[ Coniunctiones abscondere ]

« Martius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


30. martius 2018, Feria VI.
hebd. II

Feria Sexta in Passione Domini


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

30 martius 2018
Feria Sexta in Passione Domini

AD VESPERAS

Vesperæ dicuntur tantum ab iis qui Actioni liturgicæ postmeridianæ non intersunt.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Vexílla regis pródeunt,
fulget crucis mystérium,
quo carne carnis cónditor
suspénsus est patíbulo;

Quo, vulnerátus ínsuper
mucróne diro lánceæ,
ut nos laváret crímine,
manávit unda et sánguine.

Arbor decóra et fúlgida,
ornáta regis púrpura,
elécta digno stípite
tam sancta membra tángere!

Beáta, cuius brácchiis
sæcli pepéndit prétium;
statéra facta est córporis
prædam tulítque tártari.

Salve, ara, salve, víctima,
de passiónis glória,
qua Vita mortem pértulit
et morte vitam réddidit!

O crux, ave, spes única!
hoc passiónis témpore
piis adáuge grátiam
reísque dele crímina.

Te, fons salútis, Trínitas,
colláudet omnis spíritus;
quos per crucis mystérium
salvas, fove per sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Atténdite, univérsi pópuli, et vidéte dolórem meum.

Psalmus 114 (116A), 1-9
Gratiarum actio

Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. (Act 14, 22)

1 Diléxi, quóniam exáudit Dóminus *
      vocem deprecatiónis meæ.
2 Quia inclinávit aurem suam mihi, *
      cum in diébus meis invocábam. –

3 Circumdedérunt me funes mortis, *
      et angústiæ inférni invenérunt me.
   Tribulatiónem et dolórem invéni †
4    et nomen Dómini invocábam: *
      „O Dómine, líbera ánimam meam.“ –

5 Miséricors Dóminus et iustus, *
      et Deus noster miserétur.
6 Custódiens párvulos Dóminus; *
      humiliátus sum, et salvum me fáciet. –

7 Convértere, ánima mea, in réquiem tuam, *
      quia Dóminus benefécit tibi;
8 quia erípuit ánimam meam de morte, †
      óculos meos a lácrimis, *
      pedes meos a lapsu.
9 Ambulábo coram Dómino *
      in regióne vivórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Atténdite, univérsi pópuli, et vidéte dolórem meum.

Ant. 2 Anxiátus est in me spíritus meus; in me turbátum est cor meum.

Psalmus 142 (143), 1-11
In angustiis oratio

Non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi. (Gal 2, 16)

1 Dómine, exáudi oratiónem meam, †
      áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua; *
      exáudi me in tua iustítia.
2 Et non intres in iudícium cum servo tuo, *
      quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens. –

3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam, †
      contrívit in terra vitam meam, *
      collocávit me in obscúris sicut mórtuos a sǽculo.
4 Et anxiátus est in me spíritus meus, *
      in médio mei obríguit cor meum.
5 Memor fui diérum antiquórum, †
      meditátus sum in ómnibus opéribus tuis, *
      in factis mánuum tuárum recogitábam.
6 Expándi manus meas ad te, *
      ánima mea sicut terra sine aqua tibi. –

7 Velóciter exáudi me, Dómine; *
      defécit spíritus meus.
   Non abscóndas fáciem tuam a me, *
      ne símilis fiam descendéntibus in lacum.
8 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, *
      quia in te sperávi.
   Notam fac mihi viam, in qua ámbulem, *
      quia ad te levávi ánimam meam.
9 Eripe me de inimícis meis, *
      Dómine, ad te confúgi.
10 Doce me fácere voluntátem tuam, *
      quia Deus meus es tu. –

   Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam; *
11   propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me.
   In iustítia tua *
      edúces de tribulatióne ánimam meam.

     12  [Et in misericordia tua disperdes inimicos meos; †
          et perdes omnes, qui tribulant animam meam, *
          quóniam ego servus tuus sum.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Anxiátus est in me spíritus meus; in me turbátum est cor meum.

Ant. 3 Cum accepísset Iesus acétum, dixit: Consummátum est; et inclináto cápite trádidit spíritum.

Canticum
De Christo, servo Dei
Phil 2, 6-11

6 Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
      non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

7  sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
      in similitúdinem hóminum factus; *
      et hábitu invéntus ut homo,

8 humiliávit semetípsum †
      factus obœdiens usque ad mortem, *
      mortem autem crucis. –

9 Propter quod et Deus illum exaltávit †
      et donávit illi nomen, *
      quod est super omne nomen,

10 ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
       cæléstium et terréstrium et infernórum
    et omnis lingua confiteátur: *

11   «Dóminus Iesus Christus», in glóriam Dei Patris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Cum accepísset Iesus acétum, dixit: Consummátum est; et inclináto cápite trádidit spíritum.

LECTIO BREVIS

1 Petr 2, 21-24
Christus passus est pro vobis vobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia eius: qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ipsíus; qui cum maledicerétur, non remaledicébat, cum paterétur, non comminabátur, commendábat autem iuste iudicánti; qui peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum, ut peccátis mórtui iustítiæ viverémus; cuius livóre sanáti estis.

RESPONSORIUM BREVE
    Loco responsorii dicitur:

Ant. Christus factus est pro nobis obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Cum inimíci essémus, reconciliáti sumus Deo per mortem Fílii eius.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Cum inimíci essémus, reconciliáti sumus Deo per mortem Fílii eius.

PRECES

    Pro precibus laudabiliter adhibetur oratio universalis, quæ invenitur in Missali pro hac die. Tamen ad libitum sumi possunt preces quæ hic proponuntur, vel tacita oratio fieri potest secundum intentiones ibi enuntiatas.

Dómini nostri Iesu Christi mortem pie commemorántes, ex qua mundo vita proflúxit, Deum Patrem deprecémur, dicéntes:
     Per mortem Fílii tui exáudi nos, Dómine.

Ecclésiam tuam coadúna. Papam nostrum N tuére.
Cunctos órdines et fidéles pópuli tui Spíritu sanctífica.
Catechumenórum fidem et intelléctum adáuge.
Cóngrega christiános.
Iudǽos ad redemptiónis perduc plenitúdinem.
In Christum non credéntes luce claritátis tuæ illústra.
Te negántibus signa tuæ pietátis in rebus creátis revéla.
Rempúblicam moderántium mentes et corda dírige.
Omnes tribulátos consoláre.
Defúnctis succúrre.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Iesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium et crucis subíre torméntum. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)