[ Coniunctiones abscondere ]

« Augustus 2022 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031 


6. augustus 2022, Sabbato
hebd. II

In Transfiguratione Domini, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

6 augustus 2022
In Transfiguratione Domini, festum

AD VESPERAS



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

O nata lux de lúmine,
Iesu, redémptor sǽculi,
dignáre clemens súpplicum
laudes precésque súmere.

Præ sole vultu flámmeus,
ut nix amíctu cándidus,
in monte dignis téstibus
apparuísti cónditor.

Vates alúmnis ábditos
novis vetústos cónferens,
utrísque te divínitus
Deum dedísti crédere.

Te vox patérna cǽlitus
suum vocávit Fílium,
quem nos fidéli péctore
regem fatémur cǽlitum.

Qui carne quondam cóntegi
dignátus es pro pérditis,
nos membra confer éffici
tui beáti córporis.

Laudes tibi nos pángimus,
diléctus es qui Fílius,
quem Patris atque Spíritus
splendor revélat ínclitus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Assúmpsit Iesus Petrum et Iacóbum et Ioánnem fratrem eius, et duxit eos in montem excélsum seórsum, et transfigurátus est ante eos.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)

1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
      "Sede a dextris meis,
   donec ponam inimícos tuos *
      scabéllum pedum tuórum." –

2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
      domináre in médio inimicórum tuórum.

3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
      in splendóribus sanctis, *
      ex útero ante lucíferum génui te. –

4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
      "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."

5 Dóminus a dextris tuis, *
      conquassábit in die iræ suæ reges. –

   6  [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
      conquassabit capita in terra spatiosa.]

7 De torrénte in via bibet, *
      proptérea exaltábit caput.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Assúmpsit Iesus Petrum et Iacóbum et Ioánnem fratrem eius, et duxit eos in montem excélsum seórsum, et transfigurátus est ante eos.

Ant. 2 Nubes lúcida obumbrávit eos; et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui..

Psalmus 120 (121)
Custos populi

Non esurient amplius, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus. (Ap 7, 16)

1 Levábo óculos meos in montes: *
      unde véniet auxílium mihi?
2 Auxílium meum a Dómino, *
      qui fecit cælum et terram. –

3 Non dabit in commotiónem pedem tuum, *
      neque dormitábit, qui custódit te.
4 Ecce non dormitábit neque dórmiet, *
      qui custódit Israel. –

5 Dóminus custódit te, †
      Dóminus umbráculum tuum, *
      ad manum déxteram tuam.
6 Per diem sol non percútiet te, *
      neque luna per noctem. –

7 Dóminus custódiet te ab omni malo; *
      custódiet ánimam tuam Dóminus.
8 Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Nubes lúcida obumbrávit eos; et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui..

Ant. 3 Descendéntibus illis de monte, præcépit Iesus dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat, allelúia.

Canticum
De mysterio et gloria Christi
Cf. 1 Tim 3, 16
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Qui manifestátus est in carne, *
      iustificátus est in Spíritu.

R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Appáruit ángelis, *
      prædicátus est géntibus.

R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Créditus est in mundo, *
      assúmptus est in glória.

R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Descendéntibus illis de monte, præcépit Iesus dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 16-17
Ipse Spíritus testimónium reddit una cum spíritu nostro quod sumus fílii Dei. Si autem fílii, et herédes: herédes quidem Dei, coherédes autem Christi; si tamen compátimur, ut et conglorificémur.

RESPONSORIUM BREVE
V. Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius. * Allelúia, allelúia.
R. Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius. * Allelúia, allelúia.
V. Decor et poténtia in sanctuário eius.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius. * Allelúia, allelúia.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Et audiéntes discípuli cecidérunt in fáciem suam et timuérunt valde; et accéssit Iesus et tétigit eos dixítque eis: Súrgite et nolíte timére, allelúia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Et audiéntes discípuli cecidérunt in fáciem suam et timuérunt valde; et accéssit Iesus et tétigit eos dixítque eis: Súrgite et nolíte timére, allelúia.

PRECES
Salvatórem nostrum, qui in monte ante discípulos mirabíliter transfigurátus est, fidénter deprecémur:
    Deus noster, illúmina ténebras nostras.

Christe, qui transfigurátus revelásti discípulis tuis resurrectiónem ante passiónem, orámus te pro Ecclésia tua sancta laboránte in necessitátibus mundi,
ut in tribulatióne semper transfigurétur victóriæ tuæ gáudio.
Christe, qui assumpsísti Petrum cum Iacóbo et Ioánne et duxísti eos in montem excélsum seórsum, orámus te pro Papa nostro
N. et epíscopis,
ut pópulo tuo in spe resurrectiónis minístrent.
Christe, qui in monte illuminásti fáciem tuam super Móysen et Elíam, orámus te pro Iudǽis, pópulo acquisitiónis antíquæ,
ut ad redemptiónis mereántur plenitúdinem perveníre.
Christe, qui terræ illuxísti, cum glória Creatóris super te orta est, orámus te pro homínibus bonæ voluntátis,
ut ámbulent in lúmine tuo.
Christe, qui reformábis corpus humilitátis nostræ configurátum córpori claritátis tuæ, orámus te pro frátribus nostris defúnctis,
ut intrent in glóriam tuam.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui fídei sacraménta in Unigéniti tui gloriósa Transfiguratióne patrum testimónio roborásti, et adoptiónem filiórum perféctam mirabíliter præsignásti, concéde nobis fámulis tuis, ut, ipsíus dilécti Fílii tui vocem audiéntes, eiúsdem coherédes éffici mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)