[ Coniunctiones abscondere ]

« Martius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


11. martius 2018, Dominica
hebd. IV

IV DOMINICA Quadragesimæ


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

11 martius 2018
IV DOMINICA Quadragesimæ

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Audi, benígne Cónditor,
nostras preces cum flétibus,
sacráta in abstinéntia
fusas quadragenária.

Scrutátor alme córdium,
infírma tu scis vírium;
ad te revérsis éxhibe
remissiónis grátiam.

Multum quidem peccávimus,
sed parce confiténtibus,
tuíque laude nóminis
confer medélam lánguidis.

Sic corpus extra cónteri
dona per abstinéntiam,
ieiúnet ut mens sóbria
a labe prorsus críminum.

Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipse est qui constitútus est a Deo iudex vivórum et mortuórum.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)

1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
      "Sede a dextris meis,
   donec ponam inimícos tuos *
      scabéllum pedum tuórum." –

2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
      domináre in médio inimicórum tuórum.

3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
      in splendóribus sanctis, *
      ex útero ante lucíferum génui te. –

4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
      "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."

5 Dóminus a dextris tuis, *
      conquassábit in die iræ suæ reges. –

   6  [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
      conquassabit capita in terra spatiosa.]

7 De torrénte in via bibet, *
      proptérea exaltábit caput.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipse est qui constitútus est a Deo iudex vivórum et mortuórum.

Ant. 2 Iucúndus homo, qui miserétur in Dómino: non commovébitur in ætérnum.

Psalmus 111 (112)
Viri iusti beatitudo

Ut filii lucis ambulate; fructus lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate. (Eph 5, 8-9)

1 Beátus vir, qui timet Dóminum, *
      in mandátis eius cupit nimis.
2 Potens in terra erit semen eius, *
      generátio rectórum benedicétur.
3 Glória et divítiæ in domo eius, *
      et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi. –

4 Exórtum est in ténebris lumen rectis, *
      miséricors et miserátor et iustus.
5 Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat, †
      dispónet res suas in iudício, *
6     quia in ætérnum non commovébitur. –

   In memória ætérna erit iustus, *
7     ab auditióne mala non timébit.
   Parátum cor eius, sperans in Dómino, †
8     confirmátum est cor eius, non timébit, *
      donec despíciat inimícos suos.
9 Distríbuit, dedit paupéribus; †
      iustítia eius manet in sǽculum sǽculi, *
      cornu eius exaltábitur in glória. –

10 Peccátor vidébit et irascétur, †
      déntibus suis fremet et tabéscet. *
      Desidérium peccatórum períbit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iucúndus homo, qui miserétur in Dómino: non commovébitur in ætérnum.

Ant. 3 Quæ prænuntiávit Deus per os ómnium prophetárum, pati Christum suum, sic implévit.

Canticum
De passione voluntaria servi Dei, Christi
1 Petr 2, 21-24

21 Christus passus est pro vobis †
       vobis relínquens exémplum, *
       ut sequámini vestígia eius: –

22 qui peccátum non fecit, *
       nec invéntus est dolus in ore ipsíus;
23 qui cum maledicerétur, non remaledicébat, †
       cum paterétur, non comminabátur, *
       commendábat autem iuste iudicánti; –

24 qui peccáta nostra ipse pértulit *
       in córpore suo super lignum,
    ut peccátis mórtui iustítiæ viverémus; *
       cuius livóre sanáti estis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quæ prænuntiávit Deus per os ómnium prophetárum, pati Christum suum, sic implévit.

LECTIO BREVIS

Cf. 1 Cor 9, 24-25
Hi, qui in stádio currunt, omnes quidem currunt, sed unus áccipit bravíum. Sic cúrrite, ut comprehendátis. Omnis autem, qui in agóne conténdit, ab ómnibus se ábstinet, et illi quidem, ut corruptíbilem corónam accípiant, nos autem incorrúptam.

RESPONSORIUM BREVE
V. Atténde, Dómine, et miserére, * quia peccávimus tibi.
R. Atténde, Dómine, et miserére, * quia peccávimus tibi.
V. Exáudi, Christe, supplicántum preces.
R. Quia peccávimus tibi.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Atténde, Dómine, et miserére, * quia peccávimus tibi.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Qui facit veritátem venit ad lucem, ut manifesténtur eius ópera, quia in Deo sunt facta.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Qui facit veritátem venit ad lucem, ut manifesténtur eius ópera, quia in Deo sunt facta.

PRECES
Grátias Christo, cápiti et magístro nostro, semper agámus, qui venit ministráre et ómnibus benefácere. ídeo humíliter fidentérque ab eo petámus:
     Vísita, Dómine, famíliam tuam.

Adésto, Dómine, epíscopis et presbýteris Ecclésiæ tuæ, qui munus tuum cápitis et pastóris partícipant,
ut per te ad Patrem omnes addúcant.
Angelus tuus iter agéntes comitétur,
ut omnes ánimæ corporísque insídias devítent.
Doce nos homínibus ministráre,
ut te imitémur, qui venísti ministráre, non ministrári.
Fac ut in omni humána communitáte frater adiuvétur a fratre,
ut sint, te astánte, quasi cívitas firma.
Miséricors esto univérsis defúnctis,
eósque in lumen vultus tui admítte.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui per Verbum tuum humáni géneris reconciliatiónem mirabíliter operáris, præsta, quǽsumus, ut pópulus christiánus prompta devotióne et álacri fide ad ventúra sollémnia váleat festináre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)