lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 augustus 2021
In Assumptione beátæ Mariæ Virginis



AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.


PSALMODIA

Ant. Quasi cedrus exaltáta es in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion, sancta Dei Génetrix.

Psalmus 117 (118)
Vox iubilationis et salutis

Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli. (Act 4, 11)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

2 Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

3 Dicat nunc domus Aaron, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

4 Dicant nunc, qui timent Dóminum, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

5 De tribulatióne invocávi Dóminum, *
      et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.

6 Dóminus mecum, *
      non timébo, quid fáciat mihi homo.

7 Dóminus mecum adiútor meus, *
      et ego despíciam inimícos meos. –

8 Bonum est confúgere ad Dóminum *
      quam confídere in hómine.

9 Bonum est confúgere ad Dóminum *
      quam confídere in princípibus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

10 Omnes gentes circuiérunt me, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

11 Circumdántes circumdedérunt me, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

12 Circumdedérunt me sicut apes †
       et exarsérunt sicut ignis in spinis, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

13 Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *
       et Dóminus adiúvit me.

14 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
       et factus est mihi in salútem. –

15 Vox iubilatiónis et salútis *
       in tabernáculis iustórum:

16 "Déxtera Dómini fecit virtútem! †
       Déxtera Dómini exaltávit me; *
       déxtera Dómini fecit virtútem!" –

17 Non móriar, sed vivam *
       et narrábo ópera Dómini.

18 Castígans castigávit me Dóminus *
       et morti non trádidit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

III

19 Aperíte mihi portas iustítiæ, *
       ingréssus in eas confitébor Dómino. –

20 Hæc porta Dómini; *
       iusti intrábunt in eam. –

21 Confitébor tibi, quóniam exaudísti me *
       et factus es mihi in salútem. –

22 Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, *
       hic factus est in caput ánguli;

23 a Dómino factum est istud *
       et est mirábile in óculis nostris.

24 Hæc est dies, quam fecit Dóminus: *
       exsultémus et lætémur in ea. –

25 O Dómine, salvum me fac; *
       o Dómine, da prosperitátem! –

26 Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. *
       Benedícimus vobis de domo Dómini. –

27 Deus Dóminus et illúxit nobis. *
       Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis usque ad córnua altáris. –

28 Deus meus es tu, et confitébor tibi, *
       Deus meus, et exaltábo te. –

29 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
       quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Quasi cedrus exaltáta es in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion, sancta Dei Génetrix.

LECTIO BREVIS

Iudt 13, 17b.18b
Et obstúpuit omnis pópulus valde et inclinántes se adoravérunt Deum et dixérunt unánimes: Benedíctus es, Deus noster, qui ad níhilum redegísti inimícos pópuli tui in hodiérna die. Et dixit ad eam Ozias: Benedícta tu es, fília, a Deo excélso præ ómnibus muliéribus, quæ sunt super terram.


V. Assúmpta est María in cælum, gaudent ángeli.
R. Laudántes benedícunt Dóminum.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, qui immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui Genetrícem, córpore et ánima ad cæléstem glóriam assumpsísti, concéde, quǽsumus, ut, ad supérna semper inténti, ipsíus glóriæ mereámur esse consórtes. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)