lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 maius 2020
TEMPUS PASCHALE, hebd. VI
Hebdomada II

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Veni, creátor Spíritus,
mentes tuórum vísita,
imple supérna grátia,
quæ tu creásti, péctora.

Qui díceris Paráclitus,
donum Dei altíssimi,
fons vivus, ignis, cáritas
et spiritális únctio.

Tu septifórmis múnere,
dextræ Dei tu dígitus,
tu rite promíssum Patris
sermóne ditans gúttura.

Accénde lumen sénsibus,
infúnde amórem córdibus,
infírma nostri córporis,
virtúte firmans pérpeti.

Hostem repéllas lóngius
pacémque dones prótinus;
ductóre sic te prǽvio
vitémus omne nóxium.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 De angústiis inférni Dóminus erípuit ánimam meam, allelúia.

Psalmus 114 (116A), 1-9
Gratiarum actio

Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. (Act 14, 22)

1 Diléxi, quóniam exáudit Dóminus *
      vocem deprecatiónis meæ.
2 Quia inclinávit aurem suam mihi, *
      cum in diébus meis invocábam. –

3 Circumdedérunt me funes mortis, *
      et angústiæ inférni invenérunt me.
   Tribulatiónem et dolórem invéni †
4    et nomen Dómini invocábam: *
      „O Dómine, líbera ánimam meam.“ –

5 Miséricors Dóminus et iustus, *
      et Deus noster miserétur.
6 Custódiens párvulos Dóminus; *
      humiliátus sum, et salvum me fáciet. –

7 Convértere, ánima mea, in réquiem tuam, *
      quia Dóminus benefécit tibi;
8 quia erípuit ánimam meam de morte, †
      óculos meos a lácrimis, *
      pedes meos a lapsu.
9 Ambulábo coram Dómino *
      in regióne vivórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 De angústiis inférni Dóminus erípuit ánimam meam, allelúia.

Ant. 2 Quasi pupíllam óculi sui custodívit Dóminus pópulum suum, allelúia.

Psalmus 120 (121)
Custos populi

Non esurient amplius, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus. (Ap 7, 16)

1 Levábo óculos meos in montes: *
      unde véniet auxílium mihi?
2 Auxílium meum a Dómino, *
      qui fecit cælum et terram. –

3 Non dabit in commotiónem pedem tuum, *
      neque dormitábit, qui custódit te.
4 Ecce non dormitábit neque dórmiet, *
      qui custódit Israel. –

5 Dóminus custódit te, †
      Dóminus umbráculum tuum, *
      ad manum déxteram tuam.
6 Per diem sol non percútiet te, *
      neque luna per noctem. –

7 Dóminus custódiet te ab omni malo; *
      custódiet ánimam tuam Dóminus.
8 Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quasi pupíllam óculi sui custodívit Dóminus pópulum suum, allelúia.

Ant. 3 Fortitúdo mea et salus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem, allelúia.

Canticum
Hymnus adorationis
Ap 15, 3-4

3 Magna et mirabília ópera tua, *
      Dómine Deus omnípotens;
   iustæ et veræ viæ tuæ, *
      Rex géntium! –

4 Quis non timébit, Dómine, *
      et glorificábit nomen tuum?
   Quia solus Sanctus, †
      quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
      quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Fortitúdo mea et salus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem, allelúia.

LECTIO BREVIS

Gal 5, 16.22.23a.25
Spíritu ambuláte et concupiscéntiam carnis ne perfecéritis. Fructus Spíritus est cáritas, gáudium, pax, longanímitas, benígnitas, bónitas, fides, mansuetúdo, continéntia. Si vívimus Spíritu, Spíritu et ambulémus.

RESPONSORIUM BREVE
V. Spíritus Paráclitus, * allelúia, allelúia.
R. Spíritus Paráclitus, * allelúia, allelúia.
V. Docébit vos ómnia.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Spíritus Paráclitus, * allelúia, allelúia.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Pater vester de cælo dabit Spíritum bonum peténtibus se, allelúia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Pater vester de cælo dabit Spíritum bonum peténtibus se, allelúia.

PRECES
Laudémus Christum, quem Spíritus Sanctus unxit, et orémus:
     Qui sedes ad déxteram Patris, interpélla pro nobis.

Omnes, qui christiáno nómine vocántur, réspice, Dómine,
ut a Spíritu Sancto congregéntur in unum.
Mitte lucem tuam ómnibus, qui propter nomen tuum persecutiónem patiúntur,
ut sciant quid coram persecutóribus loquántur.
Omnes te agnóscant, vitem veram,
ut fiant pálmites fructum Spíritus afferéntes.
Christe, rex omnis terræ, qui in iubilatióne cælum ascendísti,
regna super omnes gentes.
Qui mortis et resurrectiónis tuæ per baptísmum sunt facti partícipes,
tecum per mortem tránseant ad vitam.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui ad ætérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, érige nos ad consedéntem in déxtera tua nostræ salútis auctórem, ut, cum in maiestáte sua Salvátor noster advénerit, quos fecísti baptísmo renásci, fácias beáta immortalitáte vestíri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)