lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 augustus 2013
PER ANNUM, hebd. XVII
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Auróra iam spargit polum,
terris dies illábitur,
lucis resúltat spículum:
discédat omne lúbricum.

Iam vana noctis décidant,
mentis reátus súbruat,
quicquid tenébris hórridum
nox áttulit culpæ, cadat,

Ut mane illud últimum,
quod præstolámur cérnui,
in lucem nobis éffluat,
dum hoc canóre cóncrepat.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R. Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

12, 14 – 13, 13
Proxima Apostoli visitatio ad Corinthiorum emendationem

     Fratres: Ecce tértio hoc parátus sum veníre ad vos et non ero gravis vobis; non enim quæro, quæ vestra sunt, sed vos, nec enim debent fílii paréntibus thesaurizáre, sed paréntes fíliis. Ego autem libentíssime impéndam et superimpéndar ipse pro animábus vestris. Si plus vos díligo, minus díligar?
     Esto quidem, ego vos non gravávi; sed cum essem astútus, dolo vos cepi. Numquid per áliquem eórum, quos misi ad vos, circumvéni vos? Rogávi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvénit? Nonne eódem spíritu ambulávimus? Nonne iísdem vestígiis?
     Olim putátis quod excusémus nos apud vos? Coram Deo in Christo lóquimur; ómnia autem, caríssimi, propter vestram ædificatiónem. Tímeo enim, ne forte, cum vénero, non quales volo, invéniam vos, et ego invéniar a vobis, qualem non vultis, ne forte contentiónes, æmulatiónes, animositátes, dissensiónes, detractiónes, susurratiónes, inflatiónes, seditiónes sint; ne íterum, cum vénero, humíliet me Deus meus apud vos, et lúgeam multos ex his, qui ante peccavérunt et non egérunt pæniténtiam super immundítia et fornicatióne et impudicítia, quam gessérunt.
     Ecce tértio hoc vénio ad vos: in ore duórum vel trium téstium stabit omne verbum. Prædíxi et prædíco, ut præsens bis et nunc absens his, qui ante peccavérunt, et céteris ómnibus, quóniam si vénero íterum, non parcam, quóniam experiméntum quǽritis eius, qui in me lóquitur, Christi, qui in vos non infirmátur, sed potens est in vobis. Nam etsi crucifíxus est ex infirmitáte, sed vivit ex virtúte Dei. Nam et nos infírmi sumus in illo, sed vivémus cum eo ex virtúte Dei in vos.
     Vosmetípsos tentáte, si estis in fide; ipsi vos probáte. An non cognóscitis vos ipsos quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte réprobi estis. Spero autem quod cognoscétis quia nos non sumus réprobi. Orámus autem Deum, ut nihil mali faciátis, non ut nos probáti pareámus, sed ut vos, quod bonum est, faciátis, nos autem ut réprobi simus. Non enim póssumus áliquid advérsus veritátem, sed pro veritáte. Gaudémus enim, quando nos infírmi sumus, vos autem poténtes estis; hoc et orámus, vestram consummatiónem. ídeo hæc absens scribo, ut non præsens dúrius agam secúndum potestátem, quam Dóminus dedit mihi, in ædificatiónem et non in destructiónem.
     De cétero, fratres, gaudéte, perfécti estóte, exhortámini ínvicem, idem sápite, pacem habéte, et Deus dilectiónis et pacis erit vobíscum. Salutáte ínvicem in ósculo sancto. Salútant vos sancti omnes.
     Grátia Dómini Iesu Christi et cáritas Dei et communicátio Sancti Spíritus cum ómnibus vobis.

RESPONSORIUM

2 Cor 13, 11; Phil 4, 7

R. Gaudéte, perfécti estóte, pacem habéte, * Et Deus dilectiónis et pacis, erit vobíscum.
V. Pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiet corda vestra in Christo Iesu. * Et Deus dilectiónis et pacis, erit vobíscum.

LECTIO ALTERA

De Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Polycárpum

(Nn. 5, 1 – 8, 1.3: Funk 1, 249-253)

Omnia ad honorem Dei fiant

     Malas artes fuge; magis autem de illis coram pópulo lóquere. Soróribus meis dícito ut Dóminum ament et marítis conténtæ sint carne ac spíritu. Simíliter et frátribus meis manda in nómine Iesu Christi, ut díligant cóniuges suas sicut Dóminus Ecclésiam. Si quis potest in castitáte manére ad honórem carnis Dómini, in humilitáte máneat. Si gloriétur, périit, et si se maiórem epíscopo cénseat, intériit. Decet vero, ut sponsi et sponsæ de senténtia epíscopi coniúgium fáciant, ut núptiæ secúndum Dóminum sint, non secúndum cupiditátem. Omnia ad honórem Dei fiant.
     Epíscopo atténdite, ut et Deus vobis atténdat. Parátus sum ánimam meam pónere pro iis, qui súbditi sunt epíscopo, presbýteris, diáconis; et útinam mihi contíngat cum illis partem habére in Deo. Collaboráte vobis mútuo, una certáte, una cúrrite, compatímini, una dormíte, una exsúrgite, ut Dei administratóres et familiáres et minístri. Placéte illi, cui militátis, a quo et stipéndia fertis; nemo vestrum desértor inveniátur. Baptísmus vester máneat velut arma, fides ut gálea, cáritas ut hasta, patiéntia ut tota armatúra; depósita vestra sint ópera vestra, ut accépta vestra digne reportétis. Longánimes ígitur estóte alter ad álterum in mansuetúdine, ut et Deus erga vos. Utinam fruar vobis perpétuo.
     Quia vero Ecclésia, quæ est Antiochíæ in Sýria, ut mihi relátum est, pace frúitur per preces vestras, et ego nunc tranquillióre ánimo sum in securitáte Dei; si modo per passiónem Deum ássequar, ut in resurrectióne discípulus vester invéniar. Decet, Polycárpe in Deo beatíssime, concílium cógere Deo decentíssimum et elígere áliquem, quem valde carum habeátis et ímpigrum, qui póterit divínus cursor appellári; illúmque eo dignáre honóre, ut in Sýriam proféctus ímpigram caritátem vestram ad Dei glóriam célebret.
     Christiánus sui potestátem non habet, sed Deo vacat. Hoc est opus Dei et vestrum, quando id perfecéritis. Confído enim grátiæ vos parátos esse ad opus bonum ad Deum pértinens. Cum scirem véhemens vestrum erga veritátem stúdium, brevi epístola vos adhortátus sum.
     Quóniam ígitur ómnibus Ecclésiis scríbere non pótui, quia repénte a Tróade Neápolim, iussu ita postulánte, navigávi, tu, qui senténtiæ Dei sis compos, scribes Ecclésiis versus oriéntem sitis, ut et ipsi idem fáciant, qui possint, pédites mittant, álii vero epístolas per eos, qui a te mitténtur, ut glorificémini ætérno ópere, quemádmodum dignus es.
     Opto vos semper valére in Deo nostro Iesu Christo, per quem in Dei unitáte et episcopátu permaneátis. Valéte in Dómino.

RESPONSORIUM

1 Cor 15, 58; 2 Th 3, 13

R. Stábiles estóte, immóbiles, abundántes in ópere Dómini semper, * Sciéntes quod labor vester non est inánis in Dómino.
V. Nolíte defícere benefaciéntes. * Sciéntes quod labor vester non est inánis in Dómino.

PSALMODIA

Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.

Psalmus 118 (119), 145-152
XIX (Coph)

145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
         iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
         ut custódiam testimónia tua. –

147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
         in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
         ut meditárer elóquia tua. –

149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
         secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
         a lege autem tua longe facti sunt. –

151 Prope es tu, Dómine, *
         et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
         quia in ætérnum fundásti ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.

Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Canticum
Hymnus victoriæ post transitum maris Rubri
Ex 15, 1-4a. 8-13. 17-18
Qui vicerunt bestiam, cantabant canticum Moysi, servi Dei (Cf. Ap 15, 23).

1 Cantémus Dómino: †
      glorióse enim magnificátus est, *
      equum et ascensórem deiécit in mare. –

2 Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, *
      et factus est mihi in salútem.
   Iste Deus meus, *
      et glorificábo eum;
   Deus patris mei, *
      et exaltábo eum! –

3 Dóminus quasi vir pugnátor; *
      Dóminus nomen eius!
4 Currus pharaónis et exércitum eius *
      proiécit in mare. –

8 In spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ; †
      stetit ut agger unda fluens, *
      coagulátæ sunt abýssi in médio mari. –

9 Dixit inimícus: «Pérsequar, comprehéndam; †
       dívidam spólia, implébitur ánima mea: *
       evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea!». –

10 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare; *
       submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus. –

11 Quis símilis tui in diis, Dómine? †
       Quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, *
       terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília? –

12 Extendísti manum tuam, devorávit eos terra. *
13     Dux fuísti in misericórdia tua pópulo, quem redemísti,
    et portásti eum in fortitúdine tua *
       ad habitáculum sanctum tuum. –

17 Introdúces eos et plantábis *
       in monte hereditátis tuæ,
    firmíssimo habitáculo tuo, †
       quod operátus es, Dómine, *
        sanctuário, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.

18  Dóminus regnábit *
       in ætérnum et ultra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Psalmus 116 (117)
Laus miserentis Domini

Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)

1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
      collaudáte eum, omnes pópuli. –

2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
      et véritas Dómini manet in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes.

LECTIO BREVIS

2 Petr 1, 10-11
Fratres, magis satágite, ut firmam vestram vocatiónem et electiónem faciátis. Hæc enim faciéntes non offendétis aliquándo; sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri et salvatóris Iesu Christi.

RESPONSORIUM BREVE
V. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
R. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
V. Pórtio mea in terra vivéntium.
R. Tu es refúgium meum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Illúmina, Dómine, sedéntes in ténebris et umbra mortis.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Illúmina, Dómine, sedéntes in ténebris et umbra mortis.

PRECES
Benedicámus Christum, qui vóluit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret et fidélis póntifex ad Deum. Eum rogémus dicéntes:
     Dilectiónis tuæ thesáuros nobis largíre, Dómine.

Sol iustítiæ, tibi dies noster consecrétur,
qui in baptísmate nos illustrásti.
Per síngulas horas huius diéi benedicémus tibi,
et laudábimus nomen tuum in ómnibus.
Qui Maríam matrem habuísti, verbo tuo dócilem,
dírige hódie gressus nostros secúndum elóquium tuum.
Da nos, in rebus corruptibílibus peregrinántes, cæléstem incorruptiónem exspectáre,
ut per fidem, spem et caritátem iam nunc beatitúdinis tuæ gáudia prægustémus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Corda nostra, quǽsumus, Dómine, resurrectiónis splendor illústret, quo mortis ténebris carére valeámus, et ad claritátem perveniámus ætérnam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)