lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 februarius 2021
SS. Pauli Miki et sociorum, martyrum, memoria


Paulus in Iaponia natus est annis 1564/1566. Societatem Iesu ingressus, apud cives magno cum fructu Evangelium prædicavit. Ingravescente persecutione contra catholicos, una cum viginti quinque aliis comprehensus est. Aspera ludibria perpessi, tandem in urbem Nagasaki deducti, cruci affixi sunt anno 1597, pridie huius diei.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Thessalonicénses

3, 1-18
Hortationes et consilia

     De cétero, fratres, oráte pro nobis, ut sermo Dómini currat et glorificétur sicut et apud vos, et ut liberémur ab importúnis et malis homínibus; non enim ómnium est fides. Fidélis autem Dóminus est, qui confirmábit vos et custódiet a Malo.
     Confídimus autem de vobis in Dómino, quóniam, quæ præcípimus, et fácitis et faciétis. Dóminus autem dírigat corda vestra in caritátem Dei et patiéntiam Christi.
     Præcípimus autem vobis, fratres, in nómine Dómini nostri Iesu Christi, ut subtrahátis vos ab omni fratre ambulánte inordináte et non secúndum traditiónem, quam accepérunt a nobis. Ipsi enim scitis quemádmodum opórteat imitári nos, quóniam non inordináti fúimus inter vos, neque gratis panem manducávimus ab áliquo sed in labóre et fatigatióne, nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus; non quasi non habuérimus potestátem, sed ut nosmetípsos formam darémus vobis ad imitándum nos. Nam et cum essémus apud vos, hoc præcipiebámus vobis: Si quis non vult operári, nec mandúcet. Audímus enim inter vos quosdam ambuláre inordináte, nihil operántes sed curióse agéntes; his autem, qui eiúsmodi sunt, præcípimus et obsecrámus in Dómino Iesu Christo, ut cum quiéte operántes suum panem mandúcent. Vos autem, fratres, nolíte defícere benefaciéntes. Quod si quis non obœdit verbo nostro per epístulam, hunc notáte, non commisceámini cum illo, ut confundátur; et nolíte quasi inimícum existimáre, sed corrípite ut fratrem.
     Ipse autem Dóminus pacis det vobis pacem sempitérnam in omni modo. Dóminus cum ómnibus vobis.
     Salutátio mea manu Pauli, quod est signum in omni epístula, ita scribo. Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum ómnibus vobis.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Th 2, 13b; cf. Eph 1, 13a

R. Cum accepístis verbum Dei, * accepístis illud non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei.
V. Audivístis verbum veritátis, Evangélium salútis vestræ. * Accepístis illud non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei.

LECTIO ALTERA

Ex História martýrii sanctórum Pauli Miki eiúsque sociórum ab auctóre coǽvo conscrípta

(Cap., 109-110: Acta Sanctorum Febr. 1, 769)

Eritis mihi testes

     Crúcibus defíxis, mirábile fuit vidére ómnium constántiam, ad quam eos hortabántur, partim Pater Pásius, partim Pater Rodríguez. Pater Commissárius semper cónstitit quasi immótus óculis in cælum coniéctis. Frater Martínus ad agéndum divínæ bonitáti grátias concinébat quosdam psalmos, adiúncto versículo In manus tuas, Dómine. Frater Francíscus Blancus étiam clara voce Deo agébat grátias. Frater Gunsálvus ádmodum eláta voce dicébat domínicam oratiónem et salutatiónem angélicam.
     Paulus Miki frater noster, videns se consístere in suggéstu ómnium, quos umquam habúerat, honoratíssimo, primum circumstántibus apéruit se Iapónium et de Societáte Iesu esse, moríque propter annuntiátum Evangélium, et grátias Deo ob benefícium tam exímium ágere, deínde hæc verba subiécit: «Cum ad hoc témporis punctum pervénerim e vobis néminem esse opínor, qui me credat velle párcere veritáti. Decláro ítaque vobis nullam esse ad salútem viam, nisi quam tenent christiáni. Quæ cum dóceat me ignóscere inimícis, et ómnibus qui me offendérunt, ego libénter regi omnibúsque meæ mortis auctóribus ignósco, eósque rogo ut christiáno baptísmo initiári velint».
     Hinc óculis in sócios convérsis cœpit eos in hoc extrémo conflíctu animáre; in quorum ómnium vúltibus lætítia quædam apparébat, sed in Ludovíco singuláris; cui cum álius quidam christiánus acclamáret, brevi eum futúrum in Paradíso, digitórum totiúsque córporis gestu gáudii pleno, ómnium in se spectántium óculos convértit.
     Antónius, qui Ludovíci claudébat latus, óculis cælo infíxis, post invocátum sanctíssimum nomen Iesu et Maríæ, occínuit psalmum Laudáte, púeri, Dóminum, quem didícerat Nagasáki in institutióne catechéseos; in ea enim dédita ópera púeris quidam psalmi hanc in rem ediscéndi tradúntur.
     Alii dénique repetébant: «Iesu, María», seréna fácie; nonnúlli étiam exhortabántur circumstántes ad vitam christiáno dignam; hisque et áliis simílibus actiónibus promptitúdinem moriéndi demonstrábant.
     Tum carnífices quáttuor cœpére vagínis (quæ Iapóniis usitátæ sunt) exímere lánceas, ad quarum horríficum conspéctum omnes fidéles acclamárunt: «Iesu, María» et, quod plus, est complorátio secúta miserábilis ipsos fériens cælos. Carnífices quemque eórum uno alteróque ictu, brevíssimo témpore, exanimárunt.

RESPONSORIUM

Cf. Gal 6, 14; Phil 1, 29

R. Nos autem gloriári opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita et resurréctio nostra,* Per quem salváti et liberáti sumus.
V. Vobis donátum est pro Christo, non solum ut in eum credátis, sed ut étiam pro illo patiámini. * Per quem salváti et liberáti sumus.

ORATIO

Orémus:
Deus, ómnium fortitúdo sanctórum, qui beátos mártyres Paulum eiúsque sócios per crucem ad vitam vocáre dignátus es, præsta, quǽsumus, ut, eórum intercessióne, fidem quam profitémur usque ad mortem fórtiter teneámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)