[ Coniunctiones abscondere ]

« Martius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


17. martius 2018, Sabbato
hebd. IV

TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. IV
S. Patricii, episcopi, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

17 martius 2018
V DOMINICA Quadragesimæ

AD I VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Audi, benígne Cónditor,
nostras preces cum flétibus,
sacráta in abstinéntia
fusas quadragenária.

Scrutátor alme córdium,
infírma tu scis vírium;
ad te revérsis éxhibe
remissiónis grátiam.

Multum quidem peccávimus,
sed parce confiténtibus,
tuíque laude nóminis
confer medélam lánguidis.

Sic corpus extra cónteri
dona per abstinéntiam,
ieiúnet ut mens sóbria
a labe prorsus críminum.

Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dabo legem meam in corde eórum, et ego ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum.

Psalmus 140 (141), 1-9
In periculis oratio

Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. (Ap 8, 4)

1 Dómine, clamávi ad te, ad me festína; *
      inténde voci meæ, cum clamo ad te.

2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, *
      elevátio mánuum meárum ut sacrifícium vespertínum. –

3 Pone, Dómine, custódiam ori meo *
      et vigíliam ad óstium labiórum meórum.

4 Non declínes cor meum in verbum malítiæ *
      ad machinándas machinatiónes in impietáte
   cum homínibus operántibus iniquitátem; *
      et non cómedam ex delíciis eórum.

5 Percútiat me iustus in misericórdia et íncrepet me; †
      óleum autem peccatóris non impínguet caput meum, *
      quóniam adhuc et orátio mea in malítiis eórum. –

6 Deiécti in manus duras iúdicum eórum, *
      áudient verba mea, quóniam suávia erant.

7 Sicut frusta dolántis et dirumpéntis in terra, *
      dissipáta sunt ossa eórum ad fauces inférni. –

8 Quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei; *
      ad te confúgi, non effúndas ánimam meam.

9 Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi, *
      et a scándalis operántium iniquitátem. –

     10  [Cadent in retiacula sua peccatores simul, *
         ego autem ultra pertranseam.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dabo legem meam in corde eórum, et ego ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum.

Ant. 2 Exístimo ómnia detriméntum esse, propter eminéntem sciéntiam Iesu Christi Dómini mei.

Psalmus 141 (142)
Tu es refugium meum

Hæc omnia in Domino tempore passionis impleta sunt. (S. Hilarius)

2 Voce mea ad Dóminum clamo, *
      voce mea ad Dóminum déprecor;

3 effúndo in conspéctu eius lamentatiónem meam, *
      et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio. –

4 Cum déficit in me spíritus meus, *
      tu nosti sémitas meas.
   In via, qua ambulábam, *
      abscondérunt láqueum mihi.

5 Considerábam ad déxteram et vidébam, *
      et non erat qui cognósceret me.
   Périit fuga a me, *
      et non est qui requírat ánimam meam. –

6 Clamávi ad te, Dómine; †
      dixi: "Tu es refúgium meum, *
      pórtio mea in terra vivéntium.

7 Inténde ad deprecatiónem meam, *
      quia humiliátus sum nimis.
   Líbera me a persequéntibus me, *
      quia confortáti sunt super me. –

8 Educ de custódia ánimam meam *
      ad confiténdum nómini tuo;
   me circúmdabunt iusti, *
      cum retribúeris mihi."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exístimo ómnia detriméntum esse, propter eminéntem sciéntiam Iesu Christi Dómini mei.

Ant. 3 Cum esset Fílius Dei, dídicit ex iis quæ passus est obœdiéntiam.

Canticum
De Christo, servo Dei
Phil 2, 6-11

6 Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
      non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

7  sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
      in similitúdinem hóminum factus; *
      et hábitu invéntus ut homo,

8 humiliávit semetípsum †
      factus obœdiens usque ad mortem, *
      mortem autem crucis. –

9 Propter quod et Deus illum exaltávit †
      et donávit illi nomen, *
      quod est super omne nomen,

10 ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
       cæléstium et terréstrium et infernórum
    et omnis lingua confiteátur: *

11   «Dóminus Iesus Christus», in glóriam Dei Patris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Cum esset Fílius Dei, dídicit ex iis quæ passus est obœdiéntiam.

LECTIO BREVIS

1 Petr 1, 18-21
Scitóte quod non corruptibílibus argénto vel auro redémpti estis de vana vestra conversatióne a pátribus trádita, sed pretióso sánguine quasi Agni incontamináti et immaculáti Christi, præcógniti quidem ante constitutiónem mundi, manifestáti autem novíssimis tempóribus propter vos, qui per ipsum fidéles estis in Deum, qui suscitávit eum a mórtuis et dedit ei glóriam, ut fides vestra et spes esset in Deum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Atténde, Dómine, et miserére, * quia peccávimus tibi.
R. Atténde, Dómine, et miserére, * quia peccávimus tibi.
V. Exáudi, Christe, supplicántum preces.
R. Quia peccávimus tibi.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Atténde, Dómine, et miserére, * quia peccávimus tibi.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit, multum fructum áffert.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit, multum fructum áffert.

PRECES
Christum Dóminum glorificémus, qui magíster, exémplar et frater factus est noster. Ei supplicémus, dicéntes:
     Pópulum tuum vivífica, Dómine.

Christe, qui per ómnia nobis assimilátus es absque peccáto, da ut sciámus cum gaudéntibus gaudére et cum fléntibus flere,
ut cáritas nostra magis in dies abúndet.
Concéde nobis tibi esuriénti ministráre in esuriéntibus,
et tibi sitiénti in sitiéntibus.
Qui Lázarum a somno mortis excitásti,
fac ut, qui ex peccáto mórtui sunt, per fidem et pæniténtiam rédeant ad vitam.
Fac ut multi vestígia tua impénsius atque perféctius sequántur,
exémplo beátæ Maríæ Vírginis atque sanctórum.
Præsta, ut in glória tua defúncti resúrgant,
ac tuo in ætérnum fruántur amóre.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Quǽsumus, Dómine Deus noster, ut in illa caritáte, qua Fílius tuus díligens mundum morti se trádidit, inveniámur ipsi, te opitulánte, alácriter ambulántes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)