[ Coniunctiones abscondere ]

« Aprilis 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


9. aprilis 2018, Feria II.
hebd. II

In Annuntiatione Domini, sollemnitas


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

9 aprilis 2018
In Annuntiatione Domini

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Hæc hora, quæ resplénduit
crucísque solvit núbila,
mundum tenébris éxuens,
reddens seréna lúmina.

Hæc hora, qua resúscitans
Iesus sepúlcris córpora,
prodíre mortis líbera
iussit refúso spíritu.

Nováta sæcla crédimus
mortis solútis légibus,
vitæ beátæ múnera
cursum perénnem cúrrere.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Magnificábitur usque ad términos terræ, et erit iste pax. Allelúia.

Psalmus 125 (126)
Gaudium et spes in Deo

Sicuti socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (2 Cor 1, 7)

1 In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
      facti sumus quasi somniántes.
2 Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
      et lingua nostra exsultatióne.
   Tunc dicébant inter gentes: *
      „Magnificávit Dóminus fácere cum eis.“
3 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
      facti sumus lætántes. –

4 Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
      sicut torréntes in austro.
5 Qui séminant in lácrimis, *
      in exsultatióne metent. –

6 Eúntes ibant et flebant *
      semen spargéndum portántes;
   veniéntes autem vénient in exsultatióne *
      portántes manípulos suos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 126 (127)
Vanus labor sine Domino

Dei ædificatio estis. (1 Cor 3, 9)

1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
      in vanum labórant, qui ædíficant eam.
   Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
      frustra vígilat, qui custódit eam. –

2 Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
      qui manducátis panem labóris, *
      quia dabit diléctis suis somnum. –

3 Ecce heréditas Dómini fílii, *
      merces fructus ventris.
4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
      ita fílii iuventútis.
5 Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
      non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino

„Benedicat te Dominus ex Sion“, id est: ex Ecclésia sua. (Arnobius)

1 Beátus omnis, qui timet Dóminum, *
      qui ámbulat in viis eius. –

2 Labóres mánuum tuárum manducábis, *
      beátus es, et bene tibi erit.

3 Uxor tua sicut vitis fructífera *
      in latéribus domus tuæ;
   fílii tui sicut novéllæ olivárum *
      in circúitu mensæ tuæ. –

4 Ecce sic benedicétur homo, *
      qui timet Dóminum.

5 Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
      et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;

6 et vídeas fílios filiórum tuórum. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Magnificábitur usque ad términos terræ, et erit iste pax. Allelúia.

LECTIO BREVIS

1 Tim 2, 5-6a
Unus Deus, unus et mediátor Dei et hóminum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus.


V. Verbum caro factum est. Allelúia.
R. Et habitávit in nobis. Allelúia.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui Verbum tuum in útero Vírginis Maríæ veritátem carnis humánæ suscípere voluísti, concéde, quǽsumus, ut, qui Redemptórem nostrum Deum et hóminem confitémur, ipsíus étiam divínæ natúræ mereámur esse consórtes. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)