[ Coniunctiones ostendere ]

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

29 november 2018
PER ANNUM, hebd.
Hebdomada II

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Iam lucis orto sídere
Deum precémur súpplices,
ut in diúrnis áctibus
nos servet a nocéntibus.

Linguam refrénans témperet,
ne litis horror ínsonet;
visum fovéndo cóntegat,
ne vanitátes háuriat.

Sint pura cordis íntima,
absístat et vecórdia;
carnis terat supérbiam
potus cibíque párcitas;

Ut, cum dies abscésserit
noctémque sors redúxerit,
mundi per abstinéntiam
ipsi canámus glóriam.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Excita, Dómine, poténtiam tuam, ut salvos fácias nos.

Psalmus 79 (80)
Visita, Domine, vineam tuam

Veni, Domine Iesu. (Ap 22, 20)

2 Qui pascis Israel, inténde, *
      qui dedúcis velut ovem Ioseph.
   Qui sedes super chérubim, effúlge *
3     coram Ephraim, Béniamin et Manásse.
   Excita poténtiam tuam et veni, *
      ut salvos fácias nos. –

4 Deus, convérte nos, *
      illústra fáciem tuam, et salvi érimus. –

5 Dómine Deus virtútum, *
      quoúsque irascéris super oratiónem pópuli tui?
6 Cibásti nos pane lacrimárum *
      et potum dedísti nobis in lácrimis copióse.
7 Posuísti nos in contradictiónem vicínis nostris, *
      et inimíci nostri subsannavérunt nos. –

8 Deus virtútum, convérte nos, *
      illústra fáciem tuam, et salvi érimus. –

9 Víneam de Ægýpto transtulísti, *
       eiecísti gentes et plantásti eam.
10 Purgásti locum in conspéctu eius, *
       plantásti radíces eius, et implévit terram.
11 Opérti sunt montes umbra eius *
       et ramis eius cedri Dei;
12 exténdit pálmites suos usque ad mare *
       et usque ad Flumen propágines suas. –

13 Ut quid destruxísti macériam eius, *
       et vindémiant eam omnes, qui prætergrediúntur viam?
14 Exterminávit eam aper de silva, *
       et singuláris ferus depástus est eam. –

15 Deus virtútum, convértere, *
       réspice de cælo et vide et vísita víneam istam. -

16 Et prótege eam, quam plantávit déxtera tua, *
       et super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.
17 Incénsa est igni et suffóssa; *
       ab increpatióne vultus tui períbunt.
18 Fiat manus tua super virum déxteræ tuæ, *
       super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.
19 Et non discedémus a te, vivificábis nos, *
       et nomen tuum invocábimus. –

20 Dómine Deus virtútum, convérte nos *
       et illústra fáciem tuam, et salvi érimus. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Excita, Dómine, poténtiam tuam, ut salvos fácias nos.

Ant. 2 Magnífice fecit Dóminus, annuntiáte hoc in univérsa terra.

Canticum
Populi redempti exsultatio
Is 12, 1-6
Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Io 7, 37).

1 Confitébor tibi, Dómine, quóniam cum irátus eras mihi, *
      convérsus est furor tuus, et consolátus es me.
2 Ecce Deus salútis meæ; *
      fiduciáliter agam et non timébo,
   quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
      et factus est mihi in salútem. –

3 Et hauriétis aquas in gáudio *
      de fóntibus salútis.
4 Et dicétis in die illa: *
      «Confitémini Dómino et invocáte nomen eius,
   notas fácite in pópulis adinventiónes eius; *
      mementóte quóniam excélsum est nomen eius.
5 Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit; *
      notum sit hoc in univérsa terra.
6 Exsúlta et lauda, quæ hábitas in Sion, *
      quia magnus in médio tui Sanctus Israel».

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Magnífice fecit Dóminus, annuntiáte hoc in univérsa terra.

Ant. 3 Exsultáte Deo, adiutóri nostro.

Psalmus 80 (81)
Sollemnis renovatio foederis

Videte, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis. (Hebr 3, 12)

2 Exsultáte Deo adiutóri nostro, *
      iubiláte Deo Iacob.
3 Súmite psalmum et date týmpanum, *
      psaltérium iucúndum cum cíthara.
4 Bucináte in neoménia tuba, *
      in die plenæ lunæ, in sollemnitáte nostra. –

5 Quia præcéptum in Israel est, *
      et iudícium Deo Iacob.
6 Testimónium in Ioseph pósuit illud, †
      cum exíret de terra Ægýpti; *
      sermónem, quem non nóveram, audívi: –

7 "Divérti ab onéribus dorsum eius; *
      manus eius a cóphino recessérunt.
8 In tribulatióne invocásti me et liberávi te, †
      exaudívi te in abscóndito tempestátis, *
      probávi te apud aquam Meríba. –

9 Audi, pópulus meus, et contestábor te; *
       Israel, útinam áudias me!
10 Non erit in te deus aliénus, *
       neque adorábis deum extráneum.
11 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, †
       qui edúxi te de terra Ægýpti; *
       diláta os tuum, et implébo illud. –

12 Et non audívit pópulus meus vocem meam, *
       et Israel non inténdit mihi.
13 Et dimísi eos secúndum durítiam cordis eórum, *
       ibunt in adinventiónibus suis. –

14 Si pópulus meus audísset me, *
       Israel si in viis meis ambulásset!
15 In brevi inimícos eórum humiliássem *
       et super tribulántes eos misíssem manum meam. –

16 Inimíci Dómini blandiréntur ei, *
       et esset sors eórum in sǽcula;
17 et cibárem eos ex ádipe fruménti *
       et de petra melle saturárem eos."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsultáte Deo, adiutóri nostro.

LECTIO BREVIS

Rom 14, 17-19
Non est regnum Dei esca et potus, sed iustítia et pax et gáudium in Spíritu Sancto; qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probátus est homínibus. Itaque, quæ pacis sunt, sectémur et quæ ædificatiónis sunt in ínvicem.

RESPONSORIUM BREVE
V. In matutínis, Dómine, * meditábor de te.
R. In matutínis, Dómine, * meditábor de te.
V. Quia factus es adiútor meus.
R. Meditábor de te.
V. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
R. In matutínis, Dómine, * meditábor de te.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Da sciéntiam salútis plebi tuæ, Dómine, et dimítte nobis peccáta nostra.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Da sciéntiam salútis plebi tuæ, Dómine, et dimítte nobis peccáta nostra.

PRECES
Benedíctus Deus, Pater noster, qui fílios suos prótegit neque preces spernit eórum. Omnes humíliter eum implorémus orántes:
     Illúmina óculos nostros, Dómine.

Grátias tibi, Dómine, quia per Fílium tuum nos illuminásti,
eius luce per longitúdinem diéi nos satiári concéde.
Sapiéntia tua, Dómine, dedúcat nos hódie,
ut in novitáte vitæ ambulémus.
Præsta nobis advérsa pro te fórtiter sustinére,
ut corde magno tibi iúgiter serviámus.
Dírige in nobis hódie cogitatiónes, sensus et ópera,
ut tibi providénti dóciles obsequámur.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Te lucem veram et lucis auctórem, Dómine, deprecámur, ut, quæ sancta sunt, fidéliter meditántes, in tua iúgiter claritáte vivámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)