Psalmus 80 (81)
Sollemnis renovatio foederis

Videte, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis. (Hebr 3, 12)

2 Exsultáte Deo adiutóri nostro, *
      iubiláte Deo Iacob.
3 Súmite psalmum et date týmpanum, *
      psaltérium iucúndum cum cíthara.
4 Bucináte in neoménia tuba, *
      in die plenæ lunæ, in sollemnitáte nostra. –

5 Quia præcéptum in Israel est, *
      et iudícium Deo Iacob.
6 Testimónium in Ioseph pósuit illud, †
      cum exíret de terra Ægýpti; *
      sermónem, quem non nóveram, audívi: –

7 "Divérti ab onéribus dorsum eius; *
      manus eius a cóphino recessérunt.
8 In tribulatióne invocásti me et liberávi te, †
      exaudívi te in abscóndito tempestátis, *
      probávi te apud aquam Meríba. –

9 Audi, pópulus meus, et contestábor te; *
       Israel, útinam áudias me!
10 Non erit in te deus aliénus, *
       neque adorábis deum extráneum.
11 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, †
       qui edúxi te de terra Ægýpti; *
       diláta os tuum, et implébo illud. –

12 Et non audívit pópulus meus vocem meam, *
       et Israel non inténdit mihi.
13 Et dimísi eos secúndum durítiam cordis eórum, *
       ibunt in adinventiónibus suis. –

14 Si pópulus meus audísset me, *
       Israel si in viis meis ambulásset!
15 In brevi inimícos eórum humiliássem *
       et super tribulántes eos misíssem manum meam. –

16 Inimíci Dómini blandiréntur ei, *
       et esset sors eórum in sǽcula;
17 et cibárem eos ex ádipe fruménti *
       et de petra melle saturárem eos."