[ Coniunctiones abscondere ]

« Martius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


31. martius 2018, Sabbato
hebd. II

Sabbato Sancto


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

31 martius 2018
Sabbato Sancto

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Auctor salútis únice,
mundi redémptor ínclite,
rex, Christe, nobis ánnue
crucis fecúndæ glóriam.

Tu morte mortem díruens
vitámque vita lárgiens,
mortis minístrum súbdolum
devíceras diábolum.

Piis amóris ártibus
somno sepúlcri tráditus,
sedes reclúdis ínferi
patrésque dicis líberos.

Nunc in Paréntis déxtera
sacráta fulgens víctima,
audi, precámur, vívido
tuo redémptos sánguine,

Quo te diébus ómnibus
puris sequéntes móribus,
advérsus omnes ímpetus
crucis ferámus lábarum.

Patri, tibi, Paráclito
sit æqua, Iesu, glória,
qui nos crucis victória
concédis usque pérfrui. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 O mors, ero mors tua; morsus tuus ero, inférne.

Psalmus 115 (116B), 10-19
Gratiarum actio in templo

Per ipsum (Christum) offeramus hóstiam laudis semper Deo. (Hebr 13, 15)

10 Crédidi, étiam cum locútus sum: *
      „Ego humiliátus sum nimis.“
11 Ego dixi in trepidatióne mea: *
      „Omnis homo mendax.“ –

12 Quid retríbuam Dómino *
      pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
13 Cálicem salutáris accípiam *
      et nomen Dómini invocábo. –

14 Vota mea Dómino reddam *
      coram omni pópulo eius.
15 Pretiósa in conspéctu Dómini *
      mors sanctórum eius. –

16 O Dómine, ego servus tuus, *
      ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
    Dirupísti víncula mea: †
17    tibi sacrificábo hóstiam laudis *
      et nomen Dómini invocábo. –

18 Vota mea Dómino reddam *
      coram omni pópulo eius,
19 in átriis domus Dómini, *
      in médio tui, Ierúsalem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 O mors, ero mors tua; morsus tuus ero, inférne.

Ant. 2 Sicut fuit Ionas in ventre ceti tribus diébus et tribus nóctibus, ita erit Fílius hóminis in corde terræ.

Psalmus 142 (143), 1-11
In angustiis oratio

Non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi. (Gal 2, 16)

1 Dómine, exáudi oratiónem meam, †
      áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua; *
      exáudi me in tua iustítia.
2 Et non intres in iudícium cum servo tuo, *
      quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens. –

3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam, †
      contrívit in terra vitam meam, *
      collocávit me in obscúris sicut mórtuos a sǽculo.
4 Et anxiátus est in me spíritus meus, *
      in médio mei obríguit cor meum.
5 Memor fui diérum antiquórum, †
      meditátus sum in ómnibus opéribus tuis, *
      in factis mánuum tuárum recogitábam.
6 Expándi manus meas ad te, *
      ánima mea sicut terra sine aqua tibi. –

7 Velóciter exáudi me, Dómine; *
      defécit spíritus meus.
   Non abscóndas fáciem tuam a me, *
      ne símilis fiam descendéntibus in lacum.
8 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, *
      quia in te sperávi.
   Notam fac mihi viam, in qua ámbulem, *
      quia ad te levávi ánimam meam.
9 Eripe me de inimícis meis, *
      Dómine, ad te confúgi.
10 Doce me fácere voluntátem tuam, *
      quia Deus meus es tu. –

   Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam; *
11   propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me.
   In iustítia tua *
      edúces de tribulatióne ánimam meam.

     12  [Et in misericordia tua disperdes inimicos meos; †
          et perdes omnes, qui tribulant animam meam, *
          quóniam ego servus tuus sum.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Sicut fuit Ionas in ventre ceti tribus diébus et tribus nóctibus, ita erit Fílius hóminis in corde terræ.

Ant. 3 Sólvite templum hoc, dicit Dóminus, et post tríduum reædificábo illud. Hoc autem dicébat de templo córporis sui.

Canticum
De Christo, servo Dei
Phil 2, 6-11

6 Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
      non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

7  sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
      in similitúdinem hóminum factus; *
      et hábitu invéntus ut homo,

8 humiliávit semetípsum †
      factus obœdiens usque ad mortem, *
      mortem autem crucis. –

9 Propter quod et Deus illum exaltávit †
      et donávit illi nomen, *
      quod est super omne nomen,

10 ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
       cæléstium et terréstrium et infernórum
    et omnis lingua confiteátur: *

11   «Dóminus Iesus Christus», in glóriam Dei Patris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sólvite templum hoc, dicit Dóminus, et post tríduum reædificábo illud. Hoc autem dicébat de templo córporis sui.

LECTIO BREVIS

1 Petr 1, 18-21
Scitóte quod non corruptibílibus argénto vel auro redémpti estis de vana vestra conversatióne a pátribus trádita, sed pretióso sánguine quasi Agni incontamináti et immaculáti Christi, præcógniti quidem ante constitutiónem mundi, manifestáti autem novíssimis tempóribus propter vos, qui per ipsum fidéles estis in Deum, qui suscitávit eum a mórtuis et dedit ei glóriam, ut fides vestra et spes esset in Deum.

RESPONSORIUM BREVE
    Loco responsorii dicitur:

Ant. Christus factus est pro nobis obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Nunc clarificátus est Fílius hóminis, et Deus clarificátus est in eo, et contínuo clarificábit illum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Nunc clarificátus est Fílius hóminis, et Deus clarificátus est in eo, et contínuo clarificábit illum.

PRECES
Redemptórem nostrum, qui pro nobis passus et sepúltus est, ut resúrgeret, sincéra pietáte adorémus eúmque súpplices implorémus:
     Miserére nostri, Dómine.

Dómine Iesu, de látere tuo, láncea transfíxo, sánguinem et aquam effudísti, totíus Ecclésiæ mirábile sacraméntum:
per mortem, sepultúram et resurrectiónem Sponsam tuam vivífica.
Dómine Iesu, eórum meminísti qui resurrectiónis tuæ promissiónes erant oblíti:
meménto eórum, qui resurrectiónem tuam ignórant et sine spe vivunt.
Agnus Dei, pascha nostrum pro ómnibus immolátus es:
ad te trahe hómines cunctos.
Deus mundi univérsi, tu qui omnes fines inclúdis et inclúdi in sepultúra voluísti,
líbera humánum genus ab inférno eíque immortalitátem glóriæ dona.
Christe, Fili Dei vivi, qui e cruce latróni paradísum aperuísti,
defúnctos, in morte et sepultúra tibi assimilátos, tuæ resurrectióni in glória consócia.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, cuius Unigénitus ad inferióra terræ descéndit, unde et gloriósus ascéndit, concéde propítius, ut fidéles tui, cum eo consepúlti in baptísmate, ipso resurgénte, ad vitam profíciant sempitérnam. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)