lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 maius 2023
VII Dominica Paschæ

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Veni, creátor Spíritus,
mentes tuórum vísita,
imple supérna grátia,
quæ tu creásti, péctora.

Qui díceris Paráclitus,
donum Dei altíssimi,
fons vivus, ignis, cáritas
et spiritális únctio.

Tu septifórmis múnere,
dextræ Dei tu dígitus,
tu rite promíssum Patris
sermóne ditans gúttura.

Accénde lumen sénsibus,
infúnde amórem córdibus,
infírma nostri córporis,
virtúte firmans pérpeti.

Hostem repéllas lóngius
pacémque dones prótinus;
ductóre sic te prǽvio
vitémus omne nóxium.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Purgatiónem peccatórum fáciens, sedet ad déxteram maiestátis in excélsis, allelúia.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)

1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
      "Sede a dextris meis,
   donec ponam inimícos tuos *
      scabéllum pedum tuórum." –

2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
      domináre in médio inimicórum tuórum.

3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
      in splendóribus sanctis, *
      ex útero ante lucíferum génui te. –

4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
      "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."

5 Dóminus a dextris tuis, *
      conquassábit in die iræ suæ reges. –

   6  [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
      conquassabit capita in terra spatiosa.]

7 De torrénte in via bibet, *
      proptérea exaltábit caput.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Purgatiónem peccatórum fáciens, sedet ad déxteram maiestátis in excélsis, allelúia.

Ant. 2 Redemptiónem misit Dóminus pópulo suo, allelúia.

Psalmus 110 (111)
Magna opera Domini

Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens. (Ap 15, 3)

1 Confitébor Dómino in toto corde meo, *
      in consílio iustórum et congregatióne. –

2 Magna ópera Dómini, *
      exquirénda ómnibus, qui cúpiunt ea.
3 Decor et magnificéntia opus eius, *
      et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi. –

4 Memóriam fecit mirabílium suórum, *
      miséricors et miserátor Dóminus.
5 Escam dedit timéntibus se; *
      memor erit in sǽculum testaménti sui. –

6 Virtútem óperum suórum annuntiávit pópulo suo, †
      ut det illis hereditátem géntium; *
7     ópera mánuum eius véritas et iudícium.
  Fidélia ómnia mandáta eius, †
8     confirmáta in sǽculum sǽculi, *
      facta in veritáte et æquitáte.
9 Redemptiónem misit pópulo suo, *
      mandávit in ætérnum testaméntum suum. –

   Sanctum et terríbile nomen eius. *
10    Inítium sapiéntiæ timor Dómini,
   intelléctus bonus ómnibus faciéntibus ea; *
       laudátio eius manet in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Redemptiónem misit Dóminus pópulo suo, allelúia.

Ant. 3 Allelúia, regnávit Dóminus noster; exsultémus et demus glóriam ei, allelúia.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ.

Canticum
De nuptiis Agni

Cf. Ap 19, 1-2. 5-7

   Allelúia.
1 Salus et glória et virtus Deo nostro, *
   (R.  Allelúia.)
2 quia vera et iusta iudícia eius.
   R.  Allelúia (allelúia).

   Allelúia.
5 Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius *
   (R.  Allelúia.)
   et qui timétis eum, pusílli et magni!
   R.  Allelúia (allelúia).

   Alléluia.
6 Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens *
   (R.  Allelúia.)
7 Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
   R.  Allelúia (allelúia).

   Allelúia.
   Quia venérunt núptiæ Agni, *

   (R.  Allelúia.)
   et uxor eius præparávit se.
   R.  Allelúia (allelúia).

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Allelúia, regnávit Dóminus noster; exsultémus et demus glóriam ei, allelúia.

LECTIO BREVIS

Hebr 10, 12-14
Christus, una pro peccátis obláta hóstia, in sempitérnum consédit in déxtera Dei, de cétero exspéctans, donec ponántur inimíci eius scabéllum pedum eius; una enim oblatióne consummávit in sempitérnum eos, qui sanctificántur.

RESPONSORIUM BREVE
V. Spíritus Paráclitus, * allelúia, allelúia.
R. Spíritus Paráclitus, * allelúia, allelúia.
V. Docébit vos ómnia.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Spíritus Paráclitus, * allelúia, allelúia.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me, allelúia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me, allelúia.

PRECES
Quid orémus sicut opórtet nescímus, sed ipse Spíritus Sanctus póstulat pro nobis gemítibus inenarrabílibus. Quaprópter dicámus:
     Spíritus Sanctus póstulet pro nobis.

Christe, pastor cæléstis, sapiéntiam et consílium nostris largíre pastóribus,
ut gregem tuum efficácius ducant ad salútem.
Qui in altis hábitas et dives es in misericórdia,
réspice ínopes et páuperes in terra.
Qui, Spíritu Sancto obumbránte, concéptus es de María Vírgine,
serva vírgines sacras in spíritu consecratiónis suæ.
Sacérdos noster, qui Patrem in Spíritu Sancto laudas,
tibi laudánti hómines univérsos consócia.
Pervéniant defúncti ad libertátem glóriæ filiórum Dei,
et ad plenam redemptiónem córporis sui.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius, ut, sicut humáni géneris Salvatórem tecum in tua crédimus maiestáte, ita usque ad consummatiónem sǽculi manére nobíscum, sicut ipse promísit, sentiámus.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)