lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 ianuarius 2022
Pro O.P.: SS. Francisci Fernandez de Capillas, presbyteri, Petri Sans, episcopi, et sociorum, martyrum in Sina


Ioannes Paulus II die 1 octobris 2000 sex Fratres Prædicatores, natione Hispanos, in fastos Sanctorum inscripsit inter centum et viginti martyres in Sina interfectos. Quorum “protomartyr” appellatus fuit Franciscus Fernández de Capillas, cum a s. Pio X in numerum Beatorum die 2 maii 1909 relatus est. Idemque ortus est die 15 augusti 1607 in oppido Bequerín de Campos (Palencia), in Hispania; conventui sancti Pauli in urbe Valladolid affiliatus atque mitem et humilem semper se præbens, presbyter ordinatus est Manilæ anno 1632; inde in Sinam propter caritatem apostolicam perrexit (1642), ubi sub Tartaris persecutoribus longa captivitate laboravit ac denique capite obtruncato interfectus est in oppido Fogan die 15 ianuarii 1648.

Ceteri martyres Ordinis Prædicatorum sodales in Beatorum numerum a Leone XIII omnes simul relati sunt die 14 maii 1893. E quibus Petrus Sans y Jordá ortus erat in oppido Ascó, apud Tarraconam, die 3 septembris 1680, et conventui Leridensi affiliatus, in Sinam anno 1715 pervenit. Humanitate, audacia et apostolica caritate fervens, episcopus factus est anno 1729; opere missionali anno 1738 resumpto, in carcerem inclusus est (1746). Capite obtruncato obiit die 26 maii 1747.

Franciscus Serrano Frías ortus est in oppido Huériya (Granada) die 4 decembris 1695. Conventui Granatensi “de Sancta Cruce Regia” affiliatus, in Philippinas insulas perrexit (1725) atque Sinam adiit (1738). Cum captus esset (1746) et in carcere detentus, nuntium accepit de sua nominatione ad episcopatum, sed consecrari non potuit. Suffocatus interiit die 25 octobris 1748, corpusque eius combustum est; reliquiæ tantum ex eo supersunt. Austeritas eius celebratur, una cum Rosarii devotione atque impigra alacritas missionaria.

Ex eodem conventu Granatensi ortus est Ioannes Alcober Figuera, qui presbyter factus (1694) ad Manilam perrexit annoque 1741 vicarius provincialis pro missione Sinensi creatus est. Zelo apostolico compulsus deprehensus est (1746) et suspensus interiit die 28 octobris 1748; corpus eius combustum est.

Ioachim Royo Pérez (1691-1748) natus est in oppido Hinojosa (Tenuel) et conventui “del Pilar” Valenciæ est affiliatus; adhuc in studiis positus Manilam profectus est (1712), et exinde in Sinam transiit (1715). Hic anno 1746 captus est atque die 28 octobris anni 1748 una cum aliis sociis per suffocationem est interfectus atque corpora eorum combusta sunt. Ex eo paucæ exstant reliquiæ. Singulari pietate magnoque apostolico zelo prǽditum se exhibuit.

Franciscus Díaz del Rincón (1713-1748), hispalensis, conventui Ecijensi affiliatus, presbyter factus est Avilæ atque in Sinam pervenit (1738), ubi captus est anno 1746. Longos post labores die 28 octobris anni 1748 suspensus interiit corpusque eius combustum est. Vir magnæ pietatis ac strenuæ pænitentiæ dictus est.

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.

Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita,

Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deduc me, Dómine, in sémitam mandatórum tuórum.

Psalmus 118 (119), 33-40
V (He)

33 Legem pone mihi, Dómine, viam iustificatiónum tuárum, *
      et servábo eam semper.

34 Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam *
      et custódiam illam in toto corde meo. –

35 Deduc me in sémitam præceptórum tuórum, *
      quia ipsam vólui.

36 Inclína cor meum in testimónia tua *
      et non in avarítiam. –

37 Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem; *
      in via tua vivífica me.

38 Súscita servo tuo elóquium tuum, *
      quod est ad timórem tuum. –

39 Amove oppróbrium meum, quod suspicátus sum, *
      quia iudícia tua iucúnda.

40 Ecce concupívi mandáta tua; *
      in iustítia tua vivífica me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deduc me, Dómine, in sémitam mandatórum tuórum.

Ant. 2 Inquiréntes Dóminum non defícient omni bono.

Psalmus 33 (34)
Spes viri in Domino

Gustastis quóniam dulcis Dominus (1 Petr 2, 3).

I

2 Benedícam Dóminum in omni témpore, *
      semper laus eius in ore meo.
3 In Dómino gloriábitur ánima mea, *
      áudiant mansuéti et læténtur.
4 Magnificáte Dóminum mecum, *
      et exaltémus nomen eius in idípsum. –

5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me *
      et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.
6 Respícite ad eum, et illuminámini *
      et fácies vestræ non confundéntur.

7 Iste pauper clamávit, †
      et Dóminus exaudívit eum *
      et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
8 Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum *
      et erípiet eos. –

9 Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus; *
      beátus vir, qui sperat in eo.
10 Timéte Dóminum, sancti eius, *
       quóniam non est inópia timéntibus eum.
11 Dívites eguérunt et esuriérunt, *
       inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Inquiréntes Dóminum non defícient omni bono.

Ant. 3 Inquíre pacem et perséquere eam.

II

12 Veníte, fílii, audíte me: *
       timórem Dómini docébo vos.
13 Quis est homo, qui vult vitam, *
       díligit dies, ut vídeat bonum? –

14 Próhibe linguam tuam a malo, *
       et lábia tua ne loquántur dolum.
15 Divérte a malo et fac bonum, *
       inquíre pacem et perséquere eam. –

16 Oculi Dómini super iustos, *
       et aures eius in clamórem eórum.
17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala, *
       ut perdat de terra memóriam eórum. –

18 Clamavérunt, et Dóminus exaudívit *
       et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
19 Iuxta est Dóminus iis, qui contríto sunt corde, *
       et confráctos spíritu salvábit. –

20 Multæ tribulatiónes iustórum, *
       et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
21 Custódit ómnia ossa eórum, *
       unum ex his non conterétur. –

22 Interfíciet peccatórem malítia, *
       et, qui odérunt iustum, puniéntur.
23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum, *
       et non puniéntur omnes, qui sperant in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Inquíre pacem et perséquere eam.

LECTIO BREVIS

Sap 7, 27a; 8, 1
Sapiéntia Dei, cum sit una, ómnia potest; et in se pérmanens ómnia ínnovat. Attíngit a fine usque ad finem fórtiter et dispónit ómnia suáviter.


V. Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine.
R. Nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.

ORATIO

Orémus:

Exáudi nos, Dómine, et præsta pacem, quam pétimus, consummátam, ut cunctis diébus vitæ nostræ tibi cum iucunditáte vacántes, beáta María Vírgine intercedénte, ad te secúri perveníre mereámur. Per Christum, Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)