15 Vere tu es Deus abscónditus, *
Deus Israel salvátor. –
16 † Confúsi sunt et erubuérunt omnes, *
simul abiérunt in confusiónem fabricatóres idolórum.
17 Israel salvátus est in Dómino salúte ætérna; *
non confundémini et non erubescétis usque in sǽculum sǽculi.
18 Quia hæc dicit Dóminus, †
qui creávit cælos, ipse Deus, *
qui formávit terram et fecit eam, ipse fundávit eam;
non ut vácua esset, creávit eam, †
ut habitarétur, formávit eam: *
«Ego Dóminus, et non est álius. –
19 Non in abscóndito locútus sum, *
in loco terræ tenebróso; non dixi sémini Iacob:
“Frustra quǽrite me”. *
Ego Dóminus loquens iustítiam, annúntians recta. –
20 Congregámini et veníte et accédite simul, *
qui salváti estis ex géntibus.
Nesciérunt, qui levant lignum sculptúræ suæ *
et rogant deum non salvántem.
21 Annuntiáte et veníte et consiliámini simul. *
Quis audítum fecit hoc ab inítio, ex tunc prædíxit illud?
Numquid non ego Dóminus, †
et non est ultra Deus absque me? *
Deus iustus et salvans non est præter me. –
22 Convertímini ad me et salvi éritis, omnes fines terræ, *
quia ego Deus, et non est álius.
23 In memetípso iurávi: Egréssa est de ore meo iustítia, *
verbum, quod non revertétur;
quia mihi curvábitur omne genu, *
et iurábit omnis lingua». –
24 «Tantum in Dómino» dicent *
«sunt iustítiæ et robur!».
25 Ad eum vénient et confundéntur †
omnes, qui repúgnant ei: *
in Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.