[ Coniunctiones ostendere ]

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

12 iulius 2019
PER ANNUM, hebd. XIV
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Galli cantu mediánte
noctis iam calíginem
et profúndæ noctis atram
levánte formídinem,
Deus alme, te rogámus
supplicésque póscimus.

Vigil, potens, lux venísti
atque custos hóminum,
dum tenérent simul cuncta
médium siléntium,
rédderent necnon mortálem
mórtui effígiem,

Excitáres quo nos, Christe,
de somno malítiæ,
atque gratis liberáres
noctúrno de cárcere,
redderésque nobis lucem
vitæ semper cómitem.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, rerum cónditor,
patérnæ lucis glória,
cuius amóta grátia
nostra pavéscunt péctora,

Tuóque plena Spíritu,
secum Deum gestántia,
nil rapiéntis pérfidi
diris patéscant fráudibus,

Ut inter actus sǽculi,
vitæ quos usus éxigit,
omni caréntes crímine
tuis vivámus légibus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De libro primo Regum

1, 11-35; 2, 10-12
David Salomonem sibi successorem eligit

     In diébus illis: Dixit Nathan ad Bethsabée matrem Salomónis: «Num audísti quod regnáverit Adonías fílius Haggith, et dóminus noster David hoc ignórat? Nunc ergo veni, áccipe a me consílium et salva ánimam tuam filiíque tui Salomónis. Vade et ingrédere ad regem David et dic ei: Nonne tu, dómine mi rex, iurásti mihi ancíllæ tuæ dicens: “Sálomon fílius tuus regnábit post me et ipse sedébit in sólio meo”? Quare ergo regnat Adonías? Et, adhuc tibi te loquénte cum rege, ego véniam post te et complébo sermónes tuos».
     Ingréssa est ítaque Bethsabée ad regem in cubículo; rex autem senúerat nimis et Abísag Sunamítis ministrábat ei. Inclinávit se Bethsabée et adorávit regem; ad quam rex: «Quid tibi, inquit, vis?». Quæ respóndens ait: «Dómine mi, tu iurásti per Dóminum Deum tuum ancíllæ tuæ: “Sálomon fílius tuus regnábit post me et ipse sedébit in sólio meo”; et ecce nunc Adonías regnat, te, dómine mi rex, ignoránte. Mactávit boves et pínguia quæque et oves plúrimas et vocávit omnes fílios regis, Abíathar quoque sacerdótem et Ioab príncipem milítiæ; Salomónem autem servum tuum non vocávit. Verúmtamen, dómine mi rex, in te óculi respíciunt totíus Israel, ut índices eis quis sedére débeat in sólio tuo, dómine mi rex, post te. Erítque, cum dormíerit dóminus meus rex cum pátribus suis, érimus ego et fílius meus Sálomon peccatóres».
     Adhuc illa loquénte cum rege, Nathan prophéta venit; et nuntiavérunt regi dicéntes: «Adest Nathan prophéta». Cumque introísset ante conspéctum regis et adorásset eum pronus in terram, dixit Nathan: «Dómine mi rex, tu ergo dixísti: “Adonías regnet post me et ipse sédeat super thronum meum”? Quia descéndit hódie et immolávit boves et pínguia et aríetes plúrimos et vocávit univérsos fílios regis et príncipes exércitus, Abíathar quoque sacerdótem; illíque vescéntes et bibéntes coram eo dixérunt: “Vivat rex Adonías!”. Me autem servum tuum et Sadoc sacerdótem et Banaíam fílium Ióiadæ et Salomónem fámulum tuum non vocávit. Numquid a dómino meo rege exívit hoc verbum, et mihi non indicásti servo tuo quis sessúrus esset super thronum dómini mei regis post eum?».
     Et respóndit rex David dicens: «Vocáte ad me Bethsabée». Quæ cum fuísset ingréssa coram rege et stetísset ante eum, iurávit rex et ait: «Vivit Dóminus, qui éruit ánimam meam de omni angústia, quia, sicut iurávi tibi per Dóminum Deum Israel dicens: Sálomon fílius tuus regnábit post me et ipse sedébit super sólium meum pro me, sic fáciam hódie». Summissóque Bethsabée in terram vultu, adorávit regem dicens: «Vivat dóminus meus rex David in ætérnum!».
     Dixit quoque rex David: «Vocáte mihi Sadoc sacerdótem et Nathan prophétam et Banaíam fílium Ióiadæ». Qui cum ingréssi fuíssent coram rege, dixit ad eos: «Tóllite vobíscum servos dómini vestri et impónite Salomónem fílium meum super mulam meam et dúcite eum in Gihon, et ungat eum ibi Sadoc sacérdos et Nathan prophéta in regem super Israel, et canétis búcina atque dicétis: “Vivat rex Sálomon!”. Et ascendétis post eum, et véniet et sedébit super sólium meum et ipse regnábit pro me; illíque præcípiam, ut sit dux super Israel et super Iudam».
     Dormívit ígitur David cum pátribus suis et sepúltus est in civitáte David. Dies autem, quibus regnávit David super Israel, quadragínta anni sunt: in Hebron regnávit septem annis, in Ierúsalem trigínta tribus. Sálomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmátum est regnum eius nimis.

RESPONSORIUM

Cant 3, 11; Ps 71 (72), 1a. 2b

R. Egredímini et vidéte, fíliæ Sion, regem Salomónem in diadémate quo coronávit illum mater sua. * In die lætítiæ cordis eius.
V. Deus, iudícium tuum regi da; iúdicet páuperes tuos in iudício. * In die lætítiæ cordis eius.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios

(Nn. 50, 1 – 51, 3; 54, 1-4: Funk 1, 125-127.129)

Beati sumus, si præcepta Domini in caritatis concordia impleverimus

     Vidétis, dilécti, quam magna et admiránda sit cáritas, et quod perféctio eius néqueat enarrári. Quis est idóneus, ut in ipsa inveniátur, præter eos, quos Deus dignos esse volúerit? Orémus ígitur et petámus ab illíus misericórdia, ut in caritáte inveniámur sine propensióne áliqua humána inculpáti. Generatiónes omnes ab Adam usque in hodiérnum diem præteriérunt; qui vero per Dei grátiam in caritáte sunt consummáti, locum piórum óbtinent et in visitatióne regni Christi manifestabúntur. Scriptum enim est: Ingredímini in cubícula páululum quantulumcúmque, donec ira mea et furor pertránseat; et recordábor diéi boni, et suscitábo vos e sepúlcris vestris.
     Beáti sumus, dilécti, si præcépta Dómini in caritátis concórdia implevérimus, ut per caritátem peccáta nostra nobis remittántur. Scriptum enim est: Beáti, quorum remíssæ sunt iniquitátes et quorum tecta sunt peccáta. Beátus vir, cui Dóminus peccátum non imputábit, neque est in ore eius dolus. Hæc beatitúdinis prædicátio ad eos pértinet, qui per Iesum Christum Dóminum nostrum a Deo sunt elécti; cui sit glória in sǽcula sæculórum. Amen.
     Quæcúmque ígitur delíquimus et fécimus, sedúcti a quodam ex adversárii servis, eórum remissiónem implorémus; illi vero, qui seditiónis et dissensiónis príncipes exstitérunt, commúnem spem contemplári debent. Qui enim in timóre et caritáte vitam degunt, se ipsos pótius quam próximos in cruciátus incídere volunt, et se ipsos, pótius quam pulchre et iuste tráditam nobis consensiónem, subíre vituperatiónem volunt. Mélius enim est hómini peccáta sua confitéri, quam induráre cor suum.
     Quis ígitur inter vos generósus, quis miséricors, quis caritáte plenus? Dicat: «Si propter me sedítio et discórdia et schísmata orta sunt, discédo, ábeo quocúmque voluéritis, et quæ multitúdo iússerit, fácio; dúmmodo Christi grex in pace degat cum constitútis presbýteris». Qui hoc fécerit, magnam sibi glóriam in Christo conciliábit, et omnis locus eum excípiet. Dómini enim est terra et plenitúdo eius. Hæc fáciunt et fácient, qui divínam, cuius numquam pǽnitet, vitam vivunt.

RESPONSORIUM

1 Io 4, 21; Mt 22, 40

R. Hoc mandátum habémus a Deo, * Ut qui díligit Deum, díligat et fratrem suum.
V. In his duóbus mandátis univérsa Lex pendet et Prophétæ. * Ut qui díligit Deum, díligat et fratrem suum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in Fílii tui humilitáte iacéntem mundum erexísti, fidélibus tuis sanctam concéde lætítiam, ut, quos eripuísti a servitúte peccáti, gáudiis fácias pérfrui sempitérnis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)