Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prǽvia,
qua nos redémit, grátia.
Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exǽstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.
Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sǽculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.
At nos secúndus prǽmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.
Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.
Te, Christe, solum quǽrimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –
3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –
6 Fáciens iustítias Dóminus *
et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
7 Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –
11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
12 quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
15 Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
et usque in ætérnum super timéntes eum; *
et iustítia illíus in fílios filiórum,
18 in eos, qui servant testaméntum eius *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –
20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
in omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
V.
Audíte verbum Dómini, gentes.
R.
Et annuntiáte illud in fínibus terræ.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Dixit Sion: «Derelíquit me Dóminus, et Dóminus oblítus est mei».
Numquid oblivísci potest múlier infántem suum, ut non misereátur fílio úteri sui? Et si illa oblíta fúerit, ego tamen non oblivíscar tui.
Ecce in mánibus meis descrípsi te; muri tui coram me semper.
Festínant structóres tui; destruéntes te et dissipántes a te exíbunt.
Leva in circúitu óculos tuos et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi. «Vivo ego, dicit Dóminus, quia ómnibus his
velut ornaménto vestiéris et circúmdabis tibi eos quasi sponsa».
Quia ruínæ tuæ et solitúdines tuæ et terra evérsa: nunc angústa eris præ habitatóribus; et longe erunt, qui devorábant te.
Adhuc dicent in áuribus tuis fílii orbitátis tuæ: «Angústus est mihi locus, fac spátium mihi, ut hábitem».
Et dices in corde tuo: «Quis génuit mihi istos? Ego orbáta et non páriens, transmigráta et captíva; et istos quis enutrívit? Ecce
ego relícta eram sola; et isti ubi erant?».
Hæc dicit Dóminus Deus: «Ecce levábo ad gentes manum meam et ad pópulos exaltábo signum meum; et áfferent fílios tuos in ulnis, et
fíliæ tuæ super úmeros portabúntur.
Et erunt reges nutrícii tui et regínæ nutríces tuæ; vultu in terram demísso adorábunt te et púlverem pedum tuórum lingent. Et scies
quia ego Dóminus: non confundéntur, qui sperant in me».
Numquid tollétur a forti præda aut, quod captum fúerit, a robústo salvári póterit?
Quia hæc dicit Dóminus: «Equidem et captívus a forti tollétur, et quod ablátum fúerit a robústo, salvábitur; cum his, qui contendébant
tecum, ego conténdam, et fílios tuos ego salvábo.
Et cibábo hostes tuos cárnibus suis, et quasi musto sánguine suo inebriabúntur; et sciet omnis caro quia ego Dóminus salvátor tuus et
redémptor tuus Fortis Iacob».
Hæc dicit Dóminus: «Ubinam est liber repúdii matris vestræ, quo dimísi eam? Aut quis est créditor meus, cui véndidi vos? Ecce in
iniquitátibus vestris vénditi estis, et in sceléribus vestris dimíssa est mater vestra».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Expositióne sancti Bedæ Venerábilis presbýteri in Lucam
Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo.
Tanto, inquit, me Dóminus tamque inaudíto múnere sublimávit, quod non ullo linguæ offício explicári, sed ipso vix íntimi péctoris
afféctu váleat comprehéndi, et ídeo totas ánimæ vires in agéndis gratiárum láudibus óffero, totum in contemplánda magnitúdine eius,
cui non est finis, quicquid vivo, séntio, discérno, gratulánter impéndo, quia et eiúsdem Iesu, id est salutáris, spíritus meus
ætérna divinitáte lætátur, cuius mea caro temporáli conceptióne fetátur.
Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
Ad inítium cárminis réspicit ubi dictum est: Magnificat ánima mea Dóminum. Sola quippe ánima illa, cui Dóminus magna fácere dignátur,
dignis eum præcóniis magnificáre et ad consórtes eiúsdem voti ac propósiti potest cohortándo dícere: Magnificáte Dóminum mecum, et
exaltémus nomen eius in ínvicem.
Nam qui Dóminum, quem cognóvit, quantum in se est magnificáre et nomen eius sanctificáre contémpserit, mínimus vocábitur in regno
cælórum. Sanctum autem nomen eius vocátur, quia singuláris cúlmine poténtiæ transcéndit omnem creatúram atque ab univérsis quæ fecit longe segregátur.
Suscépit Israel púerum suum, memorátus misericórdiæ suæ.
Pulchre púerum Dómini appéllat Israel, qui ab eo sit ad salvándum suscéptus, obœdiéntem vidélicet et húmilem, iuxta quod Osée
dicit: Quia puer Israel, et diléxi eum.
Nam qui contémnit humiliári, non potest útique salvári nec dícere cum Prophéta: Ecce enim Deus ádiuvat me, et Dóminus suscéptor
est ánimæ meæ. Quicúmque autem humiliáverit se sicut párvulus, hic est maior in regno cælórum.
Sicut locútus est ad patres nostros, Abraham et sémini eius in sǽcula.
Semen Abrahæ non carnále sed spiritále signíficat, id est non eius tantum carne progénitos, sed sive in circumcisióne seu in
præpútio fídei illíus vestígia secútos. Nam et ipse in præpútio pósitus crédidit, reputatúmque est ei ad iustítiam.
Advéntus ergo Salvatóris Abrahæ est et sémini eius in sǽcula promíssus, hoc est fíliis promissiónis, quibus dícitur: Si autem vos
Christi, ergo Abrahæ semen estis secúndum promissiónem herédes.
Bene autem vel Dómini vel Ioánnis exórtum matres prophetándo prævéniunt, ut sicut peccátum a muliéribus cœpit, ita étiam bona a
muliéribus incípiant, et quæ per uníus deceptiónem périit, duábus certátim præconántibus mundo vita reddátur.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 De Sion véniet Dóminus omnípotens, ut salvum fáciat pópulum suum.
Quia exaltatus est super cælos Dei Filius, super omnem terram eius gloria prædicatur. (Arnobius)
2 Parátum cor meum, Deus, †
parátum cor meum, *
cantábo et psallam. Euge, glória mea!
3 Exsúrge, psaltérium et cíthara, *
excitábo auróram. –
4 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
et psallam tibi in natiónibus,
5 quia magna est usque ad cælos misericórdia tua *
et usque ad nubes véritas tua.
8 Exaltáre super cælos, Deus, *
et super omnem terram glória tua.
7 Ut liberéntur dilécti tui, *
salvum fac déxtera tua et exáudi me. –
8 Deus locútus est in sancto suo: †
„Exsultábo et dívidam Síchimam *
et convállem Succoth dimétiar;
9 meus est Gálaad et meus est Manásses †
et Ephraim fortitúdo cápitis mei, *
Iuda sceptrum meum.
10 Moab lebes lavácri mei; †
super Idumǽam exténdam calceaméntum meum, *
super Philistǽam vociferábor.“ –
11 Quis dedúcet me in civitátem munítam? *
Quis dedúcet me usque in Idumǽam?
12 Nonne, Deus, qui reppulísti nos? *
Et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?
13 Da nobis auxílium de tribulatióne, *
quia vana salus hóminis.
14 In Deo faciémus virtútem, *
et ipse conculcábit inimícos nostros.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 De Sion véniet Dóminus omnípotens, ut salvum fáciat pópulum suum.
Ant. 2 Propter Sion non tacébo, donec egrediátur ut splendor Iustus eius.
61,10 Gaudens gaudébo in Dómino, *
et exsultábit ánima mea in Deo meo,
quia índuit me vestiméntis salútis *
et induménto iustítiæ circúmdedit me,
quasi sponsum decorátum coróna *
et quasi sponsam ornátam monílibus suis.. –
11 Sicut enim terra profert germen suum †
et sicut hortus semen suum gérminat, *
sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus. –
62,1 Propter Sion non tacébo, *
et propter Ierúsalem non quiéscam,
donec egrediátur ut splendor iustítia eius, *
et salus eius ut lampas accendátur. –
2 Et vidébunt gentes iustítiam tuam *
et cuncti reges glóriam tuam;
et vocáberis nómine novo, *
quod os Dómini nominábit.
3 Et eris coróna glóriæ in manu Dómini *
et diadéma regni in manu Dei tui. –
4 Non vocáberis ultra Derelícta, *
et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;
sed vocáberis Beneplácitum meum in ea, *
et terra tua Nupta.
quia complácuit Dómino in te, *
et terra tua erit nupta. –
5 Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem, *
ita ducent te fílii tui;
ut gaudet sponsus super sponsam, *
ita gaudébit super te Deus tuus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Propter Sion non tacébo, donec egrediátur ut splendor Iustus eius.
Ant. 3 Spíritus Dómini super me, evangelizáre paupéribus misit me.
Laudamus Dominum in vita nostra, id est in moribus nostris. (Arnobius)
1 Lauda, ánima mea, Dóminum; †
2 laudábo Dóminum in vita mea, *
psallam Deo meo, quámdiu fúero. –
3 Nolíte confídere in princípibus, *
in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
4 Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam; *
in illa die períbunt cogitatiónes eórum. –
5 Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor, *
cuius spes in Dómino Deo suo,
6 qui fecit cælum et terram, *
mare et ómnia, quæ in eis sunt;
qui custódit veritátem in sǽculum, †
7 facit iudícium oppréssis, *
dat escam esuriéntibus. –
Dóminus solvit compedítos, *
8 Dóminus illúminat cæcos,
Dóminus érigit depréssos, *
Dóminus díligit iustos.
9 Dóminus custódit ádvenas, †
pupíllum et víduam susténtat *
et viam peccatórum dispérdit. –
10 Regnábit Dóminus in sǽcula, *
Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Spíritus Dómini super me, evangelizáre paupéribus misit me.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
V. Et glória eius in te vidébitur.
R. Oriétur Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Ex quo facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo, allelúia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Ex quo facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo, allelúia.
PRECES
Christum redemptórem exorémus, fratres dilectíssimi, qui venit ut nos grátia advéntus sui iustificáret, vocémque cum iúbilo innovémus:
Veni, Dómine Iesu.
Qui olim prophetárum vaticínio in carne prædíctus es nascitúrus,
— nascéntia virtútum in nos corróbora.
Præsta nobis ut, qui tuam prædicámus salútem,
— in te salvatiónem habeámus.
Qui venísti contrítis corde medéri,
— pópuli tui sana languóres.
Qui cum venísti reconciliáre dignátus es mundum,
— ad iudícium véniens ab omni nos pœnárum líbera cruciátu.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui hóminem delápsum in mortem conspíciens, Unigéniti tui advéntu redímere voluísti, præsta, quǽsumus, ut qui húmili
eius incarnatiónem devotióne faténtur, ipsíus étiam Redemptóris consórtia mereántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)