[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031 


13. ianuarius 2018, Sabbato
hebd. I

PER ANNUM, hebd. I
S. Hilarii, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
In memoria S. Mariæ in sab.


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

13 ianuarius 2018
II DOMINICA PER ANNUM

AD I VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Rerum, Deus, fons ómnium,
qui, rebus actis ómnibus,
totíus orbis ámbitum
censu replésti múnerum,

Ac, mole tanta cóndita,
tandem quiétem díceris
sumpsísse, dans labóribus
ut nos levémur grátius:

Concéde nunc mortálibus
deflére vitæ crímina,
instáre iam virtútibus
et munerári prósperis,

Ut cum treméndi iúdicis
horror suprémus cœperit,
lætémur omnes ínvicem
pacis repléti múnere.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Lucérna pédibus meis verbum tuum, Dómine, allelúia.

Psalmus 118 (119), 105-112
XIV (Nun)
Meditatio verbi Domini in lege

Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem. (Io 15, 12)

105 Lucérna pédibus meis verbum tuum *
         et lumen sémitis meis.
106 Iurávi et státui *
         custodíre iudícia iustítiæ tuæ. –

107 Humiliátus sum usquequáque, Dómine; *
         vivífica me secúndum verbum tuum.
108 Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine, *
         et iudícia tua doce me. –

109 ánima mea in mánibus meis semper, *
         et legem tuam non sum oblítus.
110 Posuérunt peccatóres láqueum mihi, *
         et mandátis tuis non errávi. –

111 Heréditas mea testimónia tua in ætérnum, *
         quia exsultátio cordis mei sunt.
112 Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas *
         in ætérnum, in finem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Lucérna pédibus meis verbum tuum, Dómine, allelúia.

Ant. 2 Adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine, allelúia.

Psalmus 15 (16)
Dominus pars hereditatis meæ

Deus suscitavit Iesum solutis doloribus mortis. (Act 2, 24)

1 Consérva me, Deus, *
      quóniam sperávi in te.
2 Dixi Dómino: „Dóminus meus es tu, *
      bonum mihi non est sine te.“
  In sanctos, qui sunt in terra, ínclitos viros, *
      omnis volúntas mea in eos.
3 Multiplicántur dolóres eórum, *
      qui post deos aliénos acceleravérunt.
4 Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus, *
      neque assúmam nómina eórum in lábiis meis. –

5 Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: *
      tu es qui détines sortem meam.
6 Funes cecidérunt mihi in præcláris; *
      ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi.
7 Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum; *
      ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.
8 Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper; *
      quóniam a dextris est mihi, non commovébor.
9 Propter hoc lætátum est cor meum, †
      et exsultavérunt præcórdia mea; *
      ínsuper et caro mea requiéscet in spe. –

10 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, *
      nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
11 Notas mihi fácies vias vitæ, †
      plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo, *
      delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine, allelúia.

Ant. 3 In nómine Iesu omne genu flectátur in cælo et in terra, allelúia.

Canticum
De Christo, servo Dei
Phil 2, 6-11

6 Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
      non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

7  sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
      in similitúdinem hóminum factus; *
      et hábitu invéntus ut homo,

8 humiliávit semetípsum †
      factus obœdiens usque ad mortem, *
      mortem autem crucis. –

9 Propter quod et Deus illum exaltávit †
      et donávit illi nomen, *
      quod est super omne nomen,

10 ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
       cæléstium et terréstrium et infernórum
    et omnis lingua confiteátur: *

11   «Dóminus Iesus Christus», in glóriam Dei Patris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 In nómine Iesu omne genu flectátur in cælo et in terra, allelúia.

LECTIO BREVIS

Col 1, 2b-6a
Grátia vobis et pax a Deo Patre nostro. Grátias ágimus Deo Patri Dómini nostri Iesu Christi semper pro vobis orántes, audiéntes fidem vestram in Christo Iesu et dilectiónem, quam habétis in sanctos omnes, propter spem, quæ repósita est vobis in cælis, quam ante audístis in verbo veritátis evangélii, quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est fructíficans et crescens sicut et in vobis.

RESPONSORIUM BREVE
V. A solis ortu usque ad occásum, * laudábile nomen Dómini.
R. A solis ortu usque ad occásum, * laudábile nomen Dómini.
V. Super cælos glória eius.
R. Laudábile nomen Dómini.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. A solis ortu usque ad occásum, * laudábile nomen Dómini.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Audiérunt Ioánnem duo discípuli, et secúti sunt Iesum, dicéntes: Rabbi, ubi manes? Dicit eis: Veníte et vidéte.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Audiérunt Ioánnem duo discípuli, et secúti sunt Iesum, dicéntes: Rabbi, ubi manes? Dicit eis: Veníte et vidéte.

PRECES
Deus plebem, quam elégit in hereditátem suam, ádiuvat et tuétur, ut sit beáta. Ei grátias agámus et pietátis eius mémores clamémus:
     In te, Dómine, confídimus.

Orámus te, Pater clementíssime, pro Papa nostro N.et Epíscopo nostro N.,
prótege illos et tua virtúte sanctífica.
Infírmi se Christi sócios passiónum séntiant
et consolatiónis eius semper partícipes.
Réspice in tua pietáte tecto caréntes,
ut locum dignæ habitatiónis váleant inveníre.
Fructus terræ dare et conserváre dignéris,
ut panem omnes cotidiánum repériant.
(Vel:
Gentem nostram a malo defénde propítius,
ut tua pace et prosperitáte fruátur)
Tu, Dómine, magna defúnctos pietáte proséquere,
mansiónem eis concéde cæléstem.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui cæléstia simul et terréna moderáris, supplicatiónes pópuli tui cleménter exáudi, et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)