lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 september 2021
Pro O.P.: beátæ Ingridis de Skänninge, Viduæ, monialis


Ingridis Elofsdotter circa medietatem sǽculi XIII in Suecia vixit, in provincia quæ dicitur Ostergotland. Defuncto viro, omnia bona sua in Dei honorem dicavit et post peregrinationem in Terram Sanctam una cum Christina sorore aliisque mulieribus habitum monialium Ordinis prædicatorum in civitate SkÄnninge induit, ubi monasterium fundavit sub titulo Sancti Martini, Petro de Dacia eius confessore coadiuvante.
Cum priorissæ anno 1282 defunctæ memoria propter eiusdem virtutes coleretur in tota provincia Ostergotland, anno 1414 episcopus urbis quæ Linköping appellatur petiit a Sancta Sede ut causa canonizationis inciperet de Ingride necnon de Nicolao de Linköping; at causa, anno 1418 intermissa et nonnisi sǽculo insequenti resumpta, ad canonizationem formalem non pervenit. Nihilominus Alexander VI anno 1499 publicum Ingridis cultum permisit et sollemnem reliquiarum traslationem, quæ die 29 iulii 1507 peracta est.

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: facti sumus lætántes.

Psalmus 125 (126)
Gaudium et spes in Deo

Sicuti socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (2 Cor 1, 7)

1 In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
      facti sumus quasi somniántes.
2 Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
      et lingua nostra exsultatióne.
   Tunc dicébant inter gentes: *
      „Magnificávit Dóminus fácere cum eis.“
3 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
      facti sumus lætántes. –

4 Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
      sicut torréntes in austro.
5 Qui séminant in lácrimis, *
      in exsultatióne metent. –

6 Eúntes ibant et flebant *
      semen spargéndum portántes;
   veniéntes autem vénient in exsultatióne *
      portántes manípulos suos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: facti sumus lætántes.

Ant. 2 Dóminus ædíficet nobis domum et custódiat civitátem.

Psalmus 126 (127)
Vanus labor sine Domino

Dei ædificatio estis. (1 Cor 3, 9)

1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
      in vanum labórant, qui ædíficant eam.
   Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
      frustra vígilat, qui custódit eam. –

2 Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
      qui manducátis panem labóris, *
      quia dabit diléctis suis somnum. –

3 Ecce heréditas Dómini fílii, *
      merces fructus ventris.
4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
      ita fílii iuventútis.
5 Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
      non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dóminus ædíficet nobis domum et custódiat civitátem.

Ant. 3 Beátus omnis qui timet Dóminum.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino

„Benedicat te Dominus ex Sion“, id est: ex Ecclésia sua. (Arnobius)

1 Beátus omnis, qui timet Dóminum, *
      qui ámbulat in viis eius. –

2 Labóres mánuum tuárum manducábis, *
      beátus es, et bene tibi erit.

3 Uxor tua sicut vitis fructífera *
      in latéribus domus tuæ;
   fílii tui sicut novéllæ olivárum *
      in circúitu mensæ tuæ. –

4 Ecce sic benedicétur homo, *
      qui timet Dóminum.

5 Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
      et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;

6 et vídeas fílios filiórum tuórum. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Beátus omnis qui timet Dóminum.

LECTIO BREVIS

Gal 5, 22. 23a. 25
Fructus autem Spíritus est cáritas, gáudium, pax, longanímitas, benígnitas, bónitas, fides, mansuetúdo, continéntia. Si vívimus Spíritu, Spíritu et ambulémus.


V. Notam fac mihi, Dómine, viam in qua ámbulem.
R. Spíritus tuus bonus dedúcat me in terram rectam.

ORATIO

Orémus:

Da nobis orántibus, quǽsumus, Dómine, ut patiéntiæ Unigéniti tui sequámur exémpla, et advérsa patiéndi constántiam habeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)