[ Coniunctiones abscondere ]

« Martius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


18. martius 2018, Dominica
hebd. I

V DOMINICA Quadragesimæ


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

18 martius 2018
V DOMINICA Quadragesimæ

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Audi, benígne Cónditor,
nostras preces cum flétibus,
sacráta in abstinéntia
fusas quadragenária.

Scrutátor alme córdium,
infírma tu scis vírium;
ad te revérsis éxhibe
remissiónis grátiam.

Multum quidem peccávimus,
sed parce confiténtibus,
tuíque laude nóminis
confer medélam lánguidis.

Sic corpus extra cónteri
dona per abstinéntiam,
ieiúnet ut mens sóbria
a labe prorsus críminum.

Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Sicut exaltátus est serpens in erémo, ita exaltári opórtet Fílium hóminis.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)

1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
      "Sede a dextris meis,
   donec ponam inimícos tuos *
      scabéllum pedum tuórum." –

2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
      domináre in médio inimicórum tuórum.

3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
      in splendóribus sanctis, *
      ex útero ante lucíferum génui te. –

4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
      "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."

5 Dóminus a dextris tuis, *
      conquassábit in die iræ suæ reges. –

   6  [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
      conquassabit capita in terra spatiosa.]

7 De torrénte in via bibet, *
      proptérea exaltábit caput.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Sicut exaltátus est serpens in erémo, ita exaltári opórtet Fílium hóminis.

Ant. 2 Dóminus exercítuum, prótegens et líberans, tránsiens et salvans.

Psalmus 113A (114)
Israel ex Ægypto liberatur

Cognoscite étiam vos exiisse ab Ægýpto, qui huic sǽculo renuntiastis. (S. Augustinus)

1 In éxitu Israel de Ægýpto, *
      domus Iacob de pópulo bárbaro,

2 factus est Iuda sanctuárium eius, *
      Israel potéstas eius. –

3 Mare vidit et fugit, *
      Iordánis convérsus est retrórsum;

4 montes saltavérunt ut aríetes, *
      et colles sicut agni óvium. –

5 Quid est tibi, mare, quod fugísti? *
      Et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum?

6 Montes, quod saltástis sicut aríetes, *
      et colles, sicut agni óvium? –

7 A fácie Dómini contremísce, terra, *
      a fácie Dei Iacob,

8 qui convértit petram in stagna aquárum *
      et sílicem in fontes aquárum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dóminus exercítuum, prótegens et líberans, tránsiens et salvans.

Ant. 3 Ipse vulnerátus est propter iniquitátes nostras, attrítus est propter scélera nostra, et livóre eius sanáti sumus.

Canticum
De passione voluntaria servi Dei, Christi
1 Petr 2, 21-24

21 Christus passus est pro vobis †
       vobis relínquens exémplum, *
       ut sequámini vestígia eius: –

22 qui peccátum non fecit, *
       nec invéntus est dolus in ore ipsíus;
23 qui cum maledicerétur, non remaledicébat, †
       cum paterétur, non comminabátur, *
       commendábat autem iuste iudicánti; –

24 qui peccáta nostra ipse pértulit *
       in córpore suo super lignum,
    ut peccátis mórtui iustítiæ viverémus; *
       cuius livóre sanáti estis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ipse vulnerátus est propter iniquitátes nostras, attrítus est propter scélera nostra, et livóre eius sanáti sumus.

LECTIO BREVIS

Act 13, 26-30a
Viri fratres, nobis verbum salútis huius missum est. Qui habitábant Ierúsalem et príncipes eórum, Iesum ignorántes et voces Prophetárum, quæ per omne sábbatum legúntur, iudicántes implevérunt, et nullam causam mortis inveniéntes petiérunt a Piláto, ut interficerétur; cumque consummássent ómnia, quæ de eo scripta erant, deponéntes eum de ligno posuérunt in monuménto. Deus vero suscitávit eum a mórtuis.

RESPONSORIUM BREVE
V. Atténde, Dómine, et miserére, * quia peccávimus tibi.
R. Atténde, Dómine, et miserére, * quia peccávimus tibi.
V. Exáudi, Christe, supplicántum preces.
R. Quia peccávimus tibi.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Atténde, Dómine, et miserére, * quia peccávimus tibi.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Ego, si exaltátus fúero a terra, ómnia traham ad meípsum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Ego, si exaltátus fúero a terra, ómnia traham ad meípsum.

PRECES
Laus Deo Patri, qui pópulum electiónis e sémine incorruptíbili renásci vóluit per Verbum suum, quod manet in ætérnum. Ei pie supplicémus:
     Propítius esto, Dómine, pópulo tuo.

Audi, miséricors Deus, supplicatiónes, quas pro cuncto pópulo tuo deférimus,
ut desíderet se tuo pótius verbo quam cibo satiáre corpóreo.
Doce nos gentem nostram et cunctos hómines sine discrímine vere et efficáciter amáre,
eósque in pace et bono semper ædificáre.
Réspice omnes per baptísmum regenerándos,
ut domum spiritálem, tamquam lápides vivi, tibi constítuant.
Qui, per Ionam prædicántem, Ninivítas ad pæniténtiam excitásti,
verbo tuo peccatórum corda convérte propítius.
Tríbue moriéntibus in spe Christo iúdici occúrrere,
tuíque aspéctu in ætérnum gaudére.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Quǽsumus, Dómine Deus noster, ut in illa caritáte, qua Fílius tuus díligens mundum morti se trádidit, inveniámur ipsi, te opitulánte, alácriter ambulántes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)