Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Deus, qui cæli lumen es
satórque lucis, qui polum
patérno fultum brácchio
præclára pandis déxtera,
Auróra stellas iam tegit
rubrum sustóllens gúrgitem,
uméctis atque flátibus
terram baptízans róribus.
Iam noctis umbra línquitur,
polum calígo déserit,
typúsque Christi, lúcifer
diem sopítum súscitat.
Dies diérum tu, Deus,
lucísque lumen ipse es,
Unum potens per ómnia,
potens in unum Trínitas.
Te nunc, Salvátor, quǽsumus
tibíque genu fléctimus,
Patrem cum Sancto Spíritu
totis laudántes vócibus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
V.
Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R.
Et elóquii iustítiæ tuæ.
LECTIO PRIOR
De Epístola secúnda beáti Petri apóstoli
Hanc vobis, caríssimi, iam secúndam scribo epístulam, in quibus éxcito vestram in commonitióne sincéram mentem, ut mémores sitis eórum, quæ
prædícta sunt verbórum a sanctis prophétis, et ab apóstolis tráditi vobis præcépti Dómini et Salvatóris; hoc primum sciéntes quod vénient in
novíssimis diébus in illusióne illudéntes, iuxta próprias concupiscéntias suas ambulántes, dicéntes: «Ubi est promíssio advéntus eius?». Ex
quo enim patres dormiérunt, ómnia sic persevérant ab inítio creatúræ. Latet enim eos hoc voléntes quod cæli erant prius et terra de aqua et
per aquam consístens Dei verbo, per quæ ille tunc mundus aqua inundátus périit; cæli autem, qui nunc sunt, et terra eódem verbo repósiti sunt
igni, serváti in diem iudícii et perditiónis impiórum hóminum.
Unum vero hoc non láteat vos, caríssimi, quia unus dies apud Dóminum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dóminus promissiónem,
sicut quidam tarditátem exístimant, sed patiénter agit in vos nolens áliquos períre, sed omnes ad pæniténtiam revérti. Advéniet autem dies Dómini
ut fur, in qua cæli magno ímpetu tránsient, eleménta vero calóre solvéntur, et terra et ópera, quæ in ea inveniéntur.
Cum hæc ómnia ita dissolvénda sint, quales opórtet esse vos in sanctis conversatiónibus et pietátibus exspectántes et properántes advéntum diéi Dei,
propter quam cæli ardéntes solvéntur, et eleménta ignis ardóre tabéscent. Novos vero cælos et terram novam secúndum promíssum ipsíus exspectámus,
in quibus iustítia hábitat.
Propter quod, caríssimi, hæc exspectántes satágite immaculáti et invioláti ei inveníri in pace et Dómini nostri longanimitátem salútem arbitrámini,
sicut et caríssimus frater noster Paulus secúndum datam sibi sapiéntiam scripsit vobis, sicut et in ómnibus epístulis loquens in eis de his, in
quibus sunt quædam difficília intelléctu, quæ indócti et instábiles deprávant sicut et céteras Scriptúras ad suam ipsórum perditiónem.
Vos ígitur, dilécti, præsciéntes custodíte, ne iniquórum erróre simul abdúcti excidátis a própria firmitáte, créscite vero in grátia et in cognitióne
Dómini nostri et Salvatóris Iesu Christi. Ipsi glória et nunc et in diem æternitátis. Amen.
RESPOSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De mortalitáte
Meminísse debémus voluntátem nos non nostram sed Dei fácere debére secúndum quod nos Dóminus cotídie iussit oráre. Quam præpósterum est quamque
pervérsum, ut cum Dei voluntátem fíeri postulémus, quando évocat nos et arcéssit de hoc mundo Deus, non statim voluntátis eius império pareámus!
Obnítimur et reluctámur et pervicácium more servórum ad conspéctum Dómini cum tristítia et mæróre perdúcimur exeúntes istinc necessitátis vínculo,
non obséquio voluntátis; et vólumus ab eo prǽmiis cæléstibus honorári ad quem venímus invíti. Quid ergo orámus et pétimus ut advéniat regnum
cælórum, si captívitas terréna deléctat? Quid précibus frequénter iterátis rogámus et póscimus ut accéleret dies regni, si maióra desidéria et vota
potióra sunt servíre istic diábolo quam regnáre cum Christo?
Cum mundus óderit christiánum, quid amas eum, qui te odit, et non magis séqueris Christum, qui te et redémit et díligit? Ioánnes in epístola sua
clamat et lóquitur et, ne carnália desidéria sectántes mundum diligámus, hortátur. Nolíte, inquit, dilígere mundum neque ea quæ in mundo sunt. Si
quis diléxerit mundum, non est cáritas Patris in illo; quia omne quod in mundo est, concupiscéntia carnis est et concupiscéntia oculórum et ambítio
sǽculi. Et mundus transíbit et concupiscéntia eius; qui autem fécerit voluntátem Dei, manet in ætérnum. Pótius, fratres dilectíssimi, mente íntegra,
fide firma, virtúte robústa paráti ad omnem voluntátem Dei simus, pavóre mortis exclúso, immortalitátem quæ séquitur cogitémus. Hoc nos ostendámus
esse quod crédimus.
Considerándum est, fratres dilectíssimi, et idéntidem cogitándum renuntiásse nos mundo, et tamquam hóspites et peregrínos hic ínterim dégere. Amplectámur
diem qui assígnat síngulos domicílio suo, qui nos istinc eréptos et láqueis sæculáribus exsolútos paradíso restítuit et regno. Quis non péregre
constitútus próperet in pátriam régredi? Pátriam nos nostram paradísum computámus; magnus illic nos carórum númerus exspéctat, paréntum, fratrum,
filiórum frequens nos et copiósa turba desíderat, iam de sua incolumitáte secúra, adhuc de nostra salúte sollícita. Ad horum conspéctum et compléxum
veníre quanta et illis et nobis in commúne lætítia est, qualis illic cæléstium regnórum volúptas sine timóre moriéndi et cum æternitáte vivéndi quam
summa et perpétua felícitas!
Illic Apostolórum gloriósus chorus, illic prophetárum exsultántium númerus, illic mártyrum innumerábilis pópulus ob certáminis et passiónis glóriam
et victóriam coronátus; triumphántes vírgines, quæ concupiscéntiam carnis et córporis continéntiæ róbore subegérunt; remuneráti misericórdes, qui
aliméntis et largitiónibus páuperum iustítiæ ópera fecérunt, qui domínica præcépta servántes ad cæléstes thesáuros terréna patrimónia transtulérunt.
Ad hos, fratres dilectíssimi, ávida cupiditáte properémus. Hanc cogitatiónem nostram Deus vídeat, hoc propósitum mentis et fídei Christus aspíciat,
datúrus eis caritátis suæ amplióra prǽmia quorum circa se fúerint desidéria maióra.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).
3 Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
et a peccáto meo munda me. –
5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo. –
7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –
9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –
11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –
13 Ne proícias me a fácie tua *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
et spíritu promptíssimo confírma me. –
15 Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –
17 Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –
20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.
2 Dómine, audívi auditiónem tuam, *
et tímui, Dómine, opus tuum.
In médio annórum vivífica illud, *
in médio annórum notum fácies.
Cum irátus fúeris, *
misericórdiæ recordáberis. –
3 Deus a Theman véniet, *
et Sanctus de monte Pharan.
4 Operit cælos glóriæ eius, *
et laudis eius plena est terra.
Splendor eius ut lux erit, †
rádii ex mánibus eius: *
ibi abscóndita est fortitúdo eius. –
13 Egréssus es in salútem pópuli tui, *
in salútem cum christo tuo. –
15 Viam fecísti in mari equis tuis, *
in luto aquárum multárum. –
16 Audívi, et conturbátus est venter meus, *
ad vocem contremuérunt lábia mea.
Ingréditur putrédo in óssibus meis, *
et subter me vacíllant gressus mei.
Conquiéscam in die tribulatiónis, *
ut ascéndat super pópulum, qui invádit nos. –
17 Ficus enim non florébit, *
et non erit fructus in víneis;
mentiétur opus olívæ, *
et arva non áfferent cibum;
abscíssum est de ovíli pecus, *
et non est arméntum in præsépibus. –
18 Ego autem in Dómino gaudébo *
et exsultábo in Deo salvatóre meo.
19 Dóminus Deus fortitúdo mea,†
et ponet pedes meos quasi cervórum *
et super excélsa mea dedúcet me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.
Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)
12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion. –
13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit. –
17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
R. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
V. Mittet de cælo et liberábit me.
R. Qui benefécit mihi.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.
PRECES
Christum, qui sánguine suo per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit Patri ad emundándam consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis,
adorémus et sincéro corde profiteámur:
In tua voluntáte pax nostra, Dómine.
Diéi exórdium a tua benignitáte suscépimus,
— nobis páriter vitæ novæ concéde inítium.
Qui ómnia creásti providúsque consérvas,
— fac ut inspiciámus perénne tui vestígium in creátis.
Qui sánguine tuo novum et ætérnum testaméntum sanxísti,
— da ut, quæ prǽcipis faciéntes, tuo fidéles fœderi maneámus.
Qui, in cruce pendens, una cum sánguine aquam de látere effudísti,
— hoc salutári flúmine áblue peccáta nostra et civitátem Dei lætífica.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut laudes quas nunc tibi persólvimus, in ætérnum cum
sanctis tuis ubérius decantáre valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)