lat

BREVIARIUM ROMANUM

5 februarius 2019
S. Agathæ, virginis et martyris


Martyrium subiit Catanæ in Sicilia, probabiliter in persecutione Decii. Eius cultus iam ab antiquo per totam Ecclésiam diffusus est eiusque nomen in Canonem Romanum insertum.

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Si hæc scitis, beáti éritis si fecéritis ea.

Psalmus 118 (119), 137-144
XVIII (Sade)

137 Iustus es, Dómine, *
         et rectum iudícium tuum.

138 Mandásti in iustítia testimónia tua *
         et in veritáte nimis. –

139 Consúmpsit me zelus meus, *
         quia oblíti sunt verba tua inimíci mei.

140 Ignítum elóquium tuum veheménter, *
         et servus tuus diléxit illud. –

141 Adulescéntulus sum ego et contémptus; *
         mandáta tua non sum oblítus.

142 Iustítia tua iustítia in ætérnum, *
         et lex tua véritas. –

143 Tribulátio et angústia invenérunt me; *
         præcépta tua delectátio mea est.

144 Iustítia testimónia tua in ætérnum; *
         intelléctum da mihi, et vivam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Si hæc scitis, beáti éritis si fecéritis ea.

Ant. 2 Intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.

Psalmus 87 (88)
Hominis graviter ægrotantis oratio

Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum. (Lc 22, 53)

I

2 Dómine, Deus salútis meæ, *
      in die clamávi et nocte coram te.
3 Intret in conspéctu tuo orátio mea; *
      inclína aurem tuam ad precem meam. –

4 Quia repléta est malis ánima mea, *
      et vita mea inférno appropinquávit.
5 Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, *
      factus sum sicut homo sine adiutório.
6 Inter mórtuos liber, *
      sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris;
   quorum non es memor ámplius, *
      et ipsi de manu tua abscíssi sunt. –

7 Posuísti me in lacu inferióri, *
      in tenebrósis et in umbra mortis.
8 Super me gravátus est furor tuus, *
      et omnes fluctus tuos induxísti super me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.

Ant. 3 Ad te, Dómine, clamávi, ne abscóndas fáciem tuam a me.

II

9 Longe fecísti notos meos a me, *
       posuísti me abominatiónem eis;
    conclúsus sum et non egrédiar. *
10    Oculi mei languérunt præ afflictióne.
    Clamávi ad te, Dómine, tota die, *
       expándi ad te manus meas.

11 Numquid mórtuis fácies mirabília, *
       aut surgent umbræ et confitebúntur tibi?
12 Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam *
       et veritátem tuam in loco perditiónis?
13 Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua *
       et iustítia tua in terra obliviónis? –

14 Et ego ad te, Dómine, clamávi, *
       et mane orátio mea prævéniet te.
15 Ut quid, Dómine, repéllis ánimam meam, *
       abscóndis fáciem tuam a me?
16 Pauper sum ego et móriens a iuventúte mea; *
       portávi pavóres tuos et conturbátus sum.
17 Super me transiérunt iræ tuæ, *
       et terróres tui excidérunt me.
18 Circuiérunt me sicut aqua tota die, *
       circumdedérunt me simul.
19 Elongásti a me amícum et próximum, *
       et noti mei sunt ténebræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ad te, Dómine, clamávi, ne abscóndas fáciem tuam a me.

LECTIO BREVIS

Is 55, 10-11
Quómodo descéndit imber et nix de cælo et illuc ultra non revértitur, sed inébriat terram et infúndit eam et germináre eam facit et dat semen serénti et panem comedénti, sic erit verbum meum, quod egrediétur de ore meo: non revertétur ad me vácuum, sed fáciet, quæcúmque vólui, et prosperábitur in his, ad quæ misi illud.


V. Emíttit Dóminus elóquium suum terræ.
R. Velóciter currit verbum eius.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui Cornélio centurióni ángelum tuum misísti, ut viam ei salútis osténderet, da nobis, quǽsumus, in salvatiónem ómnium libéntius operári, ut una cum eis, in Ecclésia tua, ad te perveníre possímus. Per Christum, Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)