[ Coniunctiones ostendere ]

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

30 ianuarius 2021
PER ANNUM, hebd. III
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Summæ Deus cleméntiæ
mundíque factor máchinæ,
qui trinus almo númine
unúsque firmas ómnia,

Nostros piis cum cánticis
fletus benígne súscipe,
quo corde puro sórdibus
te perfruámur lárgius.

Lumbos adúre cóngruis
tu caritátis ígnibus,
accíncti ut adsint pérpetim
tuísque prompti advéntibus,

Ut, quique horas nóctium
nunc concinéndo rúmpimus,
donis beátæ pátriæ
ditémur omnes áffatim.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Auctor perénnis glóriæ,
qui septifórmis grátiæ
das Spíritum credéntibus,
assíste mitis ómnibus.

Expélle morbos córporum,
mentis repélle scándalum,
exscínde vires críminum,
fuga dolóres córdium.

Serénas mentes éffice,
opus honéstum pérfice,
preces orántum áccipe,
vitam perénnem tríbue.

Septem diérum cúrsibus
nunc tempus omne dúcitur;
octávus ille últimus
dies erit iudícii,

In quo, Redémptor, quǽsumus,
ne nos in ira árguas,
sed a sinístra líbera,
ad déxteram nos cólloca,

Ut, cum preces suscéperis
clemens tuárum plébium,
reddámus omnes glóriam
trino Deo per sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Psalmus 106 (107)
Pro liberatione gratiarum actio

Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
      quos redémit de manu adversárii,

3 et de regiónibus congregávit eos, †
      a solis ortu et occásu, *
      ab aquilóne et mari. –

4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
      viam civitátis habitatiónis non invenérunt.

5 Esuriéntes et sitiéntes, *
      ánima eórum in ipsis defécit.

6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum erípuit eos. –

7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
      ut irent in civitátem habitatiónis.

8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
      et ánimam esuriéntem replévit bonis. –

10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
      vincti in mendicitáte et ferro,

11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
      et consílium Altíssimi sprevérunt.

12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
      infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.

13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos. –

14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
      et víncula eórum dirúpit.

15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

16 quia contrívit portas ǽreas *
      et vectes férreos confrégit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

II

17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
      et propter iniustítias suas afflícti sunt;

18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
      et appropinquavérunt usque ad portas mortis.

19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos.

20 Misit verbum suum et sanávit eos *
      et erípuit eos de interitiónibus eórum.

21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

22 et sacríficent sacrifícium laudis *
      et annúntient ópera eius in exsultatióne. –

23 Qui descéndunt mare in návibus, *
      faciéntes operatiónem in aquis multis,

24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
      et mirabília eius in profúndo.

25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
      et exaltáti sunt fluctus eius.

26 Ascéndunt usque ad cælos †
      et descéndunt usque ad abýssos; *
      ánima eórum in malis tabescébat.

27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
      et omnis sapiéntia eórum devoráta est.

28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum edúxit eos. –

29 Et státuit procéllam eius in auram, *
      et tacuérunt fluctus eius.

30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
      et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.

31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
      et in convéntu seniórum laudent eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

III

33 Pósuit flúmina in desértum *
      et éxitus aquárum in sitim,

34 terram fructíferam in salsúginem *
      a malítia inhabitántium in ea.

35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
      et terram sine aqua in éxitus aquárum. –

36 Et collocávit illic esuriéntes, *
      et constituérunt civitátem habitatiónis.

37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
      et fecérunt fructum in provéntum suum.

38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
      et iuménta eórum non minorávit.

39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
      a tribulatióne malórum et dolóre. –

40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
      et erráre facit eos in desérto ínvio.

41 Et suscépit páuperem de inópia *
      et pósuit sicut oves famílias.

42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
      et omnis iníquitas oppilábit os suum.

43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
      et intélleget misericórdias Dómini?

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

V. Dómine, véritas tua usque ad nubes.
R. Iudícia tua abýssus multa.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

32,48-52; 34,1-12
De morte Moysis
     In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen in eádem die dicens: «Ascénde in montem istum Abárim, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Iéricho, et vide terram Chánaan, quam ego tradam fíliis Israel obtinéndam. Et mórere in monte, quem conscéndens iúngeris pópulo tuo, sicut mórtuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appósitus pópulo suo. Quia prævaricáti estis contra me in médio filiórum Israel ad aquas Meribathcádes desérti Sin, quia non sanctificástis me inter fílios Israel. E contra vidébis terram et non ingrediéris in eam, quam ego dabo fíliis Israel».“
     Ascéndit ergo Móyses de campéstribus Moab super montem Nebo in vérticem Phasga contra Iéricho; ostendítque ei Dóminus omnem terram Gálaad usque Dan et univérsum Néphthali terrámque Ephraim et Manásse et omnem terram Iudæ usque ad mare occidentále et Nageb et latitúdinem campi Iéricho civitátis palmárum usque Segor. Dixítque Dóminus ad eum: «Hæc est terra, pro qua iurávi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Sémini tuo dabo eam. Vidísti eam óculis tuis et non transíbis ad illam».
     Mortuúsque est ibi Móyses servus Dómini in terra Moab, iubénte Dómino. Et sepelívit eum in valle in terra Moab contra Béthphegor; et non cognóvit homo sepúlcrum eius usque in præséntem diem. Móyses centum et vigínti annórum erat, quando mórtuus est; non caligávit óculus eius, nec robur illíus defécit. Fleverúntque eum fílii Israel in campéstribus Moab trigínta diébus; et compléti sunt dies planctus lugéntium Móysen.
     Iósue vero fílius Nun replétus est spíritu sapiéntiæ, quia Móyses pósuit super eum manus suas; et obœdiérunt ei fílii Israel fecerúntque, sicut præcépit Dóminus Móysi.
     Et non surréxit ultra prophéta in Israel sicut Móyses, quem nosset Dóminus fácie ad fáciem, in ómnibus signis atque porténtis, quæ misit eum, ut fáceret in terra Ægýpti pharaóni et ómnibus servis eius universǽque terræ illíus, et in cuncta manu robústa magnísque mirabílibus, quæ fecit Móyses coram univérso Israel.

RESPONSORIUM

Io 1, 14bc. 16a. 17; Sir 24, 33

R. Habitávit in nobis Verbum plenum grátiæ et veritátis, et de plenitúdine eius nos omnes accépimus; quia lex per Móysen data est, * Grátia et véritas per Iesum Christum facta est.
V. Lex, quam mandávit Móyses, heréditas dómui Iacob. * Grátia et véritas per Iesum Christum facta est.

LECTIO ALTERA

Ex Constitutióne pastoráli Gaudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis

(Gaudium et spes, n. 18.22)

Mysterium mortis

     Coram morte ænígma condiciónis humánæ máximum evádit. Non tantum cruciátur homo dolóre et córporis dissolutióne progrediénte, sed étiam, immo magis, perpétuæ exstinctiónis timóre. Recte autem instínctu cordis sui iúdicat, cum totálem ruínam et definitívum éxitum suæ persónæ abhórret et réspuit. Semen æternitátis quod in se gerit, ad solam matériam cum irreductíbile sit, contra mortem insúrgit. Omnia téchnicæ artis molímina, licet perutília, anxietátem hóminis sedáre non valent: prorogáta enim biológica longǽvitas illi ulterióris vitæ desidério satisfácere nequit, quod cordi eius ineluctabíliter inest.
     Dum coram morte omnis imaginátio déficit, Ecclésia tamen, revelatióne divína edócta, hóminem ad beátum finem, ultra terréstris misériæ límites, a Deo creátum esse affírmat. Mors ínsuper corporális, a qua homo si non peccásset subtráctus fuísset, fides christiána docet fore ut vincátur, cum homo in salútem, culpa sua pérditam, ab omnipoténte et miseránte Salvatóre restituétur. Deus enim hóminem vocávit et vocat, ut ei in perpétua incorruptíbilis vitæ divínæ communióne tota sua natúra adhǽreat. Quam victóriam Christus, hóminem a morte per mortem suam liberándo, ad vitam resúrgens adéptus est. Cuicúmque ígitur recogitánti hómini fides, cum sólidis arguméntis obláta, in eius anxietáte de sorte futúra respónsum offert; simúlque facultátem præbet cum diléctis frátribus iam morte præréptis in Christo communicándi, spem cónferens eos veram vitam apud Deum adéptos esse.
     Christiánum certe urgent necéssitas et offícium contra malum per multas tribulatiónes certándi necnon mortem patiéndi; sed mystério pascháli consociátus, Christi morti configurátus, ad resurrectiónem spe roborátus occúrret.
     Quod non tantum pro christifidélibus valet, sed et pro ómnibus homínibus bonæ voluntátis in quorum corde grátia invisíbili modo operátur. Cum enim pro ómnibus mórtuus sit Christus cumque vocátio hóminis última revéra una sit, scílicet divína, tenére debémus Spíritum Sanctum cunctis possibilitátem offérre ut, modo Deo cógnito, huic pascháli mystério consociéntur.
     Tale et tantum est hóminis mystérium, quod per revelatiónem christiánam credéntibus illucéscit. Per Christum et in Christo, ígitur, illuminátur ænígma dolóris et mortis, quod extra eius Evangélium nos óbruit. Christus resurréxit, morte sua mortem déstruens, vitámque nobis largítus est ut, fílii in Fílio, clamémus in Spíritu: Abba, Pater!

RESPONSORIUM

Ps 26 (27), 1; 22 (23), 4ab

R. Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo? * Dóminus protéctor vitæ meæ, a quo trepidábo?
V. Si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es. * Dóminus protéctor vitæ meæ, a quo trepidábo?

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, dírige actus nostros in beneplácito tuo, ut in nómine dilécti Fílii tui mereámur bonis opéribus abundáre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)