lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 februarius 2021
S. Blasii, epicsopi et martyris, memoria ad libitum


Episcopus fuit Sebasteæ in Armenia sǽculo IV. Eius cultus medio ævo per totam Ecclésiam diffusus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima ad Thessalonicénses

5, 1-28
Conversatio filiorum lucis

     De tempóribus et moméntis, fratres, non indigétis, ut scribátur vobis, ipsi enim diligénter scitis quia dies Dómini sicut fur in nocte ita véniet. Cum enim díxerint: «Pax et secúritas», tunc repentínus eis supervéniet intéritus, sicut dolor in útero habénti, et non effúgient. Vos autem, fratres, non estis in ténebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehéndat; omnes enim vos fílii lucis estis et fílii diéi. Non sumus noctis neque tenebrárum; ígitur non dormiámus sicut céteri, sed vigilémus et sóbrii simus.
     Qui enim dórmiunt, nocte dórmiunt, et qui ébrii sunt, nocte inebriántur; nos autem, qui diéi sumus, sóbrii simus, indúti lorícam fídei et caritátis et gáleam spem salútis; quóniam non pósuit nos Deus in iram sed in acquisitiónem salútis per Dóminum nostrum Iesum Christum, qui mórtuus est pro nobis, ut sive vigilémus sive dormiámus, simul cum illo vivámus. Propter quod consolámini ínvicem et ædificáte altérutrum, sicut et fácitis.
     Rogámus autem vos, fratres, ut novéritis eos, qui labórant inter vos et præsunt vobis in Dómino et monent vos, ut habeátis illos superabundánter in caritáte propter opus illórum. Pacem habéte inter vos. Hortámur autem vos, fratres: Corrípite inquiétos, consolámini pusillánimes, suscípite infírmos, longánimes estóte ad omnes. Vidéte, ne quis malum pro malo alícui reddat, sed semper, quod bonum est, sectámini et in ínvicem et in omnes. Semper gaudéte, sine intermissióne oráte, in ómnibus grátias ágite; hæc enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos. Spíritum nolíte exstínguere, prophetías nolíte spérnere; ómnia autem probáte, quod bonum est tenéte, ab omni spécie mala abstinéte vos.
     Ipse autem Deus pacis sanctíficet vos per ómnia, et ínteger spíritus vester et ánima et corpus sine queréla in advéntu Dómini nostri Iesu Christi servétur. Fidélis est, qui vocat vos, qui étiam fáciet.
     Fratres, oráte étiam pro nobis.
     Salutáte fratres omnes in ósculo sancto. Adiúro vos per Dóminum, ut legátur epístula ómnibus frátribus.
     Grátia Dómini nostri Iesu Christi vobíscum.

RESPONSORIUM

1 Th 5, 9-10; Col 1, 13

R. Pósuit nos Deus non in iram sed in acquisitiónem salútis per Dóminum nostrum Iesum Christum, * Qui mórtuus est pro nobis, ut simul cum illo vivámus.
V. Erípuit nos Deus de potestáte tenebrárum et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ * Qui mórtuus est pro nobis, ut simul cum illo vivámus. .

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo Guelferbytanus 32, De ordinatrione episcopi; PLS 2, 639-640)

Patere pro ovibus meis

     Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre et dare ánimam suam redemptiónem pro multis. Ecce quómodo Dóminus ministrávit, ecce quales servos nos esse præcépit. Dedit ánimam suam redemptiónem pro multis: redémit nos.
     Quis nostrum idóneus est redímere áliquem? Illíus quidem sánguine, illíus morte a morte redémpti sumus, illíus humilitáte iacéntes erécti sumus; sed et nos debémus conférre portiúnculas nostras membris illíus, quia membra illíus facti sumus: ille caput, nos corpus sumus.
     Exhórtans dénique nos apóstolus Ioánnes in epístola sua in exémplum Dómini, qui díxerat: Erit vester servus, quicúmque vult in vobis maior esse, sicut Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam redemptiónem pro multis; exhórtans ergo nos ad similitúdinem, ait: Christus pro nobis ánimam pósuit; sic et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.
     Ipse étiam Dóminus loquens post resurrectiónem: Petre, amas me? Respondébat ille: Amo. Hoc ille ter dixit, hoc ille ter respóndit; et totum ter Dóminus: Pasce oves meas.
     Ubi mihi osténdis, quia amas me, nisi pascéndo oves meas? Quid mihi præstatúrus es amándo me, quando ómnia exspéctas a me? Quid ergo fácias amándo me, habes: pasce oves meas.
     Hoc semel, et íterum, et tértio: Amas me? Amo. Pasce oves meas. Ter enim negáverat timóre: ter conféssus est amóre.
     Deínde cum ei Dóminus oves suas tértio commendásset, respondénti et confiténti amórem, et damnánti et delénti timórem, contínuo subiécit: Cum iúvenis esses, cingébas te, et ibas quo volébas; cum autem sénior factus fúeris, alter cinget te, et feret quo tu non vis. Hoc autem dixit signíficans qua morte glorificatúrus erat Deum. Crucem suam pronuntiávit illi, passiónem suam prædíxit illi.
     Illuc ergo pergens, Dóminus ait: Pasce oves meas: pátere pro óvibus meis.

RESPONSORIUM

Phil 1, 20b; Ps 68 (69), 21a

R. In nullo confúndar, * Sed in omni fidúcia magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.
V. Oppróbrium contrívit cor meum, et elángui. * Sed in omni fidúcia magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.

ORATIO

Orémus:
Exáudi, Dómine, pópulum tuum, cum beáti Blásii mártyris patrocínio supplicántem, ut et temporális vitæ nos tríbuas pace gaudére, et ætérnæ reperíre subsídium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)