundum mellíflui facti sunt cæli.
V. Hódie illúxit dies redemptiónis novæ, præparatiónis antíquæ, felicitátis ætérnæ. * Hódie per totum mundum mellíflui facti sunt cæli.

Post Evangelium vel, si non protrahitur vigilia, post responsorium dicitur Te Deum.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui humánæ substántiæ dignitátem et mirabíliter condidísti et mirabílius reformásti, da, quǽsumus, nobis eius divinitátis esse consórtes, qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)