[ Coniunctiones abscondere ]

« Martius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


19. martius 2018, Feria II.
hebd. I

S. Ioseph, sponsi beátæ Mariæ Virginis, sollemnitas


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

19 martius 2018
S. Ioseph, sponsi beátæ Mariæ Virginis, sollemnitas

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Te, Ioseph, célebrent ágmina cǽlitum,
te cuncti résonent christíanum chori,
qui, clarus méritis, iunctus es ínclitæ
  casto fœdere Vírgini.

Almo cum túmidam gérmine cóniugem
admírans, dúbio tángeris ánxius,
afflátu súperi Fláminis ángelus
  concéptum púerum docet.

Tu natum Dóminum stringis, ad éxteras
Ægýpti prófugum tu séqueris plagas;
amíssum Sólymis quæris et ínvenis,
  miscens gáudia flétibus.

Eléctos réliquos mors pia cónsecrat
palmámque eméritos glória súscipit;
tu vivens, súperis par, frúeris Deo,
  mira sorte beátior.

Nobis, summa Trias, parce precántibus;
da Ioseph méritis sídera scándere,
ut tandem líceat nos tibi pérpetim
  gratum prómere cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Invenérunt Iesum paréntes eius in templo, sedéntem in médio doctórum, audiéntem et interrogántem eos.

Psalmus 14 (15)
Quis dignus coram Domino?

Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis (Hebr 12, 22)

1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? *
      Quis requiéscet in monte sancto tuo?

2 Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam, *
      qui lóquitur veritátem in corde suo,
3 qui non egit dolum in lingua sua, †
      nec fecit próximo suo malum *
      et oppróbrium non íntulit próximo suo. –

4 Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius malígnus, *
      timéntes autem Dóminum gloríficat.
5 Qui iurávit in detriméntum suum et non mutat, †
      qui pecúniam suam non dedit ad usúram *
      et múnera super innocéntem non accépit.

   Qui facit hæc, *
      non movébitur in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Invenérunt Iesum paréntes eius in templo, sedéntem in médio doctórum, audiéntem et interrogántem eos.

Ant. 2 Dixit mater Iesu ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te.

Psalmus 111 (112)
Viri iusti beatitudo

Ut filii lucis ambulate; fructus lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate. (Eph 5, 8-9)

1 Beátus vir, qui timet Dóminum, *
      in mandátis eius cupit nimis.
2 Potens in terra erit semen eius, *
      generátio rectórum benedicétur.
3 Glória et divítiæ in domo eius, *
      et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi. –

4 Exórtum est in ténebris lumen rectis, *
      miséricors et miserátor et iustus.
5 Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat, †
      dispónet res suas in iudício, *
6     quia in ætérnum non commovébitur. –

   In memória ætérna erit iustus, *
7     ab auditióne mala non timébit.
   Parátum cor eius, sperans in Dómino, †
8     confirmátum est cor eius, non timébit, *
      donec despíciat inimícos suos.
9 Distríbuit, dedit paupéribus; †
      iustítia eius manet in sǽculum sǽculi, *
      cornu eius exaltábitur in glória. –

10 Peccátor vidébit et irascétur, †
      déntibus suis fremet et tabéscet. *
      Desidérium peccatórum períbit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dixit mater Iesu ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te.

Ant. 3 Descéndit Iesus cum eis, et venit Názareth, et erat súbditus illis.

Canticum
Hymnus adorationis
Ap 15, 3-4

3 Magna et mirabília ópera tua, *
      Dómine Deus omnípotens;
   iustæ et veræ viæ tuæ, *
      Rex géntium! –

4 Quis non timébit, Dómine, *
      et glorificábit nomen tuum?
   Quia solus Sanctus, †
      quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
      quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Descéndit Iesus cum eis, et venit Názareth, et erat súbditus illis.

LECTIO BREVIS

Col 3, 23-24
Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino et non homínibus, sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hereditátis. Dómino Christo servíte.

RESPONSORIUM BREVE
V. Iustus germinábit * sicut lílium.
R. Iustus germinábit * sicut lílium.
V. Et florébit in ætérnum ante Dóminum.
R. Sicut lílium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Iustus germinábit * sicut lílium.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Ipse Iesus erat incípiens quasi annórum trigínta, ut putabátur fílius Ioseph.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Ipse Iesus erat incípiens quasi annórum trigínta, ut putabátur fílius Ioseph.

PRECES
Deum, ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur, súpplices implorémus:
     Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.

Pater sancte, qui Christi mystérium, tempóribus ætérnis abscónditum, beáto Ioseph aperuísti,
præsta ut Fílium tuum Deum et hóminem clárius agnoscámus.
Pater cæléstis, qui pascis volatília cæli et fenum agri vestis,
cotidiánum et supersubstantiálem panem cunctis largíre homínibus.
Creátor ómnium, qui opus tuum nostris mánibus credidísti,
concéde operáriis, ut frúctibus labóris sui digne fruántur.
Deus omnis iustítiæ, qui vis hómines iustos fíeri,
da nos, per beátum Ioseph, tibi placéntes in ómnibus ambuláre.
Moriéntibus atque defúnctis benígne concéde, ut, per Fílium tuum, cum María matre eius et beáto Ioseph,
tuam misericórdiam consequántur.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut humánæ salútis mystéria, cuius primórdia beáti Ioseph fidéli custódiæ commisísti, Ecclésia tua, ipso intercedénte, iúgiter servet implénda. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)