[ Coniunctiones ostendere ]

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

19 ianuarius 2021
PER ANNUM, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Nocte surgéntes vigilémus omnes,
semper in psalmis meditémur atque
víribus totis Dómino canámus
   dúlciter hymnos,

Ut, pio regi páriter canéntes,
cum suis sanctis mereámur aulam
íngredi cæli, simul et beátam
   dúcere vitam.

Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cuius résonat per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Ad preces nostras deitátis aures,
Deus, inclína pietáte sola;
súpplicum vota súscipe, precámur
   fámuli tui.

Réspice clemens sólio de sancto
vultu seréno, lámpadas illústra
ólei nostri, ténebras depélle
   péctore cunctas.

Crímina laxa pietáte multa,
áblue sordes, víncula disrúmpe,
parce peccátis, réleva iacéntes
   déxtera tua.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

V. Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.
R. Quia præcéptis tuis crédidi.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

6, 4-25
Lex dilectionis

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Audi, Israel: Dóminus Deus noster Dóminus unus est. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota fortitúdine tua. Erúntque verba hæc, quæ ego præcípio tibi hódie, in corde tuo, et inculcábis ea fíliis tuis et loquéris ea sedens in domo tua et ámbulans in itínere, decúmbens atque consúrgens; et ligábis ea quasi signum in manu tua, erúntque quasi appénsum quid inter óculos tuos, scribésque ea in póstibus domus tuæ et in portis tuis.
     Cumque introdúxerit te Dóminus Deus tuus in terram, pro qua iurávit pátribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitátes magnas et óptimas, quas non ædificásti, domos plenas cunctárum opum, quas non implevísti, cistérnas, quas non fodísti, vinéta et olivéta, quæ non plantásti, et coméderis et saturátus fúeris, cave diligénter, ne obliviscáris Dómini, qui edúxit te de terra Ægýpti, de domo servitútis: Dóminum Deum tuum timébis et ipsi sérvies ac per nomen illíus iurábis.
     Non íbitis post deos aliénos, de diis géntium, quæ in circúitu vestro sunt, quóniam Deus æmulátor Dóminus Deus tuus in médio tui; nequándo irascátur furor Dómini Dei tui contra te et áuferat te de superfície terræ. Non tentábitis Dóminum Deum vestrum, sicut tentástis in Massa. Custodíte mandáta Dómini Dei vestri ac testimónia et præcépta, quæ præcépit tibi; et fac, quod rectum est et bonum in conspéctu Dómini, ut bene sit tibi, et ingréssus possídeas terram óptimam, de qua iurávit Dóminus pátribus tuis, ut deléret omnes inimícos tuos coram te, sicut locútus est Dóminus.
     Cumque interrogáverit te fílius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimónia hæc et præcépta atque iudícia, quæ præcépit Dóminus Deus noster vobis?”, dices ei: “Servi erámus pharaónis in Ægýpto, et edúxit nos Dóminus de Ægýpto in manu forti fecítque signa atque prodígia magna et péssima in Ægýpto contra pharaónem et omnem domum illíus in conspéctu nostro; et edúxit nos inde, ut introdúctis daret terram, super qua iurávit pátribus nostris. Præcepítque nobis Dóminus, ut faciámus ómnia præcépta hæc et timeámus Dóminum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diébus vitæ nostræ, sicut est hódie. Erítque iustítia nobis, si custodiérimus et fecérimus ómnia mandáta hæc coram Dómino Deo nostro, sicut mandávit nobis”».

RESPONSORIUM

Ps 19, 8.9b; Rom 13, 8b.10b

R. Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam; testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis. * Præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
V. Qui díligit próximum, legem implévit; plenitúdo legis est diléctio. * Præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios

(Nn. 49-50: Funk 1, 123-125)

Vinculum caritatis Dei quis potest enarrare?

     Qui caritátem in Christo habet, exsequátur Christi mandáta. Vínculum caritátis Dei quis potest enarráre? Quis pulchritúdinis eius magnificéntiam éloqui valet? Altitúdo, ad quam évehit cáritas, inenarrábilis est. Cáritas nos Deo agglútinat, cáritas peccatórum multitúdinem tegit, cáritas ómnia sústinet, ómnia patiénter tólerat; nihil sórdidum in caritáte, nihil supérbum; cáritas schisma non habet, cáritas seditiónem non movet, cáritas ómnia in concórdia facit; in caritáte omnes Dei elécti sunt perfécti, sine caritáte nihil Deo accéptum est. In caritáte nos Dóminus sibi assúmpsit: propter caritátem, quam erga nos hábuit, Dóminus noster Iesus Christus voluntáte divína sánguinem suum pro nobis trádidit et carnem pro carne nostra et ánimam pro animábus nostris.
     Vidétis, dilécti, quam magna et admiránda sit cáritas, et quod perféctio eius néqueat enarrári. Quis est idóneus, ut in ipsa inveniátur, præter eos, quos Deus dignos esse volúerit? Orémus ígitur et petámus ab illíus misericórdia, ut in caritáte inveniámur sine propensióne áliqua humána, inculpáti. Generatiónes omnes ab Adam usque in hodiérnum diem præteriérunt; qui vero per Dei grátiam in caritáte sunt consummáti, locum piórum óbtinent et in visitatióne regni Christi manifestabúntur. Scriptum enim est: Ingredímini in cubícula páululum quantulumcúmque, donec ira mea et furor pertránseat; et recordábor diéi boni, et suscitábo vos e sepúlcris vestris.
     Beáti sumus, dilécti, si præcépta Dómini in caritátis concórdia implevérimus, ut per caritátem peccáta nostra nobis remittántur. Scriptum enim est: Beáti, quorum remíssæ sunt iniquitátes et quorum tecta sunt peccáta. Beátus vir, cui Dóminus peccátum non imputábit, neque est in ore eius dolus. Hæc beatitúdinis prædicátio ad eos pértinet, qui per Iesum Christum Dóminum nostrum a Deo sunt elécti; cui sit glória in sǽcula sæculórum. Amen.
 

RESPONSORIUM

1 Io 4, 16. 7a

R. Nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis. * Qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo.
V. Diligámus ínvicem, quóniam cáritas ex Deo est. * Qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui cæléstia simul et terréna moderáris, supplicatiónes pópuli tui cleménter exáudi, et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)