lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 martius 2020
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. IV
Hebdomada IV

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Ternis ter horis númerus
nobis sacrátus pánditur,
sanctóque Iesu nómine
munus precémur véniæ.

Latrónis, en, conféssio
Christi merétur grátiam;
laus nostra vel devótio
mercétur indulgéntiam.

Mors per crucem nunc ínterit
et post tenébras lux redit;
horror dehíscat críminum,
splendor nitéscat méntium.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.

Psalmus 118 (119), 129-136
XVII (Phe)
Meditatio verbi Domini in lege

Plenitudo legis est dilectio. (Rom 13, 10)

129 Mirabília testimónia tua, *
         ídeo servávit ea ánima mea.

130 Declarátio sermónum tuórum illúminat *
         et intelléctum dat párvulis. –

131 Os meum apérui et attráxi spíritum, *
         quia præcépta tua desiderábam.

132 Convértere in me et miserére mei *
         secúndum iudícium tuum cum diligéntibus nomen tuum. –

133 Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, *
         et non dominétur mei omnis iníquitas.

134 Rédime me a calúmniis hóminum, *
         ut custódiam mandáta tua. –

135 Fáciem tuam illúmina super servum tuum *
         et doce me iustificatiónes tuas.

136 Rívulos aquárum deduxérunt óculi mei, *
         quia non custodiérunt legem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 81 (82)
Contra iudices iniquos

Nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus. (1 Cor 4, 5)

1 Deus stetit in concílio divíno, *
      in médio deórum iúdicat. –

2 „Usquequo iudicábitis iníque *
      et fácies peccatórum sumétis?

3 Iudicáte egéno et pupíllo, *
      húmilem et páuperem iustificáte.

4 Erípite páuperem *
      et egénum de manu peccatóris liberáte.“ –

5 Nesciérunt, neque intellexérunt, in ténebris ámbulant; *
      movebúntur ómnia fundaménta terræ.

6 Ego dixi: „Dii estis *
      et fílii Excélsi omnes.“

7 Vos autem sicut hómines moriémini *
      et sicut unus de princípibus cadétis. –

8 Surge, Deus, iúdica terram, *
      quóniam tu hereditábis in ómnibus géntibus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 119 (120)
Desiderium pacis

In tribulatione patientes, orationi instantes. (Rom 12, 12)

1 Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, *
      et exaudívit me.

2 Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, *
      a lingua dolósa.

3 Quid detur tibi aut quid apponátur tibi, *
      lingua dolósa?

4 Sagíttæ poténtis acútæ *
      cum carbónibus iuniperórum.

5 Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch, *
      habitávi ad tabernácula Cedar!

6 Multum íncola fuit ánima mea *
      cum his, qui odérunt pacem.

7 Ego eram pacíficus; *
      cum loquébar, illi impugnábant me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.

LECTIO BREVIS

Is 58, 6a. 7
Nonne hoc est ieiúnium, quod elégi: frángere esuriénti panem tuum et egénos, vagos indúcere in domum? Cum víderis nudum, óperi eum et carnem tuam ne despéxeris.


V. Sacrifícium Deo spíritus contribulátus.
R. Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui ineffabílibus mundum rénovas sacraméntis, præsta, quǽsumus, ut Ecclésia tua et ætérnis profíciat institútis, et temporálibus non destituátur auxíliis. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)