[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 12345
6789101112
13141516171819
20212223242526
2728293031 


26. december 2020, Sabbato
hebd. IV

S. Stephani, protomartyris, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
[Sanctæ Familiæ Iesu, Mariæ et Ioseph]

ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

26 december 2020
Sanctæ Familiæ Iesu, Mariæ et Ioseph, festum

AD I VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

O lux beáta cǽlitum
et summa spes mortálium,
Iesu, cui doméstica
arrísit orto cáritas;

María, dives grátia,
o sola quæ casto potes
fovére Iesum péctore,
cum lacte donans óscula;

Tuque ex vetústis pátribus
delécte custos Vírginis,
dulci patris quem nómine
divína Proles ínvocat:

De stirpe Iesse nóbili
nati in salútem géntium,
audíte nos, qui súpplices
ex corde vota fúndimus.

Qua vestra sedes flóruit
virtútis omnis grátia,
hanc detur in domésticis
reférre posse móribus.

Iesu, tuis obœdiens
qui factus es paréntibus,
cum Patre summo ac Spíritu
semper tibi sit glória. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iacob autem génuit Ioseph virum Maríæ, de qua natus est Iesus, qui vocátur Christus.

Psalmus 112 (113)
Laudabile nomen Domini

Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. (Lc 1, 52)

1 Laudáte, púeri Dómini, *
      laudáte nomen Dómini.
2 Sit nomen Dómini benedíctum *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 A solis ortu usque ad occásum *
      laudábile nomen Dómini. –

4 Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
      super cælos glória eius.
5 Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat *
6     et se inclínat, ut respíciat in cælum et in terram? -

7 Súscitans de terra ínopem, *
      de stércore érigens páuperem,
8 ut cóllocet eum cum princípibus, *
      cum princípibus pópuli sui. –

9 Qui habitáre facit stérilem in domo, *
      matrem filiórum lætántem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iacob autem génuit Ioseph virum Maríæ, de qua natus est Iesus, qui vocátur Christus.

Ant. 2 Ioseph, fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est.

Psalmus 147 (147B), 12-20
Instauratio Ierusalem

Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)

12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
      colláuda Deum tuum, Sion. –

13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
      benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
      et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
      velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
      pruínam sicut cínerem spargit. –

17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
      ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
      flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
      iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
      et iudícia sua non manifestávit eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ioseph, fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est.

Ant. 3 Pastóres venérunt festinántes, et invenérunt Maríam et Ioseph et Infántem pósitum in præsépio.

Canticum
De Deo salvatore
Eph 1, 3-10

3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
      qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo, –

4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
      ut essémus sancti et immaculáti *
      in conspéctu eius in caritáte, –

5 qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
      per Iesum Christum in ipsum, *
      secúndum beneplácitum voluntátis suæ, –

6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
      in qua gratificávit nos in Dilécto, –

7 in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
      remissiónem peccatórum, –

8 secúndum divítias grátiæ eius, †
      qua superabundávit in nobis *
      in omni sapiéntia et prudéntia, –

9 notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
      secúndum beneplácitum eius, –

   quod propósuit in eo, *
10   in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
   recapituláre ómnia in Christo, *
       quæ in cælis et quæ in terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Pastóres venérunt festinántes, et invenérunt Maríam et Ioseph et Infántem pósitum in præsépio.

LECTIO BREVIS

2 Cor 8, 9
Scitis grátiam Dómini nostri Iesu Christi, quóniam propter vos egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis.

RESPONSORIUM BREVE
V. Verbum caro factum est, * et habitávit in nobis.
R. Verbum caro factum est, * et habitávit in nobis.
V. Et de plenitúdine eius omnes nos accépimus.
R. Et habitávit in nobis.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Verbum caro factum est, * et habitávit in nobis.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Postquam impléti sunt dies purgatiónis eórum secúndum legem Móysis, tulérunt illum in Hierosólymam ut sísterent Dómino.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Postquam impléti sunt dies purgatiónis eórum secúndum legem Móysis, tulérunt illum in Hierosólymam ut sísterent Dómino.

PRECES
Fílium Dei vivi, qui fílius humánæ famíliæ fíeri dignátus est, adorémus, ipsi confiténtes:
     Tu es, Dómine, exémplar et salvátor ómnium.

Christe, per mystérium subiectiónis tuæ erga Maríam et Ioseph,
doce omnes reveréntiam et obœdiéntiam erga eos qui legítime præsunt.
Qui paréntes amásti et ab ipsis amátus es,
omnes famílias in pace et mútua caritáte constítue.
Tu, qui studiósus fuísti eórum, quæ tui sunt Patris,
præsta ut in omni domo Deus honorétur.
Christe, qui ab ánxiis paréntibus tértia die in domo Patris invéntus es,
doce omnes quǽrere primum regnum Dei.
Christe, qui Maríam et Ioseph tecum in cælésti glória consociásti,
admítte defúnctos in famíliam beatórum.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui præclára nobis sanctæ Famíliæ dignátus es exémpla præbére, concéde propítius, ut, domésticis virtútibus caritatísque vínculis illam sectántes, in lætítia domus tuæ prǽmiis fruámur ætérnis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)