lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 november 2020
PER ANNUM, hebd.
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ipsum nunc nobis tempus est
quo voce evangélica
ventúrus sponsus créditur,
regni cæléstis cónditor.

Occúrrunt sanctæ vírgines
óbviam tunc advéntui,
gestántes claras lámpadas,
magno lætántes gáudio.

Stultæ vero quæ rémanent
exstínctas habent lámpadas,
frustra pulsántes iánuam,
clausa iam regni régia.

Nunc vigilémus sóbrii
gestántes mentes spléndidas,
ut veniénti Dómino
digni currámus óbviam.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Vita sanctórum, via, spes salúsque,
Christe, largítor probitátis atque
cónditor pacis, tibi voce, sensu
   pángimus hymnum:

Cuius est virtus manifésta totum
quod pii possunt, quod habent, quod ore,
corde vel factis cúpiunt, amóris
   igne flagrántes.

Témporum pacem, fídei tenórem,
lánguidis curam veniámque lapsis,
ómnibus præsta páriter beátæ
   múnera vitæ.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

V. Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R. Quia tu es Deus salútis meæ.

LECTIO PRIOR

Incipit Epístola secúnda beáti Petri apóstoli

1, 1-11
Hortatio de via salutis

     Simon Petrus servus et apóstolus Iesu Christi his qui coæquálem nobis sortíti sunt fidem in iustítia Dei nostri et salvatóris Iesu Christi: grátia vobis et pax multiplicétur in cognitióne Dei et Iesu Dómini nostri.
     Quómodo ómnia nobis divínæ virtútis suæ ad vitam et pietátem donátæ per cognitiónem eius, qui vocávit nos própria glória et virtúte, per quæ pretiósa et máxima nobis promíssa donáta sunt, ut per hæc efficiámini divínæ consórtes natúræ, fugiéntes eam, quæ in mundo est in concupiscéntia, corruptiónem; et propter hoc ipsum curam omnem subinferéntes ministráte in fide vestra virtútem, in virtúte autem sciéntiam, in sciéntia autem continéntiam, in continéntia autem patiéntiam, in patiéntia autem pietátem, in pietáte autem amórem fraternitátis, in amóre autem fraternitátis caritátem. Hæc enim vobis, cum adsint et abúndent, non vácuos nec sine fructu vos constítuunt in Dómini nostri Iesu Christi cognitiónem; cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est et nihil procul cernens, obliviónem accípiens purgatiónis véterum suórum delictórum. Quaprópter, fratres, magis satágite, ut firmam vestram vocatiónem et electiónem faciátis. Hæc enim faciéntes non offendétis aliquándo; sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri et salvatóris Iesu Christi.

RESPONSORIUM

Cf. 2 Petr 1, 3b. 4; Gal 3, 27

R. Vocávit vos Dóminus própria glória et virtúte, máxima et pretiósa vobis promíssa donávit, * Ut efficiámini divínæ consórtes natúræ.
V. Quicúmque in Christo baptizáti estis, Christum induístis. * Ut efficiámini divínæ consórtes natúræ.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 92,1.2.3: PL 54,454-455)

Quale cuiusque opus, talis est quæstus

     Dicit Dóminus: Nisi abundáverit iustítia vestra plus quam scribárum et pharisæórum, non intrábitis in regnum cælórum. Quómodo vero abundábit iustítia, nisi superexáltet misericórdia iudícium? Et quid tam æquum quidque tam dignum est quam ut creatúra ad imáginem et similitúdinem Dei cóndita, suum imitétur auctórem, qui reparatiónem sanctificationémque credéntium in peccatórum remissióne constítuit, ut remóta severitáte vindíctæ, omníque cessánte supplício, reus innocéntiæ redderétur, et finis críminum fíeret orígo virtútum?
     In hoc potest super scribas et pharisǽos christiána abundáre iustítia, non evacuándo legem, sed intellegéntiam refutándo carnálem. Unde et Dóminus ieiunándi formam discípulis tradens: Cum ieiunátis, inquit, nolíte fíeri sicut hypócritæ tristes. Extérminant enim fácies suas, ut appáreant homínibus ieiunántes. Amen dico vobis, recepérunt mercédem suam. Quam mercédem, nisi laudis humánæ? propter cuius cupiditátem, iustítiæ spécies plerúmque præténditur, et ubi nulla est cura consciéntiæ, amátur fálsitas famæ; ut iníquitas, quæ occultatióne argúitur, mendácii opinióne lætétur.
     Diligénti Deum súfficit ei placére quem díligit; quia nulla maior expeténda est remunerátio, quam ipsa diléctio; sic enim cáritas ex Deo est, ut Deus ipse sit cáritas. Quo útique pius et castus ánimus ita gaudet impléri, ut nulla re extra ipsum cúpiat delectári. Veríssimum namque est quod dicit Dóminus: Ubi est thesáurus tuus, ibi erit et cor tuum. Quis autem est thesáurus hóminis, nisi quædam frúctuum eius congregátio laborúmque colléctio? Quod enim quis semináverit, hoc et metet, et quale cuiúsque opus, talis est et quæstus; et ubi oblectátio fruéndi constitúitur, ibi cura cordis obstríngitur. Sed cum multa sint génera divitiárum dissimilésque matériæ gaudiórum, thesáurus cuíque est suæ cupiditátis afféctus, qui si de appetítu est terrenórum, non beátos facit sui participatióne, sed míseros.
     Hi vero qui ea quæ sursum sunt sápiunt, non quæ super terram, nec peritúris inténti sunt, sed ætérnis, in illo habent incorruptíbiles recónditas facultátes, de quo dicit Prophéta: Thesáurus et salus nostra advénit, sapiéntia et disciplína et píetas a Dómino: hi sunt thesáuri iustítiæ, per quos, auxiliánte Dei grátia, étiam terréna bona in cæléstia transferúntur, dum multi divítiis, aut iuste sibi relíctis aut áliter acquisítis, ad instruméntum pietátis utúntur. Cumque ad sustentatiónem páuperum, quæ possunt exuberáre distríbuunt, cóngregant sibi inamissíbiles facultátes; ut quod abdidérunt eleemósynis, nullis possit subiacére dispéndiis; et digne ibi hábeant cor, ubi habent thesáurum suum; quia tales divítias suas beatíssimum est exercére ut crescant, et non timére ne péreant.

RESPONSORIUM

Gal 6, 9-10a. 7b

R. Bonum faciéntes infatigábiles, témpore enim suo metémus, non deficiéntes. * Ergo dum tempus habémus operémur bonum.
V. Quæ enim semináverit homo, hæc et metet. * Ergo dum tempus habémus operémur bonum.

ORATIO

Orémus:
Excita, quǽsumus, Dómine, tuórum fidélium voluntátes, ut, divíni óperis fructum propénsius exsequéntes, pietátis tuæ remédia maióra percípiant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)