[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 1234
567891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 


10. ianuarius 2020, Feria VI.
hebd. II

Tempus nativitatis, hebd. II
Pro O.P.: B. Annæ ab Angelis Monteagudo, virginis, monialis, pro commemoratione
Pro O.P.: B. Gundisalvi de Amaranto, presbyteri, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

10 ianuarius 2020
Tempus nativitatis, hebd. II

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Hostis Heródes ímpie,
Christum veníre quid times?
Non éripit mortália
qui regna dat cæléstia.

Ibant magi, qua vénerant
stellam sequéntes prǽviam,
lumen requírunt lúmine,
Deum faténtur múnere.

Lavácra puri gúrgitis
cæléstis Agnus áttigit;
peccáta quæ non détulit
nos abluéndo sústulit.

Novum genus poténtiæ:
aquæ rubéscunt hýdriæ,
vinúmque iussa fúndere
mutávit unda oríginem.

Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dómine, líbera ánimam meam de morte, pedes meos a lapsu.

Psalmus 114 (116A), 1-9
Gratiarum actio

Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. (Act 14, 22)

1 Diléxi, quóniam exáudit Dóminus *
      vocem deprecatiónis meæ.
2 Quia inclinávit aurem suam mihi, *
      cum in diébus meis invocábam. –

3 Circumdedérunt me funes mortis, *
      et angústiæ inférni invenérunt me.
   Tribulatiónem et dolórem invéni †
4    et nomen Dómini invocábam: *
      „O Dómine, líbera ánimam meam.“ –

5 Miséricors Dóminus et iustus, *
      et Deus noster miserétur.
6 Custódiens párvulos Dóminus; *
      humiliátus sum, et salvum me fáciet. –

7 Convértere, ánima mea, in réquiem tuam, *
      quia Dóminus benefécit tibi;
8 quia erípuit ánimam meam de morte, †
      óculos meos a lácrimis, *
      pedes meos a lapsu.
9 Ambulábo coram Dómino *
      in regióne vivórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dómine, líbera ánimam meam de morte, pedes meos a lapsu.

Ant. 2 Auxílium meum a Dómino, qui fecit cælum et terram.

Psalmus 120 (121)
Custos populi

Non esurient amplius, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus. (Ap 7, 16)

1 Levábo óculos meos in montes: *
      unde véniet auxílium mihi?
2 Auxílium meum a Dómino, *
      qui fecit cælum et terram. –

3 Non dabit in commotiónem pedem tuum, *
      neque dormitábit, qui custódit te.
4 Ecce non dormitábit neque dórmiet, *
      qui custódit Israel. –

5 Dóminus custódit te, †
      Dóminus umbráculum tuum, *
      ad manum déxteram tuam.
6 Per diem sol non percútiet te, *
      neque luna per noctem. –

7 Dóminus custódiet te ab omni malo; *
      custódiet ánimam tuam Dóminus.
8 Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Auxílium meum a Dómino, qui fecit cælum et terram.

Ant. 3 Iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculórum.

Canticum
Hymnus adorationis
Ap 15, 3-4

3 Magna et mirabília ópera tua, *
      Dómine Deus omnípotens;
   iustæ et veræ viæ tuæ, *
      Rex géntium! –

4 Quis non timébit, Dómine, *
      et glorificábit nomen tuum?
   Quia solus Sanctus, †
      quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
      quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculórum.

LECTIO BREVIS

1 Io 1, 5b.7
Deus lux est et ténebræ in eo non sunt ullæ. Si in luce ambulémus, sicut ipse est in luce, communiónem habémus ad ínvicem, et sanguis Iesu Fílii eius mundat nos ab omni peccáto.

RESPONSORIUM BREVE
V. Benedicéntur in ipso * omnes tribus terræ.
R. Benedicéntur in ipso * omnes tribus terræ.
V. Omnes gentes magnificábunt eum.
R. Omnes tribus terræ.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Benedicéntur in ipso * omnes tribus terræ.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant.

PRECES

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui per Fílium tuum æternitátis tuæ lumen cunctis géntibus suscitásti, da plebi tuæ fulgórem plenum sui Redemptóris agnóscere, ut ad perpétuam claritátem per eius increménta pervéniat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)