Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
S. Birgittæ, religiosæ, festum
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O redemptóris píetas colénda,
quæ Patri exóptans hómines dicári,
Spíritus miro varióque ducis
péctora nutu!
Quos tua lympha facis esse natos
ex Deo vero, nova vis in illis
grátiam crebro dare caritátis
gérmina, Christe.
Tu vocas: currunt álacres vocáti,
ábdicant cunctis, duce te voléntes,
calle regáli crucis, usque solum
quǽrere Patrem.
Cælitus fervens ita sanctus iste
víribus totis tibi amánter hæsit,
atque virtútum cúpiit tenére
cúlmina læta.
Laus Patri summo, tibi, Christe princeps,
Flámini Sancto párilis resúltet,
parva qui danti, bona corde magno
céntupla fertis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius.
Visitabit nos Oriens ex alto ... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Lc 1, 78. 79)
2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam. –
4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
et in fines orbis terræ verba eórum. –
6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est, quod se abscóndat a calóre eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius.
Ant. 2 Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo.
Ecce Sponsus venit; exite obviam ei. (Mt 25, 6)
2 Eructávit cor meum verbum bonum, †
dico ego ópera mea regi. *
Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis. –
3 Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, *
magnificéntia tua et ornátu tuo.
5 Et ornátu tuo procéde, currum ascénde *
propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.
6 Et dóceat te mirabília déxtera tua: †
sagíttæ tuæ acútæ — pópuli sub te cadent — *
in corda inimicórum regis. –
7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; *
sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
8 Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. –
9 Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua; *
e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.
10 Fíliæ regum in pretiósis tuis; *
ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo.
Ant. 3 Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne.
11 Audi, fília, et vide, †
et inclína aurem tuam *
et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;
12 et concupíscet rex spéciem tuam. *
Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.
13 Fília Tyri cum munéribus; *
vultum tuum deprecabúntur dívites plebis. –
14 Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
textúris áureis circumamícta.
15 In véstibus variegátis adducétur regi; *
vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.
16 Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
adducúntur in domum regis. –
17 Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
constítues eos príncipes super omnem terram.
18 Memor ero nóminis tui *
in omni generatióne et generatióne;
proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum *
et in sǽculum sǽculi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne.
V.
Meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
R.
Dómine, adiútor meus et redémptor meus.
LECTIO PRIOR
De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Philippénses
Fratres: Quæ míhi erant lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriméntum. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam
sciéntiæ Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucri fáciam et invéniar in illo non
habens meam iustítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ per fidem est Christi, quæ ex Deo est iustítia in fide, ad cognoscéndum illum et virtútem
resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius, si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis. Non
quod iam accéperim aut iam perféctus sim, pérsequor autem si umquam comprehéndam, sicut et comprehénsus sum a Christo Iesu.
Fratres, ego me non árbitror comprehendísse; unum autem, quæ quidem retro sunt, oblivíscens, ad ea vero, quæ ante sunt, exténdens me ad destinátum
pérsequor, ad bravíum supérnæ vocatiónis Dei in Christo Iesu.
Quicúmque ergo perfécti, hoc sentiámus; et si quid áliter sápitis, et hoc vobis Deus revelábit; verúmtamen, ad quod pervénimus, in eódem ambulémus.
Coimitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nos. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis,
nunc autem et flens dico, inimícos crucis Christi, quorum finis intéritus, quorum deus venter et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt.
Noster enim municipátus in cælis est, unde étiam salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, qui transfigurábit corpus humilitátis nostræ
confórme fíeri córpori glóriæ suæ secúndum operatiónem, qua possit étiam subícere sibi ómnia.
Itaque, fratres mei caríssimi et desideratíssimi, gáudium et coróna mea, sic state in Dómino, caríssimi!
Gaudéte in Dómino semper. Iterum dico: Gaudéte! Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus. Dóminus prope. Nihil sollíciti sitis, sed in ómnibus
oratióne et obsecratióne cum gratiárum actióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiet corda
vestra et intellegéntias vestras in Christo Iesu.
De cétero, fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus
et si qua laus, hæc cogitáte; quæ et didicístis et accepístis et audístis et vidístis in me, hæc ágite; et Deus pacis erit vobíscum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Oratiónibus sanctæ Birgíttæ attribútis“
Benedíctus sis tu, Dómine mi Iesu Christe, qui mortem tuam ante tempus prædixísti et in última cena de pane materiáli tuum corpus pretiósum mirabíliter
consecrásti, ac étiam illud Apóstolis in memóriam tuæ digníssimæ passiónis caritatíve tribuísti et ipsórum pedes lavándo tuis sanctis mánibus pretiósis
máximam humilitátem tuam humíliter ostendísti.
Honor sit tibi, mi Dómine Iesu Christe, qui timóre passiónis et mortis de innocénti córpore tuo pro sudóre sánguinem emisísti, et nihilóminus redemptiónem
nostram, quam fácere volébas, perfecísti et táliter caritátem tuam, quam habébas ad genus humánum, manifestíssime ostendísti.
Benedíctus sis tu, Dómine mi Iesu Christe, qui ad Cáipham ductus fuísti, et tu, qui es iudex ómnium, Piláti iudício te tradi humíliter permisísti.
Glória sit tibi, Dómine mi Iesu Christe, pro derisióne quam sustinuísti, dum, púrpura indútus, spinis acutíssimis coronátus stetísti, et quia in fáciem tuam
gloriósam cónspui, óculos tuos velári ac in maxílla et collo ab iniquórum funéstis mánibus gravíssime cædi patientíssime sustulísti.
Laus sit tibi, Dómine mi Iesu Christe, qui ad colúmnam ligári, immániter flagellári et ante iudícium Piláti sanguinoléntus duci et vidéri velut Agnus ínnocens
patientíssime permisísti.
Honor sit tibi, Dómine mi Iesu Christe, qui toto tuo glorióso córpore cruentáto ad crucis mortem iudicátus fuísti tuísque sacris úmeris crucem cum dolóre portásti
et, ad locum passiónis furibúnde ductus vestibúsque tuis spoliátus, sic ligno crucis affígi voluísti.
Honor perpétuus sit tibi, Dómine Iesu Christe, qui, pósitus in tali angústia tuam digníssimam matrem, quæ numquam peccávit nec étiam mínimo peccáto umquam consénsit,
tuis benígnis óculis caritátis humíliter respexísti; et consolándo eam tuo discípulo custodiéndam fidéliter commisísti.
Benedíctio ætérna sit tibi, mi Dómine Iesu Christe, qui exsístens in mortis agonía ómnibus peccatóribus spem de vénia tribuísti, quando latróni ad te convérso
paradísi glóriam misericórditer promisísti.
Laus ætérna sit tibi, Dómine mi Iesu Christe, pro quálibet hora, qua, in cruce máximas amaritúdines et angústias pro nobis peccatóribus sustinuísti; nam dolóres
acutíssimi de tuis vulnéribus procedéntes dire tuam felícem ánimam penetrábant et cor tuum sacratíssimum crudéliter pertransíbant, donec crepánte corde spíritum
felíciter emisísti, et inclináto cápite in manus Dei Patris tui ipsum humíliter commendásti, et tunc mórtuus córpore totus frígidus remansísti.
Benedíctus sis tu, Dómine mi Iesu Christe, qui tuo pretióso sánguine et sacratíssima morte ánimas redemísti, et eas ad vitam ætérnam de exsílio misericórditer reduxísti.
Benedíctus sis tu, Dómine mi Iesu Christe, qui pro salúte nostra tuum latus et cor perforári láncea permisísti, et pretiósum sánguinem tuum affluénter et aquam
de eódem látere, ut nos redímeres, emisísti.
Glória sit tibi, mi Dómine Iesu Christe, eo quod corpus tuum benedíctum ab amícis tuis de cruce depóni et in mánibus tuæ mæstíssimæ matris reclinári voluísti, et ab
ea pannis invólvi ac in monuménto sepelíri, a milítibus quoque ibídem custodíri permisísti.
Honor sempitérnus sit tibi, mi Dómine Iesu Christe, qui die tértia a mórtuis resurrexísti et, quibus tibi plácuit, te vivéntem manifestásti, post quadragínta quoque dies
ad cælos multis vidéntibus ascendísti, ibíque amícos tuos, quos a tártaris liberáveras honorífice collocásti.
Iubilátio et laus ætérna sint tibi, Dómine Iesu Christe, qui Sanctum Spíritum in discipulórum córdibus transmisísti et imménsum amórem divínum in eórum spirítibus augmentásti.
Benedíctus sis tu et laudábilis et gloriósus in sǽcula, mi Dómine Iesu, qui sedes super thronum in tuo regno cælórum in glória tuæ divinitátis, vivens corporáliter
cum ómnibus membris tuis sanctíssimis, quæ de carne Vírginis assumpsísti. Et sic ventúrus es in die iudícii ad iudicándum ánimas ómnium vivórum et mortuórum: qui vivis
et regnas cum Patre et Spíritu Sancto in sǽcula sæculórum. Amen.
RESPONSORIUM
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
PSALMODIA
Ant. 1 Adhǽsit ánima mea post te, me suscépit déxtera tua.
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.
2 Deus, Deus meus es tu, *
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa, †
3 sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te. –
5 Sic benedícam te in vita mea *
et in nómine tuo levábo manus meas.
6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
8 quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –
9 Adhǽsit ánima mea post te, *
me suscépit déxtera tua.
10 [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
introibunt in inferiora terrae,
11 tradentur in potestatem gladii,*
partes vulpium erunt.
12 Rex vero lætabitur in Deo; †
gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
quia obstructum est os loquentium iniqua.]
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Adhǽsit ánima mea post te, me suscépit déxtera tua.
Ant. 2 Manus Dómini confortávit te, et eris benedícta in ætérnum.
57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59 benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –
60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61 benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63 benedícite, stellæ cæli, Dómino. –
64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65 benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67 benedícite, frigus et æstus, Dómino. –
68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69 benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71 benedícite, noctes et dies, Dómino. –
72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73 benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
laudet et superexáltet eum in sǽcula. –
75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76 benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78 benedícite, fontes, Dómino. –
79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80 benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82 benedícite, fílii hóminum, Dómino. –
83 Bénedic, Israel, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85 benedícite, servi Dómini, Dómino. –
86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87 benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)
Ant. 2 Manus Dómini confortávit te, et eris benedícta in ætérnum.
Ant. 3 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, Dómine.
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)
1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
laus eius in ecclésia sanctórum.
2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
3 Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei,
4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte. –
5 Iúbilent sancti in glória, *
læténtur in cubílibus suis.
6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, Dómine.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
R. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
V. Deus in médio eius, non commovébitur.
R. Deus vultu suo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Si quis fécerit voluntátem Patris mei,
ipse meus frater, soror et mater est, dicit Dóminus.
Vel: Pars mea Dóminus; bonus est ánimæ quærénti illum.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Si quis fécerit voluntátem Patris mei,
ipse meus frater, soror et mater est, dicit Dóminus.
Vel: Pars mea Dóminus; bonus est ánimæ quærénti illum.
PRECES
Cum ómnibus muliéribus sanctis, fratres, Salvatórem nostrum confiteámur, simúlque invocémus:
Veni, Dómine Iesu.
Dómine Iesu, qui peccatríci multa dimisísti, quóniam diléxerat multum,
— dimítte nobis, quia multum peccávimus.
Dómine Iesu, cui mulíeres sanctæ in itínere ministrábant,
— concéde nobis ut vestígia tua sectémur.
Dómine Iesu, magíster, quem María audiébat, cum Martha tibi serviébat,
— concéde nobis, ut in fide et caritáte serviámus tibi.
Dómine Iesu, qui fratrem, sorórem et matrem appellásti omnes tuam voluntátem faciéntes,
— concéde nobis ut tibi semper verbis complaceámus et actis.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Dómine Deus noster, qui beátæ Birgíttæ, Fílii tui passiónem meditánti, secréta cæléstia revelásti, da nobis fámulis tuis
in revelatióne glóriæ tuæ gaudére lætántes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)