[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 1234
567891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 


2. ianuarius 2020, Feria V.
hebd. I

SS. Basilii Magni et Gregorii Nazianzeni, episcoporum et Ecclesiæ doctorum, memoria


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

2 ianuarius 2020
SS. Basilii Magni et Gregorii Nazianzeni, episcoporum et Ecclesiæ doctorum


Basilius natus est Cæsareæ in Cappadocia anno 330 ex familia christiana; litteris eruditus et virtutibus micans, vitam eremiticam agere cœpit, sed anno 370 episcopus suæ civitatis factus est. Contra Arianos pugnavit; multa egregie scripsit, et præcipue monasticas regulas, quibus plurimi orientales monachi étiam nunc astringuntur; egenos magnopere iuvit. Mortuus est anno 379, die 1 ianuarii.

Gregorius eodem anno 330 prope Nazianzum natus, multas peregrinationes suscepit ad scientiam acquirendam. Amicum Basilium in solitudine secutus est, sed presbyter et episcopus ordinatus est. Anno 381 episcopus Constantinopolitanus electus est; attamen, propter factiones Ecclésiam suam dividentes, Nazianzum recessit, ubi mortuus est die 25 ianuarii anni 389 vel 390. Eximiæ doctrinæ et eloquentiæ gratia, theologus vocatus est.

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.

Psalmus 118 (119), 17-24
III (Ghimel)

17 Bénefac servo tuo, et vivam *
      et custódiam sermónem tuum.

18 Revéla óculos meos, *
      et considerábo mirabília de lege tua. –

19 Incola ego sum in terra, *
      non abscóndas a me præcépta tua.

20 Defécit ánima mea in desiderándo iudícia tua *
      in omni témpore. –

21 Increpásti supérbos; *
      maledícti, qui errant a præcéptis tuis.

22 Aufer a me oppróbrium et contémptum, *
      quia testimónia tua servávi. –

23 Etsi príncipes sedent et advérsum me loquúntur, *
      servus tamen tuus exercétur in iustificatiónibus tuis.

24 Nam et testimónia tua delectátio mea, *
      et consílium meum iustificatiónes tuæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 24 (25)
Imploratio veniæ et salutis

Spes non confundit. (Rom 5, 5)

I

1 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam, *
2     Deus meus, in te confído: non erubéscam.
   Neque exsúltent super me inimíci mei, *

3     étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.
 Confundántur infidéliter agéntes *
      propter vanitátem. –

4 Vias tuas, Dómine, demónstra mihi *
      et sémitas tuas édoce me.

5 Dírige me in veritáte tua et doce me, †
      quia tu es Deus salútis meæ, *
      et te sustínui tota die. –

6 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, *
      et misericordiárum tuárum, quóniam a sǽculo sunt.

7 Peccáta iuventútis meæ et delícta mea ne memíneris; †
      secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, *
      propter bonitátem tuam, Dómine. –

8 Dulcis et rectus Dóminus, *
      propter hoc peccatóres viam docébit;

9 díriget mansuétos in iudício, *
      docébit mites vias suas. –

10 Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas *
       custodiéntibus testaméntum eius et testimónia eius.

11 Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: *
      multum est enim.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

12 Quis est homo, qui timet Dóminum? *
       Docébit eum viam, quam éligat.

13 ánima eius in bonis demorábitur, *
      et semen eius hereditábit terram. –

14 Familiáriter aget Dóminus cum timéntibus eum, *
       ut testaméntum suum maniféstet illis.

15 Oculi mei semper ad Dóminum, *
      quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos. –

16 Réspice in me et miserére mei, *
       quia únicus et pauper sum ego.

17 Diláta angústias cordis mei *
       et de necessitátibus meis érue me. –

18 Vide humilitátem meam et labórem meum *
       et dimítte univérsa delícta mea.

19 Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt, *
       et ódio crudéli odérunt me. –

20 Custódi ánimam meam et érue me; *
       non erubéscam, quóniam sperávi in te.

21 Innocéntia et ǽquitas custódiant me, *
      quia sustínui te. –

22 Líbera, Deus, Israel *
       ex ómnibus tribulatiónibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.

LECTIO BREVIS

Act 21, 23-24
Cívitas non eget sole neque luna, ut lúceant ei, nam cláritas Dei illuminávit eam, et lucérna eius est Agnus. Et ambulábunt gentes per lumen eius, et reges terræ áfferunt glóriam suam in illam.


V. Vidérunt omnes fines terræ, allelúia.
R. Salutáre Dei nostri, allelúia.

ORATIO

Orémus:

Da, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo inviolábilem fídei firmitátem, ut, qui Unigénitum tuum in tua tecum glória sempitérnum in veritáte nostri córporis natum de Matre Vírgine confiténtur, et a præséntibus liberéntur advérsis, et mansúris gáudiis inserántur. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)