lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 ianuarius 2023
Pro O.P.: B. Bernardi Scamacca, presbyteri, pro commemoratione


Bernardus, antea Antonius, Catanæ in Sicilia [Italia] anno 1430 e nobilibus parentibus natus est. Post levem iuventutem, gravi prostratus vulnere in singulari certamine accepto, divina gratia permotus, inter Fratres Prædicatores ascribi voluit anno 1452. Uni Deo adhærens flagranti caritate dignisque pænitentiæ fructibus Christo Crucifixo, cuius Passionem singulari pietate coluit, se conformare studuit. Misericordia in proximos enituit, egenos præsertim et ægrotos, pro quibus magnum nosocomium adhuc existens extruendum curavit, nobilium concivium sumptibus, quod ipse dum viveret prudenter rexit. Restaurandæ vitæ regulari præpositus, huic operi totum se dedit. Prædicator ardens multos cives ad Deum adduxit. Obiit Catanæ, die 11 ianuarii 1487. Leo XII, die 8 martii 1825, eius cultum ratum habuit et confirmavit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iesu, redémptor ómnium,
perpes coróna cǽlitum,
in hac die cleméntius
nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis
conféssor almus cláruit,
cuius celébrat ánnua
devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi
gressu seréno tránsiit,
tibi fidélis iúgiter
iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis
non cor cadúcis ápplicans,
cum ángelis cæléstibus
lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue
nobis sequi vestígia;
huius precátu sérvulis
dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R. Quæ procedébant de ore ipsíus.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

24, 1b-33
Sapientia in creatione et in historia Israel

     Sapiéntia laudábit ánimam suam et in Deo honorábitur et in médio pópuli sui gloriábitur et in ecclésia Altíssimi apériet os suum et in conspéctu virtútis illíus gloriábitur et in médio pópuli sui exaltábitur et in plenitúdine sancta admirábitur et in multitúdine electórum habébit laudem et inter benedíctos benedicétur dicens:
     «Ego ex ore Altíssimi prodívi, primogénita ante omnem creatúram. Ego feci in cælis, ut orirétur lumen indefíciens, et sicut nébula texi omnem terram. Ego in altíssimis habitávi, et thronus meus in colúmna nubis. Gyrum cæli circuívi sola et in profúndum abýssi ambulávi, in flúctibus maris et in omni terra steti et in omni pópulo et in omni gente primátum hábui et ómnium excelléntium et humílium corda virtúte calcávi. In his ómnibus réquiem quæsívi: cuius in hereditáte morábor? Tunc præcépit et dixit mihi Creátor ómnium et, qui creávit me, quiétem dedit tabernáculo meo et dixit mihi: “In Iacob inhábita et in Israel hereditáre et in eléctis meis mitte radíces”.
     Ab inítio ante sǽcula creáta sum et usque ad futúrum sǽculum non désinam. Et in tabernáculo sancto coram ipso ministrávi, et sic in Sion firmáta sum et in civitáte simíliter dilécta requiévi, et in Ierúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto et in parte Dómini, in hereditáte illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.
     Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano et quasi cupréssus in móntibus Hermon. Quasi palma exaltáta sum in Engáddi et quasi plantátio rosæ in Iéricho. Quasi olíva speciósa in campis et quasi plátanus exaltáta sum iuxta aquam in platéis. Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi; quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris. Et quasi storax et gálbanus et úngula et gutta et quasi líbani vapor in tabernáculo.
     Ego quasi terebínthus exténdi ramos meos, et rami mei rami honóris et grátiæ. Ego quasi vitis germinávi grátiam, et flores mei fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis et timóris et agnitiónis et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis, in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me omnes, qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Doctrína enim mea super mel dulcis et heréditas mea super mel et favum; memória mea in generatiónes sæculórum.
     Qui edunt me, adhuc esúrient; et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur; et qui operántur in me, non peccábunt: qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt». Hæc ómnia liber testaménti Altíssimi, lex, quam mandávit nobis Móyses heréditas dómui Iacob.

RESPONSORIUM

Io 14, 6; Sir 24, 14

R. Ego sum via et véritas et vita. * Nemo venit ad Patrem nisi per me.
V. Ego sapiéntia ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam. * Nemo venit ad Patrem nisi per me.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Epístolam ad Romános

(Homilia 15, 6: PG 60, 547-548)
Misericordiam Christus præcipit

     Deus quidem Fílium suum trádidit; tu vero ne panem quidem das ei, qui pro te tráditus et occísus est.
     Pater propter te illi non pepércit, cum vere Fílius ipsíus esset; tu vero illum fame tabescéntem contémnis, cum sumptum factúrus sis ab iis, quæ illíus sunt, idque propter te factúrus sis.
     Quid hac iniquitáte detérius fúerit? Tráditus est propter te, occísus est propter te, círcumit esúriens propter te; ex iis quæ illíus sunt das, ut ipse utilitátem accípias: at ne ita quidem das.
     Quibus lapídibus non stupidióres sunt, qui tot rebus se pertrahéntibus, in diabólica illa inhumanitáte manent? Neque enim satis ille hábuit crucem et mortem subíre; sed et pauper fíeri vóluit et peregrínus, erro et nudus, atque in cárcerem cónici infirmitatémque pati, ut vel sic te advocáret.
     Si mihi non retríbuis, ut pro te passo, miserére mei tamen propter paupertátem. Si nolis propter paupertátem miseréri, propter morbum vel propter cárcerem flectáris: si ne hæc quidem ad humanitátem pértrahunt, ánnue ob petitiónis tenuitátem. Nihil a te sumptuósum peto, sed panem, tectum, verbórum consolatiónem.
     Si póstea adhuc ferox máneas, saltem propter regnum cælórum mélior efficiáris, saltem ob præmia quæ promísi. Verum ne horum quidem ullam ratiónem habes?
     Saltem propter natúram te frangas, nudum videns, et meménto nuditátis meæ in cruce, quam propter te passus sum. Si illíus nolis, at istíus qua pauper et nudus sum.
     Vinctus tunc fui propter te, et nunc étiam propter te; ut sive illis, sive his motus vínculis, áliquid misericórdiæ mihi præstáre velis: ieiúnus fui propter te, rursus esúrio propter te: sitívi in cruce pendens, per páuperes nunc sítio; ut vel ex illis vel ex his te ad meípsum allíciam, et pro salúte tua benígnum te reddam.
     ídeo te, mille devínctum benefíciis, vicem mihi repéndas rogo: non ut a debénte éxigo, sed ut largiéntem coróno, et pro módicis istis regnum do.
     Non dico: «Solve paupertátem meam»; nec: «Largíre mihi divítias, quamvis propter te pauper sim», sed panem tantum peto, et vestem, et in fame módicam consolatiónem.
     Si in cárcerem coniéctus sim, non cogo te, ut a vínculis me solvas et edúcas, sed unum quæro tantum: ut propter te vinctum vídeas; hæc mihi grátia satis erit, pro qua tibi cælum lárgior. Quamquam te ego gravíssimis exsólvi vínculis; at mihi satis erit, si velis me vinctum invísere.
     Possum quidem citra hæc te coronáre, sed volo tibi débitor esse, ut cum coróna quædam tibi fidúcia accédat.

RESPONSORIUM

Mt 25, 35. 40; Prov 19, 17

R. Esurívi, et dedístis mihi manducáre; sitívi, et dedístis mihi bíbere; hospes eram, et collegístis me: * Amen dico vobis: Quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.
V. Fenerátur Dómino, qui miserétur páuperi. * Amen dico vobis: Quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátum Bernárdum in viam conversiónis et evangélicæ perfectiónis traduxísti, præsta quǽsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, peccáta nostra defléntes, ad te puris méntibus convertámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)