[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728 


11. februarius 2018, Dominica
hebd. II

VI DOMINICA PER ANNUM


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

11 februarius 2018
VI DOMINICA PER ANNUM

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Ecce iam noctis tenuátur umbra,
lucis auróra rútilans corúscat;
nísibus totis rogitémus omnes
cunctipoténtem.

Ut Deus, nostri miserátus, omnem
pellat angórem, tríbuat salútem,
donet et nobis pietáte patris
regna polórum.

Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cuius résonat per omnem
glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Benedíctus qui venit in nómine Dómini, allelúia.

Psalmus 117 (118)
Vox iubilationis et salutis

Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli. (Act 4, 11)

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

2 Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

3 Dicat nunc domus Aaron, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

4 Dicant nunc, qui timent Dóminum, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

5 De tribulatióne invocávi Dóminum, *
      et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.

6 Dóminus mecum, *
      non timébo, quid fáciat mihi homo.

7 Dóminus mecum adiútor meus, *
      et ego despíciam inimícos meos. –

8 Bonum est confúgere ad Dóminum *
      quam confídere in hómine.

9 Bonum est confúgere ad Dóminum *
      quam confídere in princípibus.

10 Omnes gentes circuiérunt me, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

11 Circumdántes circumdedérunt me, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

12 Circumdedérunt me sicut apes †
       et exarsérunt sicut ignis in spinis, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

13 Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *
       et Dóminus adiúvit me.

14 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
       et factus est mihi in salútem. –

15 Vox iubilatiónis et salútis *
       in tabernáculis iustórum:

16 "Déxtera Dómini fecit virtútem! †
       Déxtera Dómini exaltávit me; *
       déxtera Dómini fecit virtútem!" –

17 Non móriar, sed vivam *
       et narrábo ópera Dómini.

18 Castígans castigávit me Dóminus *
       et morti non trádidit me.

19 Aperíte mihi portas iustítiæ, *
       ingréssus in eas confitébor Dómino. –

20 Hæc porta Dómini; *
       iusti intrábunt in eam. –

21 Confitébor tibi, quóniam exaudísti me *
       et factus es mihi in salútem. –

22 Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, *
       hic factus est in caput ánguli;

23 a Dómino factum est istud *
       et est mirábile in óculis nostris.

24 Hæc est dies, quam fecit Dóminus: *
       exsultémus et lætémur in ea. –

25 O Dómine, salvum me fac; *
       o Dómine, da prosperitátem! –

26 Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. *
       Benedícimus vobis de domo Dómini. –

27 Deus Dóminus et illúxit nobis. *
       Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis usque ad córnua altáris. –

28 Deus meus es tu, et confitébor tibi, *
       Deus meus, et exaltábo te. –

29 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
       quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Benedíctus qui venit in nómine Dómini, allelúia.

Ant. 2 Hymnum dicámus Dómino Deo nostro, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 52-57
Creator ... est benedictus in sǽcula (Rom 1, 25)

52 Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, *
       et laudábilis et superexaltátus in sǽcula; –

    et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum *
       et superlaudábile et superexaltátum in sǽcula. –

53 Benedíctus es in templo sanctæ glóriæ tuæ *
       et superlaudábilis et supergloriósus in sǽcula. –

54 Benedíctus es in throno regni tui *
       et superlaudábilis et superexaltátus in sǽcula. –

55 Benedíctus es, qui intuéris abýssos †
       sedens super chérubim, *
       et laudábilis et superexaltátus in sǽcula. –

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula. –

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Hymnum dicámus Dómino Deo nostro, allelúia.

Ant. 3 Laudáte Dóminum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius, allelúia.

Psalmus 150
Laudate Dominum

Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et ánima et corpore vestro. (Hesychios)

1 Laudáte Dóminum in sanctuário eius, *
      laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
2 Laudáte eum in magnálibus eius, *
      laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius. –

3 Laudáte eum in sono tubæ, *
      laudáte eum in psaltério et cíthara,
4 laudáte eum in týmpano et choro, *
      laudáte eum in chordis et órgano,
5 laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, †
      laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: *
      omne quod spirat, laudet Dóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Laudáte Dóminum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius, allelúia.

LECTIO BREVIS

Ez 36, 25-27
Effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. Et dabo vobis cor novum et spíritum novum ponam in médio vestri et áuferam cor lapídeum de carne vestra et dabo vobis cor cárneum; et spíritum meum ponam in médio vestri et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis et iudícia mea custodiátis et operémini.

RESPONSORIUM BREVE
V. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.
R. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.
V. Narrábimus mirabília tua.
R. Et invocábimus nomen tuum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Iesus misértus exténdens manum suam tétigit leprósum, et statim discéssit ab eo lepra, et mundátus est.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Iesus misértus exténdens manum suam tétigit leprósum, et statim discéssit ab eo lepra, et mundátus est.

PRECES
Salvatóri nostro grátias agámus, qui in hunc mundum descéndit ut esset Deus nobíscum. Eum invocémus clamántes:
     Christe, Rex glóriæ, sis lux et gáudium nostrum.

Christe Dómine, lux óriens ex alto, primítiæ resurrectiónis futúræ,
da nos te sequi, ne in umbra mortis sedeámus, sed ut in lúmine vitæ ambulémus.
Bonitátem tuam in ómnibus creatúris diffúsam nobis osténde,
ut tuam ubíque glóriam contemplémur.
Ne patiáris, Dómine, hódie malo nos vinci,
sed fac ut in bono nos vincámus malum.
Qui in Iordáne baptizátus, a Sancto Spíritu es inúnctus,
da nos hódie grátia agi Sancti Spíritus tui.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui te in rectis et sincéris manére pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2018 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)