BREVIARIUM ROMANUM
Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz 6 februarius 2021 SS. Pauli Miki et sociorum, martyrum
Paulus in Iaponia natus est annis 1564/1566. Societatem Iesu ingressus, apud cives magno cum fructu Evangelium prædicavit.
Ingravescente persecutione contra catholicos, una cum viginti quinque aliis comprehensus est. Aspera ludibria perpessi, tandem in urbem
Nagasaki deducti, cruci affixi sunt anno 1597, pridie huius diei.
AD SEXTAM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,
Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Qui hábitas in cælis, miserére nobis.
Psalmus 122 (123)
Dominus fiducia populi
Duo cæci ... clamaverunt: „Domine, miserere nostri, Fili David.“ (Mt 20, 30)
1 Ad te levávi óculos meos, *
qui hábitas in cælis. –
2 Ecce sicut óculi servórum ad manus dominórum suórum, *
sicut óculi ancíllæ ad manus dóminæ suæ,
ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, *
donec misereátur nostri. –
3 Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, *
quia multum repléti sumus despectióne;
4 quia multum repléta est ánima nostra *
derisióne abundántium et despectióne superbórum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1
Qui hábitas in cælis, miserére nobis.
Ant. 2
Adiutórium nostrum in nómine Dómini.
Psalmus 123 (124)
Adiutorium nostrum in nomine Domini
Dixit Dominus Paulo: „Noli timere ... quia ego sum tecum.“ (Act 18, 9 - 10)
1 Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israel, †
2 nisi quia Dóminus erat in nobis, *
cum exsúrgerent hómines in nos:
3 forte vivos deglutíssent nos, *
cum irascerétur furor eórum in nos.
4 Fórsitan aqua absorbuísset nos, †
torrens pertransísset ánimam nostram *
5 fórsitan pertransíssent ánimam nostram aquæ intumescéntes. –
6 Benedíctus Dóminus; *
qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.
7 ánima nostra sicut passer erépta est *
de láqueo venántium:
láqueus contrítus est, *
et nos erépti sumus. –
8 Adiutórium nostrum in nómine Dómini, *
qui fecit cælum et terram.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2
Adiutórium nostrum in nómine Dómini.
Ant. 3
In circúiti pópuli sui Dóminus, ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Psalmus 124 (125)
Dominus custos populi sui
Pax super Israel Dei. (Gal 6, 16)
1 Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *
non commovébitur, in ætérnum manet. –
2 Ierúsalem, montes in circúitu eius, †
et Dóminus in circúitu pópuli sui *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *
ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas. –
4 Bénefac, Dómine, bonis *
et rectis corde.
5 Declinántes autem per vias pravas †
addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *
Pax super Israel!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 In circúiti pópuli sui Dóminus, ex hoc nunc et usque in sǽculum.
LECTIO BREVIS
Rom 15, 5-7
Deus patiéntiæ et solácii det vobis idípsum sápere in altérutrum secúndum Christum Iesum, ut unánimes uno ore
glorificétis Deum et Patrem Dómini nostri Iesu Christi. Propter quod suscípite ínvicem, sicut et Christus suscépit vos, in glóriam Dei.
V.
Beneplácitum est Dómino in pópulo suo.
R.
Et honorábit mansuétos in salútem.
ORATIO
Orémus:
Concéde nobis, Dómine, lux ardens caritátis ætérnæ, ut tua semper caritáte
fervéntes, te super ómnia et fratres propter te uno diligámus amóre. Per Christum, Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
BREVIARIUM ROMANUM
textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)
|