[ Coniunctiones abscondere ]

« Aprilis 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
252627282930 


30. aprilis 2021, Feria VI.
hebd. IV

TEMPUS PASCHALE, hebd. IV
S. Pii V, Papæ, memoria ad libitum
Pro O.P.: S. Pii V, papæ, memoria
Pro O.P.: S. Pii V, papæ, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

30 aprilis 2021
Pro O.P.: S. Pii V, papæ, memoria


Boschi [prope Alexandriam] in Italia natus anno 1504, Antonius Ghislieri habitum Fratrum Prædicatorum cum nomine Michaële adulescens accepit (1520). Presbyter factus (1528) et titulum lectoris adeptus, sacram theologiam docuit et prior conventualis pluries fuit, morum honestate et austeritate vitæ conspicuus. Commissarius generalis Romanæ Inquisitionis (1551), mox episcopus Nepesinus [Nepi] et Sutrinus [Sutri] a Paulo IV renuntiatus (1556) indeque cardinalis (1557), demum diœcesim Montis Regalis [Mondovi] in Pedemontio a Pio IV regendam accepit (1560).

Ad supremum pastorale munus, Pii nomine, evectus (7 ianuarii 1566), favente S. Carolo Borromeo, animarum saluti et Ecclesiæ reformationi se totum dedit. Fidem catholicam contra novatores strenue defendit ac propagandam curavit et Tridentinæ Synodi decreta in praxim reduxit: Curiam Romanam gradatim funditus reformavit; Cathechismum Romanum publicavit (1566); solidæ cleri institutioni consuluit introductione præ aliis in Seminariis Summæ Theologicæ S. Thomæ de Aquino quem, restrictum tunc tituli usum extendens, quintum «Angelici» nomine Latinæ Ecclesiæ doctorem declaravit (1567); Liturgiæ unitatem et instaurationem efficaciter promovit et editione Breviarii (1568) ac Missalis Romani (1570) stabiliter sanxit; dogmaticæ traditionis unitatem inter Orientalem et Latinam Ecclésiam extollit, iisdem liturgicis titulis quattuor maiores doctores utriusque honorans.

Fidem adversantibus totis viribus atque opibus obstitit, quarum memoranda manet in Turearum classem navalis ab eo parata expeditio; cuius victoria a Christianis principibus Lepanti obtenta (7 octobris 1571) permotus, quam Deiparæ Virginis a Rosario intercessioni ipse tribuit, festivitatem eius instituit (1572). Romæ piissime obiit die 1 maii 1572 et die 1 maii 1672 a Clemente X inter beatos relatus est. Demum a Clemente XI die 22 maii 1712 sanctorum canoni ascriptus est.

Eius corpus Romæ, in basilica S. Mariæ Maioris, honorifice colitur.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Laudem suprémi prǽsulis
Pii canámus súpplices,
ad Trinitátis glóriam
quæ se corónat cǽlites.

Advérsa mundi pértulit,
calcávit eius próspera,
in caritátis grátia
semper manens ditíssimus.

Spérnens opes cum cásibus
mundi, supérnis ínstitit,
liber cadúcis éxiit
nil ámbiens ex ínfimis.

Nunc póntifex te quǽsumus,
nobis fave poscéntibus;
confer boni solácia
vitæ parándo prǽmia.

Sit Trinitáti glória,
virtus, honor per sǽcula,
quæ nos beátis cǽlitum
semper iuvet suffrágiis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1

Ser. A  Elégit eum Dóminus sibi in sacerdótem magnum, et apériens thesáurum suum abundáre eum fecit ómnibus bonis, allelúia.

Ser. B  Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus, factus est mihi in salútem, allelúia.

Psalmus 50 (51)
Miserere mei, Deus

Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).

3 Miserére mei, Deus, *
      secúndum misericórdiam tuam;
   et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
      dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
      et a peccáto meo munda me. –

5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
      et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
      et malum coram te feci,
   ut iustus inveniáris in senténtia tua *
      et æquus in iudício tuo. –

7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
      et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
      et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –

9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
       lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
       et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –

11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
       et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
       et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –

13 Ne proícias me a fácie tua *
       et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
       et spíritu promptíssimo confírma me. –

15 Docébo iníquos vias tuas, *
       et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
       et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –

17 Dómine, lábia mea apéries, *
       et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
       holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
       cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –

20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
       ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
       oblatiónes et holocáusta; *
       tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1

Ser. A  Elégit eum Dóminus sibi in sacerdótem magnum, et apériens thesáurum suum abundáre eum fecit ómnibus bonis, allelúia.

Ser. B  Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus, factus est mihi in salútem, allelúia.

Ant. 2

Ser. A  Lex veritátis fuit in ore eius, et iníquitas non est invénta in lábiis eius; in pace et æquitáte ambulávit mecum, et multos avértit ab iniquitáte, allelúia.

Ser. B  Déxtera Dómini fecit virtútem; déxtera Dómini exaltávit me, allelúia.

Canticum
Gratiarum actio pro liberatione populi
Tob 13, 8-11. 13. 14ab. 15-16ab
Ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem… habentem claritatem Dei (Zj 21, 10-11)

8 Benedícite Dóminum, omnes elécti, *
      et omnes laudáte maiestátem illíus.
    Agite dies lætítiæ *
       et confitémini illi. –

9 Ierúsalem, cívitas sancta, *
      flagellábit te in opéribus mánuum tuárum. –

10 Confitére Dómino in bono ópere *
       et bénedic regem sæculórum,
    ut íterum tabernáculum tuum ædificétur in te cum gáudio *
       et lætos fáciat in te omnes captívos
    et díligat in te omnes míseros *
       in ómnia sǽcula sæculórum. –

11 Lux spléndida fulgébit *
       in ómnibus fínibus terræ;
    natiónes multæ vénient tibi ex longínquo †
       et a novíssimis pártibus terræ ad nomen sanctum tuum *
       et múnera sua in mánibus suis habéntes regi cæli.
    Generatiónes generatiónum dabunt in te lætítiam, *
       et nomen eléctæ erit in sǽcula sæculórum. –

13 Tunc gaude et lætáre in fíliis iustórum, †
       quóniam omnes colligéntur *
       et benedícent Dómino ætérno. –

14 Felíces, qui díligunt te, *
       et felíces, qui gaudébunt in pace tua. –

15 ánima mea, bénedic Dómino regi magno, *
       quia in Ierúsalem civitáte ædificábitur
16 domus illíus *
       in ómnia sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2

Ser. A  Lex veritátis fuit in ore eius, et iníquitas non est invénta in lábiis eius; in pace et æquitáte ambulávit mecum, et multos avértit ab iniquitáte, allelúia.

Ser. B  Déxtera Dómini fecit virtútem; déxtera Dómini exaltávit me, allelúia.

Ant. 3

Ser. A  In bonitáte et alacritáte plácuit Deo; ídeo státuit illi testaméntum pacis, príncipem sanctórum fecit illum, ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum, allelúia.

Ser. B  Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus, qui est in cælis, dicit Dóminus, allelúia.

Psalmus 147 (147B), 12-20
Instauratio Ierusalem

Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)

12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
      colláuda Deum tuum, Sion. –

13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
      benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
      et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
      velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
      pruínam sicut cínerem spargit. –

17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
      ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
      flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
      iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
      et iudícia sua non manifestávit eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3

Ser. A  In bonitáte et alacritáte plácuit Deo; ídeo státuit illi testaméntum pacis, príncipem sanctórum fecit illum, ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum, allelúia.

Ser. B  Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus, qui est in cælis, dicit Dóminus, allelúia.

LECTIO BREVIS

2 Cor 6, 4-7a
In ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros, in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in ieiúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in verbo veritátis, in virtúte Dei.

RESPONSORIUM BREVE
V. Sacerdótes Dómini, benedicíte Dóminum, * allelúia, allelúia.
R. Sacerdótes Dómini, benedicíte Dóminum, * allelúia, allelúia.
V. Sancti et húmiles corde, laudáte Deum.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Sacerdótes Dómini, benedicíte Dóminum, * allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Sacérdos Altíssimi ac virtútum spéculum, pastor bone in pópulo, qui placuísti Dómino, allelúia.

Vel, praesertim in cantu: Omnis sapiéntia a Dómino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ævum, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Sacérdos Altíssimi ac virtútum spéculum, pastor bone in pópulo, qui placuísti Dómino, allelúia.

Vel, praesertim in cantu: Omnis sapiéntia a Dómino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ævum, allelúia.

PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
     Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui in Ecclésia tua beátum Pium papam ad fidem tuéndam ac te dígnius coléndum próvidus excitásti, da nobis, ipso intercedénte, vívida fide ac fructuósa caritáte mysteriórum tuórum esse partícipes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)