[ Coniunctiones abscondere ]

« Maius 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 1234
567891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 


1. maius 2019, Feria IV.
hebd. II

TEMPUS PASCHALE, hebd. II
S. Ioseph Opificis, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

1 maius 2019
TEMPUS PASCHALE, hebd. II
Hebdomada II

AD COMPLETORIUM

FERIA IV

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

    Postea laudabiliter fit conscientiæ discussio, quæ in celebratione communi inseri potest in actum pænitentialem, iuxta formulas in Missa adhibitas.

HYMNUS

Iesu, redémptor sǽculi,
Verbum Patris altíssimi,
lux lucis invisíbilis,
custos tuórum pérvigil:

Tu fabricátor ómnium
discrétor atque témporum,
fessa labóre córpora
noctis quiéte récrea.

Qui frangis ima tártara,
tu nos ab hoste líbera,
ne váleat sedúcere
tuo redémptos sánguine,

Ut, dum graváti córpore
brevi manémus témpore,
sic caro nostra dórmiat
ut mens sopórem nésciat.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Aleluja, aleluja, aleluja.

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 129 (130)
De profundis clamavi

Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Mt 1, 21)

1 De profúndis clamávi ad te, Dómine; *
2     Dómine, exáudi vocem meam.
  Fiant aures tuæ intendéntes *
      in vocem deprecatiónis meæ. –

3 Si iniquitátes observáveris, Dómine, *
      Dómine, quis sustinébit?
4 Quia apud te propitiátio est, *
      ut timeámus te.
5 Sustínui te, Dómine, *
      sustínuit ánima mea in verbo eius;
6 sperávit ánima mea in Dómino *
      magis quam custódes auróram. –

  Magis quam custódes auróram *
7     speret Israel in Dómino,
   quia apud Dóminum misericórdia, *
      et copiósa apud eum redémptio.
8 Et ipse rédimet Israel *
      ex ómnibus iniquitátibus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Aleluja, aleluja, aleluja.

LECTIO BREVIS

Srov. Eph 4, 26-27
Nolíte peccáre; sol non óccidat super iracúndiam vestram, et nolíte locum dare Diábolo.

RESPONSORIUM BREVE

V. In manus tuas, Dómine, Comméndo spíritum meum. * Allelúia, allelúia.
R. In manus tuas, Dómine, Comméndo spíritum meum. * Allelúia, allelúia.
V. Redemísti nos, Dómine Deus veritátis.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. In manus tuas, Dómine, Comméndo spíritum meum. * Allelúia, allelúia.

CANTICUM EVANGELICUM

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace. (T.P. Allelúia.)

Christus lumen gentium et gloria Israel
Lc 2, 29-32

29 Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, *
      secúndum verbum tuum in pace,
30 quia vidérunt óculi mei *
      salutáre tuum,
31 quod parásti *
      ante fáciem ómnium populórum,
32 lumen ad revelatiónem géntium *
      et glóriam plebis tuæ Israel.

Glória Patri et Fílio, *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace. (T.P. Allelúia.)

ORATIO CONCLUSIVA

Orémus:

Dómine Iesu Christe, qui iugum suáve te sequéntibus onúsque leve pérhibes mitis et húmilis, dignáre huius diéi vota et ópera nostra suscípere, et quiétem tribúere, qua tuo nos fácias servítio promptióres. Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens.
R. Amen.

    Deinde dicitur una ex sequentibus antiphonis finalibus ad B. Mariam Virginem.
    vel Antiphonæ dominicanæ traditionales.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)