[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031 


25. ianuarius 2018, Feria V.
hebd. III

In conversione S. Pauli, apostoli, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

25 ianuarius 2018
In conversione S. Pauli, apostoli, festum

AD VESPERAS



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Excélsam Pauli glóriam
concélebret Ecclésia,
quem mire sibi apóstolum
ex hoste fecit Dóminus.

Quibus succénsus ǽstibus
in Christi nomen sǽviit,
exársit his impénsius
amórem Christi prǽdicans.

O magnum Pauli méritum!
Cælum conscéndit tértium,
audit verba mystérii
quæ nullus audet éloqui.

Dum verbi spargit sémina,
seges surgit ubérrima;
sic cæli replent hórreum
bonórum fruges óperum.

Micántis more lámpadis
perfúndit orbem rádiis;
fugat errórum ténebras,
ut sola regnet véritas.

Christo sit omnis glória,
cum Patre et almo Spíritu,
qui dedit vas tam fúlgidum
electiónis géntibus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Libénter gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi.

Psalmus 115 (116B), 10-19
Gratiarum actio in templo

Per ipsum (Christum) offeramus hóstiam laudis semper Deo. (Hebr 13, 15)

10 Crédidi, étiam cum locútus sum: *
      „Ego humiliátus sum nimis.“
11 Ego dixi in trepidatióne mea: *
      „Omnis homo mendax.“ –

12 Quid retríbuam Dómino *
      pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
13 Cálicem salutáris accípiam *
      et nomen Dómini invocábo. –

14 Vota mea Dómino reddam *
      coram omni pópulo eius.
15 Pretiósa in conspéctu Dómini *
      mors sanctórum eius. –

16 O Dómine, ego servus tuus, *
      ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
    Dirupísti víncula mea: †
17    tibi sacrificábo hóstiam laudis *
      et nomen Dómini invocábo. –

18 Vota mea Dómino reddam *
      coram omni pópulo eius,
19 in átriis domus Dómini, *
      in médio tui, Ierúsalem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Libénter gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi.

Ant. 2 Ego plantávi, Apóllo rigávit, Deus autem increméntum dedit.

Psalmus 125 (126)
Gaudium et spes in Deo

Sicuti socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (2 Cor 1, 7)

1 In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
      facti sumus quasi somniántes.
2 Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
      et lingua nostra exsultatióne.
   Tunc dicébant inter gentes: *
      „Magnificávit Dóminus fácere cum eis.“
3 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
      facti sumus lætántes. –

4 Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
      sicut torréntes in austro.
5 Qui séminant in lácrimis, *
      in exsultatióne metent. –

6 Eúntes ibant et flebant *
      semen spargéndum portántes;
   veniéntes autem vénient in exsultatióne *
      portántes manípulos suos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego plantávi, Apóllo rigávit, Deus autem increméntum dedit.

Ant. 3 Mihi vívere Christus est, et mori lucrum; gloriári me opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi.

Canticum
De Deo salvatore
Eph 1, 3-10

3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
      qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo, –

4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
      ut essémus sancti et immaculáti *
      in conspéctu eius in caritáte, –

5 qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
      per Iesum Christum in ipsum, *
      secúndum beneplácitum voluntátis suæ, –

6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
      in qua gratificávit nos in Dilécto, –

7 in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
      remissiónem peccatórum, –

8 secúndum divítias grátiæ eius, †
      qua superabundávit in nobis *
      in omni sapiéntia et prudéntia, –

9 notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
      secúndum beneplácitum eius, –

   quod propósuit in eo, *
10   in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
   recapituláre ómnia in Christo, *
       quæ in cælis et quæ in terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Mihi vívere Christus est, et mori lucrum; gloriári me opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi.

LECTIO BREVIS

1 Cor 15,9-10
Ego sum mínimus apostolórum, qui non sum dignus vocári apóstolus, quóniam persecútus sum ecclésiam Dei; grátia autem Dei sum id, quod sum, et grátia eius in me vácua non fuit, sed abundántius illis ómnibus laborávi, non ego autem, sed grátia Dei mecum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Confitébor tibi, Dómine, * in toto corde meo.
R. Confitébor tibi, Dómine, * in toto corde meo.
V. Et glorificábo nomen tuum in géntibus.
R. In toto corde meo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Confitébor tibi, Dómine, * in toto corde meo.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Sancte Paule apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Sancte Paule apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit.

PRECES
Superædificáti, fratres, super fundaméntum Apostolórum, orémus Patrem omnipoténtem pro pópulo sancto eius, dicéntes:
     Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater, qui voluísti Fílium tuum, a mórtuis suscitátum, prius Apóstolis fíeri maniféstum,
præsta, ut eius testes simus usque ad últimum terræ.
Qui Fílium tuum misísti in mundum evangelizáre paupéribus,
da, ut omni creatúræ Evangélium prædicémus.
Qui tuum misísti Fílium semináre semen verbi,
concéde, ut, verbum seminántes cum labóre, fruges metámus in gáudio.
Qui Fílium tuum misísti reconciliáre tibi mundum per sánguinem suum,
tríbue, ut ad reconciliatiónem omnes cooperémur.
Qui Fílium tuum ad déxteram tuam in cæléstibus constituísti,
defúnctos in regnum beatitúdinis admítte.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui univérsum mundum beáti Pauli apóstoli prædicatióne docuísti, da nobis, quǽsumus, ut, cuius conversiónem hódie celebrámus, per eius ad te exémpla gradiéntes, tuæ simus mundo testes veritátis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)