Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prǽvia,
qua nos redémit, grátia.
Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exǽstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.
Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sǽculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.
At nos secúndus prǽmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.
Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.
Te, Christe, solum quǽrimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)
I
2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
patres nostri annuntiavérunt nobis *
opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
afflixísti pópulos et dilatásti eos. –
4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
et bráchium eórum non salvávit eos;
sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
quóniam complacuísti in eis. –
5 Tu es rex meus et Deus meus, *
qui mandas salútes Iacob.
6 In te inimícos nostros proiécimus, *
et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –
7 Non enim in arcu meo sperábo, *
et gládius meus non salvábit me.
8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
et odiéntes nos confudísti.
9 In Deo gloriábimur tota die *
et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.
Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
et in géntibus dispersísti nos. –
13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
nec dítior factus es in commutatióne eórum.
14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
commotiónem cápitis in pópulis. –
16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
et confúsio faciéi meæ coopéruit me
17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
a fácie inimíci et ultóris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.
18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
et iníque non égimus in testaméntum tuum.
19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
et operuísti nos umbra mortis. –
21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
22 nonne Deus requíret ista? *
Ipse enim novit abscóndita cordis.
23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –
24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
Exsúrge et ne repéllas in finem.
25 Quare fáciem tuam avértis, *
oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
conglutinátus est in terra venter noster.
27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
et rédime nos propter misericórdiam tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.
V.
Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
R.
Iustítias et iudícia sua Israel.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Eleváre, eleváre, consúrge, Ierúsalem, quæ bibísti de manu Dómini cálicem iræ eius; póculum sopóris bibísti, epotásti.
Non est qui susténtet eam ex ómnibus fíliis, quos génuit; et non est qui apprehéndat manum eius ex ómnibus fíliis, quos enutrívit.
Duo sunt quæ occurrérunt tibi; quis contristábitur super te? Vástitas et contrítio et fames et gládius; quis consolábitur te?
Fílii tui defecérunt, iácent in cápite ómnium viárum sicut oryx illaqueátus, pleni indignatióne Dómini, increpatióne Dei tui.
Idcírco audi hoc, paupércula et ébria, sed non a vino.
Hæc dicit dominátor tuus, Dóminus et Deus tuus, qui conténdit pro pópulo suo: «Ecce tuli de manu tua cálicem sopóris, póculum
indignatiónis meæ; non adícies ut bibas illum ultra.
Et ponam illum in manu eórum, qui te humiliavérunt et dixérunt tibi: “Incurváre, ut transeámus”; et ponébas ut terram dorsum tuum
et quasi viam transeúntibus».
Consúrge, consúrge, indúere fortitúdine tua, Sion; indúere vestiméntis glóriæ tuæ, Ierúsalem, cívitas sanctitátis, quia non adíciet
ultra ut pertránseat per te incircumcísus et immúndus.
Excútere de púlvere, consúrge, captíva Ierúsalem; solve víncula colli tui, captíva fília Sion.
Quam pulchri super montes pedes annuntiántis, prædicántis pacem, annuntiántis bonum, prædicántis salútem, dicéntis Sion: «Regnávit Deus tuus!».
Vox speculatórum tuórum: levavérunt vocem, simul exsultábunt, quia óculo ad óculum vidébunt, cum redíerit Dóminus ad Sion.
Gaudéte et exsultáte simul, desérta Ierúsalem, quia consolátus est Dóminus pópulum suum, redémit Ierúsalem.
Nudávit Dóminus bráchium sanctum suum in óculis ómnium géntium; et vidébunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi
Expergíscere, homo: pro te Deus factus est homo. Surge, qui dormis, et exsúrge a mórtuis, et illuminábit te Christus. Pro
te, inquam, Deus factus est homo.
In ætérnum mórtuus esses, nisi in témpore natus esset. Numquam liberaréris a carne peccáti, nisi suscepísset similitúdinem
carnis peccáti. Perpétua te possidéret miséria, nisi fíeret hæc misericórdia. Non revixísses, nisi tuæ morti convenísset.
Defecísses, nisi subvenísset. Perísses, nisi venísset.
Celebrémus læti nostræ salútis et redemptiónis advéntum. Celebrémus festum diem, quo magnus et ætérnus dies ex magno et ætérno
die venit in hunc nostrum tam brevem temporálem diem.
Hic est nobis factus iustítia, et sanctificátio, et redémptio: ut, quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur.
Véritas ergo de terra orta est: Christus qui dixit: Ego sum véritas, de Vírgine natus est. Et iustítia de cælo prospéxit:
quóniam credens in eum qui natus est, non homo a se ipso, sed a Deo iustificátus est.
Véritas de terra orta est: quia Verbum caro factum est. Et iustítia de cælo prospéxit: quia omne datum óptimum et omne donum
perféctum desúrsum est.
Véritas de terra orta est, caro de María. Et iustítia de cælo prospéxit: quia non potest homo accípere quidquam, nisi fúerit ei datum de cælo.
Iustificáti ex fide, pacem habeámus ad Deum: quia iustítia et pax osculátæ sunt ínvicem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum:
quia Véritas de terra orta est. Per quem et accéssum habémus in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ Dei.
Non ait: «glóriæ nostræ»; sed, glóriæ Dei: quia iustítia non de nobis procéssit, sed de cælo prospéxit. Ergo qui gloriátur,
non in se, sed in Dómino gloriétur.
Hinc enim et nato ex Vírgine Dómino præcónium vocis angélicæ factum est: Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.
In terra enim pax unde, nisi quia Véritas de terra orta est, id est, Christus de carne natus est? Et ipse est pax nostra qui
fecit útraque unum: ut essémus hómines bonæ voluntátis, suáviter conéxi vínculo unitátis.
In hac ígitur grátia gaudeámus, ut sit glória nostra testimónium consciéntiæ nostræ: ubi non in nobis, sed in Dómino gloriémur.
Hinc enim dictum est, Glória mea, et exáltans caput meum. Nam quæ maior grátia Dei nobis pótuit illucéscere, quam ut, habens
unigénitum Fílium, fáceret eum hóminis Fílium, atque ita vicíssim hóminis fílium fáceret Dei fílium?
Quære méritum, quære causam, quære iustítiam; et vide utrum invénias nisi grátiam.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Tu, Béthlehem, terra Iuda, non eris mínima: ex te enim éxiet Dux qui regat pópulum meum Israel.
Non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi. (Gal 2, 16)
1 Dómine, exáudi oratiónem meam, †
áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua; *
exáudi me in tua iustítia.
2 Et non intres in iudícium cum servo tuo, *
quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens. –
3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam, †
contrívit in terra vitam meam, *
collocávit me in obscúris sicut mórtuos a sǽculo.
4 Et anxiátus est in me spíritus meus, *
in médio mei obríguit cor meum.
5 Memor fui diérum antiquórum, †
meditátus sum in ómnibus opéribus tuis, *
in factis mánuum tuárum recogitábam.
6 Expándi manus meas ad te, *
ánima mea sicut terra sine aqua tibi. –
7 Velóciter exáudi me, Dómine; *
defécit spíritus meus.
Non abscóndas fáciem tuam a me, *
ne símilis fiam descendéntibus in lacum.
8 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, *
quia in te sperávi.
Notam fac mihi viam, in qua ámbulem, *
quia ad te levávi ánimam meam.
9 Eripe me de inimícis meis, *
Dómine, ad te confúgi.
10 Doce me fácere voluntátem tuam, *
quia Deus meus es tu. –
Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam; *
11 propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me.
In iustítia tua *
edúces de tribulatióne ánimam meam.
12 [Et in misericordia tua disperdes inimicos meos; †
et perdes omnes, qui tribulant animam meam, *
quóniam ego servus tuus sum.]
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Tu, Béthlehem, terra Iuda, non eris mínima: ex te enim éxiet Dux qui regat pópulum meum Israel.
Ant. 2 Leváte cápita vestra: ecce appropínquat redémptio vestra.
10 Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea, *
omnes, qui dilígitis eam;
gaudéte cum ea gáudio, *
univérsi, qui lugebátis super eam,
11 ut sugátis et repleámini *
ab úbere consolatiónis eius,
ut mulgeátis et delíciis affluátis *
ex ubéribus glóriæ eius. –
12 Quia hæc dicit Dóminus: †
«Ecce ego dírigam ad eam quasi flúvium pacem, *
et quasi torréntem inundántem glóriam géntium.
Sugétis, in ulnis portabímini, *
et super génua blandiéntur vobis.–
13 Quómodo si quem mater consolátur, †
ita ego consolábor vos; *
et in Ierúsalem consolabímini.
14 Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, *
et ossa vestra quasi herba germinábunt».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Leváte cápita vestra: ecce appropínquat redémptio vestra.
Ant. 3 Crástina erit vobis salus, dicit Dóminus Deus exercítuum.
Te Deum laudamus, te Dominum confitemur.
1 Laudáte Dóminum, quóniam bonum est psállere Deo nostro, *
quóniam iucúndum est celebráre laudem. –
2 Ædíficans Ierúsalem Dóminus, *
dispérsos Israélis congregábit.
3 Qui sanat contrítos corde *
et álligat plagas eórum;
4 qui númerat multitúdinem stellárum *
et ómnibus eis nómina vocat.
5 Magnus Dóminus noster et magnus virtúte, *
sapiéntiæ eius non est númerus.
6 Susténtat mansuétos Dóminus, *
humílians autem peccatóres usque ad terram. –
7 Præcínite Dómino in confessióne, *
psállite Deo nostro in cíthara.
8 Qui óperit cælum núbibus *
et parat terræ plúviam.
Qui prodúcit in móntibus fenum *
et herbam servitúti hóminum.
9 Qui dat iuméntis escam ipsórum *
et pullis corvórum invocántibus eum.
10 Non in fortitúdine equi delectátur, *
nec in tíbiis viri beneplácitum est ei.
11 Beneplácitum est Dómino super timéntes eum *
et in eis, qui sperant super misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Crástina erit vobis salus, dicit Dóminus Deus exercítuum.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Crástina die * delébitur iníquitas terræ.
R. Crástina die * delébitur iníquitas terræ.
V. Et regnábit super nos Salvátor mundi.
R. Delébitur iníquitas terræ.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Crástina die * delébitur iníquitas terræ.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Compléti sunt dies Maríæ ut páreret Fílium suum primogénitum.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Compléti sunt dies Maríæ ut páreret Fílium suum primogénitum.
PRECES
Christum redemptórem, fratres caríssimi, devotióne mentis orémus, qui véniet cum glória et potestáte magna, atque súpplices invocémus:
Veni, Dómine Iesu.
Christe Dómine, qui excélsus in fortitúdine vénies, réspice humília nostra,
— ut dignos nos fácias munéribus tuis.
Qui Evangélium homínibus manifestáre venísti,
— da tuam nos semper prædicáre salútem.
Tu, qui es benedíctus et vivis et ómnia regis,
— da nos gaudéntes exspectáre beátam spem et advéntum magnificéntiæ tuæ.
Et nos, qui advéntus tui grátiæ anhelámus,
— divinitátis tuæ múnere consoláre.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Festína, quǽsumus, ne tardáveris, Dómine Iesu, ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte
confídunt. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)