[ Coniunctiones abscondere ]

« Maius 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930
31 


23. maius 2020, Sabbato
hebd. II

TEMPUS PASCHALE, hebd. VI


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

23 maius 2020
TEMPUS PASCHALE, hebd. VI
Hebdomada II

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Optátus votis ómnium
sacrátus illúxit dies,
quo Christus, mundi spes, Deus,
conscéndit cælos árduos.

Magni triúmphum prœlii,
mundi perémpto príncipe,
Patris præséntans vúltibus
victrícis carnis glóriam.

In nube fertur lúcida
et spem facit credéntibus,
iam paradísum réserans
quem protoplásti cláuserant.

O grande cunctis gáudium,
quod partus nostræ Vírginis,
post sputa, flagra, post crucem
patérnæ sedi iúngitur.

Agámus ergo grátias
nostræ salútis víndici,
nostrum quod corpus véxerit
sublíme ad cæli régiam.

Sit nobis cum cæléstibus
commúne manens gáudium:
illis, quod semet óbtulit,
nobis, quod se non ábstulit.

Nunc, Christe, scandens ǽthera
ad te cor nostrum súbleva,
tuum Patrísque Spíritum
emíttens nobis cǽlitus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Delectásti me, Dómine, et in opéribus mánuum tuárum exsultábo, allelúia.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris

Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)

2 Bonum est confitéri Dómino *
      et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
      cum cántico in cíthara. –

5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
      et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –

6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
      nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
      et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
      et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
   hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9      tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –

10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
       quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
       et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
       perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
       et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –

13 Iustus ut palma florébit, *
       sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
       in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
       úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
       et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Delectásti me, Dómine, et in opéribus mánuum tuárum exsultábo, allelúia.

Ant. 2 Ego occídam et vívere fáciam; percútiam et ego sanábo, allelúia.

Canticum
Dei beneficia in populum
Dt 32, 1-12
Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas (Mt 23, 37).

1 Audíte, cæli, quæ loquor, *
       áudiat terra verba oris mei!
2 Stillet ut plúvia doctrína mea, *
      fluat ut ros elóquium meum
   quasi imber super herbam *
      et quasi stillæ super grámina. –

3 Quia nomen Dómini invocábo: *
      date magnificéntiam Deo nostro!
4 Petra, perfécta sunt ópera eius, *
      quia omnes viæ eius iustítia.
   Deus fidélis et absque ulla iniquitáte, *
      iustus et rectus. –

5 Peccavérunt ei, non fílii eius in sórdibus suis, *
      generátio prava atque pervérsa.
6 Hǽccine rédditis Dómino, *
      pópule stulte et insípiens?
   Numquid non ipse est pater tuus, *
      qui possédit te, ipse fecit et stabilívit te? –

7 Meménto diérum antiquórum, *
      cógita generatiónes síngulas;
   intérroga patrem tuum, et annuntiábit tibi, *
      maióres tuos, et dicent tibi. –

8 Quando dividébat Altíssimus gentes, *
      quando separábat fílios Adam,
   constítuit términos populórum *
      iuxta númerum filiórum Israel;
9 pars autem Dómini pópulus eius, *
       Iacob funículus hereditátis eius. –

10 Invénit eum in terra desérta, *
       in loco horróris et ululátu solitúdinis;
    circúmdedit eum et atténdit *
       et custodívit quasi pupíllam óculi sui.
11 Sicut áquila próvocans ad volándum pullos suos *
       et super eos vólitans
    expándit alas suas et assúmpsit eum *
       atque portávit super pennas suas.
12 Dóminus solus dux eius fuit, *
       et non erat cum eo deus aliénus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego occídam et vívere fáciam; percútiam et ego sanábo, allelúia.

Ant. 3 Glória et honóre coronásti Christum tuum, allelúia.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis

Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)

2 Dómine, Dóminus noster, *
      quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   quóniam eleváta est magnificéntia tua *
      super cælos. –

3 Ex ore infántium et lactántium †
      perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
      ut déstruas inimícum et ultórem. –

4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
      lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
      aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –

6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
      glória et honóre coronásti eum *
      et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

7  Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
      oves et boves univérsas *
8     ínsuper et pécora campi,
9  vólucres cæli et pisces maris, *
      quæcúmque perámbulant sémitas maris. –

10 Dómine, Dóminus noster, *
       quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Glória et honóre coronásti Christum tuum, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 14, 7-9
Nemo nostrum sibi vivit et nemo sibi móritur; sive enim vívimus, Dómino vívimus, sive mórimur, Dómino mórimur. Sive ergo vívimus, sive mórimur, Dómini sumus. In hoc enim Christus et mórtuus est et vixit, ut et mortuórum et vivórum dominétur.

RESPONSORIUM BREVE
V. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
V. Qui pro nobis pepéndit in ligno.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Amen, amen dico vobis: Si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Amen, amen dico vobis: Si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis allelúia.

PRECES
Laus et glória Christo, qui promísit virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in Apóstolos. Ei supplicántes clamémus:
     Emítte lucem tuam et veritátem tuam.

Verbum veritátis, sapiéntia et splendor Patris, emítte lucem tuam et veritátem tuam,
ut verbo et ópere te hódie testificémur coram frátribus nostris.
Præsta nobis, ut ea quæ sunt Spíritus semper sapiámus et meditémur,
ne in mortem incidámus, sed vitam et pacem consequámur.
Spíritus tuus ádiuvet infirmitátem nostram,
ut oráre sicut opórtet sciámus.
Reple nos dilectióne et omni sciéntia,
ut possímus altérutrum monére.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, cuius Fílius, ad cælos ascéndens, Apóstolis Sanctum Spíritum dignátus est pollicéri, præsta, quǽsumus, ut, sicut illi multifária doctrínæ cæléstis múnera percepérunt, ita nobis quoque spiritália dona concédas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)