[ Coniunctiones abscondere ]

« Martius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


3. martius 2018, Sabbato
hebd. II

TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. II


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

3 martius 2018
III DOMINICA Quadragesimæ

AD I VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Audi, benígne Cónditor,
nostras preces cum flétibus,
sacráta in abstinéntia
fusas quadragenária.

Scrutátor alme córdium,
infírma tu scis vírium;
ad te revérsis éxhibe
remissiónis grátiam.

Multum quidem peccávimus,
sed parce confiténtibus,
tuíque laude nóminis
confer medélam lánguidis.

Sic corpus extra cónteri
dona per abstinéntiam,
ieiúnet ut mens sóbria
a labe prorsus críminum.

Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Pænitémini et crédite Evangélio, dicit Dóminus.

Psalmus 112 (113)
Laudabile nomen Domini

Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. (Lc 1, 52)

1 Laudáte, púeri Dómini, *
      laudáte nomen Dómini.
2 Sit nomen Dómini benedíctum *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 A solis ortu usque ad occásum *
      laudábile nomen Dómini. –

4 Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
      super cælos glória eius.
5 Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat *
6     et se inclínat, ut respíciat in cælum et in terram? -

7 Súscitans de terra ínopem, *
      de stércore érigens páuperem,
8 ut cóllocet eum cum princípibus, *
      cum princípibus pópuli sui. –

9 Qui habitáre facit stérilem in domo, *
      matrem filiórum lætántem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Pænitémini et crédite Evangélio, dicit Dóminus.

Ant. 2 Sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.

Psalmus 115 (116B), 10-19
Gratiarum actio in templo

Per ipsum (Christum) offeramus hóstiam laudis semper Deo. (Hebr 13, 15)

10 Crédidi, étiam cum locútus sum: *
      „Ego humiliátus sum nimis.“
11 Ego dixi in trepidatióne mea: *
      „Omnis homo mendax.“ –

12 Quid retríbuam Dómino *
      pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
13 Cálicem salutáris accípiam *
      et nomen Dómini invocábo. –

14 Vota mea Dómino reddam *
      coram omni pópulo eius.
15 Pretiósa in conspéctu Dómini *
      mors sanctórum eius. –

16 O Dómine, ego servus tuus, *
      ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
    Dirupísti víncula mea: †
17    tibi sacrificábo hóstiam laudis *
      et nomen Dómini invocábo. –

18 Vota mea Dómino reddam *
      coram omni pópulo eius,
19 in átriis domus Dómini, *
      in médio tui, Ierúsalem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.

Ant. 3 Nemo tollit a me ánimam meam, sed ego pono eam et íterum sumo eam.

Canticum
De Christo, servo Dei
Phil 2, 6-11

6 Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
      non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

7  sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
      in similitúdinem hóminum factus; *
      et hábitu invéntus ut homo,

8 humiliávit semetípsum †
      factus obœdiens usque ad mortem, *
      mortem autem crucis. –

9 Propter quod et Deus illum exaltávit †
      et donávit illi nomen, *
      quod est super omne nomen,

10 ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
       cæléstium et terréstrium et infernórum
    et omnis lingua confiteátur: *

11   «Dóminus Iesus Christus», in glóriam Dei Patris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Nemo tollit a me ánimam meam, sed ego pono eam et íterum sumo eam.

LECTIO BREVIS

2 Cor 6, 1-4a
Exhortámur vos ne in vácuum grátiam Dei recipiátis — ait enim: «Témpore accépto exaudívi te et in die salútis adiúvi te». Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis —, némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium, sed in ómnibus exhibéntes nosmetípsos sicut Dei minístros.

RESPONSORIUM BREVE
V. Atténde, Dómine, et miserére, * quia peccávimus tibi.
R. Atténde, Dómine, et miserére, * quia peccávimus tibi.
V. Exáudi, Christe, supplicántum preces.
R. Quia peccávimus tibi.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Atténde, Dómine, et miserére, * quia peccávimus tibi.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Dixit Iesus: Auférte ista hinc: Nolíte fácere domum Patris mei domum negotiatiónis.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Dixit Iesus: Auférte ista hinc: Nolíte fácere domum Patris mei domum negotiatiónis.

PRECES
Christum Dóminum glorificémus, qui magíster, exémplar et frater factus est noster. Ei supplicémus, dicéntes:
     Pópulum tuum vivífica, Dómine.

Christe, qui per ómnia nobis assimilátus es absque peccáto, da ut sciámus cum gaudéntibus gaudére et cum fléntibus flere,
ut cáritas nostra magis in dies abúndet.
Concéde nobis tibi esuriénti ministráre in esuriéntibus,
et tibi sitiénti in sitiéntibus.
Qui Lázarum a somno mortis excitásti,
fac ut, qui ex peccáto mórtui sunt, per fidem et pæniténtiam rédeant ad vitam.
Fac ut multi vestígia tua impénsius atque perféctius sequántur,
exémplo beátæ Maríæ Vírginis atque sanctórum.
Præsta, ut in glória tua defúncti resúrgant,
ac tuo in ætérnum fruántur amóre.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, ómnium misericordiárum et totíus bonitátis auctor, qui peccatórum remédia in ieiúniis, oratiónibus et eleemósynis demonstrásti, hanc humilitátis nostræ confessiónem propítius intuére, ut, qui inclinámur consciéntia nostra, tua semper misericórdia sublevémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)