Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.
Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;
Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.
Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.
Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Redémit eos Dóminus de manu tribulántis.
Hæc in figura facta sunt nostri. (1 Cor 10, 6)
40 Quóties exacerbavérunt eum in desérto, *
in iram concitavérunt eum in inaquóso!
41 Et revérsi sunt et tentavérunt Deum *
et Sanctum Israel exacerbavérunt.
42 Non sunt recordáti manus eius, *
diéi, qua redémit eos de manu tribulántis. –
43 Cum pósuit in Ægýpto signa sua *
et prodígia sua in campo Táneos.
44 Convértit in sánguinem flúmina eórum *
et rívulos eórum, ne bíberent.
45 Misit in eos cœnomyíam et comédit eos, *
ranam et pérdidit eos. –
46 Dedit brucho fructus eórum, *
labóres eórum locústæ.
47 Occídit in grándine víneas eórum, *
moros eórum in pruína.
48 Trádidit grándini iuménta eórum *
et greges eórum flammæ ignis. –
49 Misit in eos ardórem iræ suæ, †
indignatiónem et comminatiónem et angústiam, *
immissiónem angelórum malórum.
50 Complanávit sémitam iræ suæ; †
non pepércit a morte animábus eórum *
et vitam eórum in peste conclúsit.
51 Percússit omne primogénitum in terra Ægýpti, *
primítias róboris eórum in tabernáculis Cham.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Redémit eos Dóminus de manu tribulántis.
Ant. 2 Indúxit eos Dóminus in montem sanctificatiónis suæ.
52 Abstulit sicut oves pópulum suum *
et perdúxit eos tamquam gregem in desérto.
53 Dedúxit eos in spe, et non timuérunt, *
et inimícos eórum opéruit mare.
54 Et indúxit eos in fines sanctificatiónis suæ, *
in montem, quem acquisívit déxtera eius.
55 Et eiécit a fácie eórum gentes †
et divísit eis terram in funículo hereditátis *
et habitáre fecit in tabernáculis eórum tribus Israel. –
56 Et tentavérunt et exacerbavérunt Deum Excélsum *
et testimónia eius non custodiérunt.
57 Recessérunt et prævaricáti sunt, †
quemádmodum patres eórum, *
convérsi sunt retro ut arcus pravus.
58 In iram concitavérunt eum in cóllibus suis *
et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt. –
59 Audívit Deus et exársit *
et sprevit valde Israel.
60 Et réppulit habitáculum Silo, *
tabernáculum, ubi habitávit in homínibus.
61 Et trádidit in captivitátem virtútem suam *
et pulchritúdinem suam in manus inimíci.
62 Et conclúsit in gládio pópulum suum *
et in hereditátem suam exársit.
63 Iúvenes eórum comédit ignis, *
et vírgines eórum non sunt desponsátæ.
64 Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt, *
et víduæ eórum non plorabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Indúxit eos Dóminus in montem sanctificatiónis suæ.
Ant. 3 Elégit tribum Iuda, et David servum suum páscere Israel hereditátem suam.
65 Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus, *
tamquam potens crapulátus a vino.
66 Et percússit inimícos suos in posterióra, *
oppróbrium sempitérnum dedit illis.
67 Et réppulit tabernáculum Ioseph *
et tribum Ephraim non elégit,
68 sed elégit tribum Iudæ, *
montem Sion, quem diléxit.
69 Et ædificávit sicut excélsum sanctuárium suum, *
sicut terram, quam fundávit in sǽcula.
70 Et elégit David servum suum †
et sústulit eum de grégibus óvium, *
71 de post fetántes accépit eum:
páscere Iacob pópulum suum *
et Israel hereditátem suam.
72 Et pavit eos in innocéntia cordis sui *
et in prudéntia mánuum suárum dedúxit eos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Elégit tribum Iuda, et David servum suum páscere Israel hereditátem suam.
V.
Qui facit veritátem, venit ad lucem.
R.
Ut manifesténtur ópera eius.
LECTIO PRIOR
De libro Númeri
In diébus illis: Venérunt fílii Israel et omnis congregátio in desértum Sin mense primo, et mansit pópulus in Cades. Mortuáque
est ibi María et sepúlta in eódem loco.
Cumque indigéret aqua pópulus, convenérunt advérsum Móysen et Aaron et versi in seditiónem dixérunt: «Utinam perissémus inter
fratres nostros coram Dómino! Cur eduxístis ecclésiam Dómini in solitúdinem, ut et nos et nostra iuménta moriámur? Quare nos
fecístis ascéndere de Ægýpto et adduxístis in locum istum péssimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit nec víneas nec
malogranáta, ínsuper et aquam non habet ad bibéndum?».
Venítque Móyses et Aaron, relícta congregatióne, ad intróitum tabernáculi convéntus corruerúntque proni in terram, et appáruit
glória Dómini super eos. Locutúsque est Dóminus ad Móysen dicens: «Tolle virgam et cóngrega pópulum tu et Aaron frater tuus; et
loquímini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque edúxeris aquam de petra, potábis congregatiónem et iuménta eius».
Tulit ígitur Móyses virgam, quæ erat in conspéctu Dómini, sicut præcéperat ei. Et congregavérunt Móyses et Aaron pópulum ante
petram, dixítque eis: «Audíte, rebélles; num de petra hac vobis aquam potérimus eícere?». Cumque elevásset Móyses manum percútiens
virga bis sílicem, egréssæ sunt aquæ largíssimæ, ita ut pópulus bíberet et iuménta.
Dixítque Dóminus ad Móysen et Aaron: «Quia non credidístis mihi, ut sanctificarétis me coram fíliis Israel, non introducétis hos
pópulos in terram, quam dabo eis». Hæc sunt aquæ Meríba, ubi iurgáti sunt fílii Israel contra Dóminum, et sanctificátus est in eis.
Profécti sunt autem et de monte Hor per viam, quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumírent terram Edom. Et tædére cœpit pópulus itíneris.
Locutúsque contra Deum et Móysen ait: «Cur eduxísti nos de Ægýpto, ut morerémur in solitúdine? Deest panis, non sunt aquæ; ánima
nostra iam náuseat super cibo isto levíssimo».
Quam ob rem misit Dóminus in pópulum ignítos serpéntes, qui mordébant pópulum, et mórtuus est pópulus multus ex Israel. Et venérunt
ad Móysen atque dixérunt: «Peccávimus, quia locúti sumus contra Dóminum et te; ora, ut tollat a nobis serpéntes». Oravítque Móyses
pro pópulo. Et locútus est Dóminus ad eum: «Fac serpéntem ignítum et pone eum pro signo: qui percússus aspéxerit eum, vivet». Fecit
ergo Móyses serpéntem ǽneum et pósuit eum pro signo; quem cum percússi aspícerent, sanabántur.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis
Sacra Scriptúra, cui sæculórum conséntit experiéntia, humánam famíliam édocet progréssum humánum, qui magnum hóminis bonum
est, magnam tamen tentatiónem secumférre: órdine enim valórum turbáto et malo cum bono permíxto, sínguli hómines ac cœtus
solúmmodo quæ própria sunt consíderant, non vero aliórum.
Quo fit ut mundus non iam spátium veræ fraternitátis exsístat, dum aucta humanitátis poténtia iam ipsum genus humánum destrúere minátur.
Si quis ergo quærit, qua ratióne miséria illa superári possit, christiáni profiténtur, omnes hóminis navitátes, quæ per
supérbiam et inordinátum sui ipsíus amórem cotídie in discrímine versántur, Christi cruce et resurrectióne purificándas et ad perfectiónem deducéndas esse.
A Christo enim redémptus et in Spíritu Sancto nova creatúra efféctus, homo ipsas res a Deo creátas amáre potest et debet.
A Deo enim illas áccipit et quasi de manu Dei fluéntes réspicit et reverétur.
Pro illis Benefactóri grátias agens et in paupertáte et libertáte spíritus creatúris utens ac fruens, in veram mundi possessiónem
introdúcitur, tamquam nihil habens et ómnia póssidens. Omnia enim vestra sunt; vos autem Christi, Christus autem Dei.
Verbum enim Dei, per quod ómnia facta sunt, ipsum caro factum et in hóminum terra hábitans, perféctus homo in históriam mundi
intrávit, eam in se assúmens et recapítulans. Ipse nobis revélat, quóniam Deus cáritas est, simúlque nos docet legem
fundamentálem perfectiónis humánæ, ac proínde transformatiónis mundi, novum dilectiónis esse mandátum.
Eos ígitur, qui divínæ credunt caritáti, certos facit viam dilectiónis ómnibus homínibus aperíri, et conámen fraternitátem
universálem instaurándi non esse ináne. Simul monet hanc caritátem non in solis magnis rebus sectándam esse, sed et imprímis in ordináriis vitæ adiúnctis.
Pro nobis ómnibus peccatóribus mortem sústinens, suo exémplo nos docet crucem étiam baiulándam esse, quam caro et mundus
pacem et iustítiam sectántium úmeris impónunt.
Sua resurrectióne Dóminus constitútus, Christus, cui omnis potéstas in cælo et in terra data est, per virtútem Spíritus sui
in córdibus hóminum iam operátur, non solum ventúri sǽculi desidérium súscitans, sed eo ipso illa étiam generósa vota ánimans,
puríficans et róborans, quibus família humána suam ipsíus vitam humaniórem réddere et totam terram huic fini subícere sátagit.
Divérsa autem sunt Spíritus dona: dum álios vocat ut cæléstis habitatiónis desidério maniféstum testimónium reddant illúdque
in humána família vívidum consérvent, álios vocat ut terréno hóminum servítio se dédicent, hoc suo ministério matériam regni cæléstis parántes.
Omnes tamen líberat, ut, próprio amóre abnegáto omnibúsque terrénis víribus in vitam humánam assúmptis, ad futúra se exténdant,
quando humánitas ipsa fiet oblátio accépta Deo.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Bonum est psállere nómini tuo, Altíssime, annuntiáre mane misericórdiam tuam.
Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)
2 Bonum est confitéri Dómino *
et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
cum cántico in cíthara. –
5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –
6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9 tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –
10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –
13 Iustus ut palma florébit, *
sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
et non est iníquitas in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bonum est psállere nómini tuo, Altíssime, annuntiáre mane misericórdiam tuam.
Ant. 2 Dabo vobis cor novum et spíritum novum in médio vestri.
24 Tollam quippe vos de géntibus †
et congregábo vos de univérsis terris *
et addúcam vos in terram vestram;
25 et effúndam super vos aquam mundam, †
et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, *
et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. –
26 Et dabo vobis cor novum *
et spíritum novum ponam in médio vestri
et áuferam cor lapídeum de carne vestra *
et dabo vobis cor cárneum;
27 et spíritum meum ponam in médio vestri †
et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis *
et iudícia mea custodiátis et operémini. –
28 Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, †
et éritis mihi in pópulum, *
et ego ero vobis in Deum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dabo vobis cor novum et spíritum novum in médio vestri.
Ant. 3 Ex ore infántium et lacténtium, Dómine, perfecísti laudem.
Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)
2 Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
quóniam eleváta est magnificéntia tua *
super cælos. –
3 Ex ore infántium et lactántium †
perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
ut déstruas inimícum et ultórem. –
4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –
6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
glória et honóre coronásti eum *
et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
7 Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
oves et boves univérsas *
8 ínsuper et pécora campi,
9 vólucres cæli et pisces maris, *
quæcúmque perámbulant sémitas maris. –
10 Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ex ore infántium et lacténtium, Dómine, perfecísti laudem.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Numquam sic locútus est homo, sicut hic homo.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Numquam sic locútus est homo, sicut hic homo.
PRECES
Semper et ubíque grátias Christo agámus, qui salvat nos, eíque fidénter supplicémus:
Súbveni nobis, Dómine, grátia tua.
Tríbue nos córpora nostra incontamináta serváre,
— ut possit Spíritus Sanctus illic habitáre.
Doce nos iam mane pro frátribus nosmetípsos impéndere,
— et tota die in ómnibus tuam implére voluntátem.
Da nobis quǽrere panem, qui permáneat in vitam ætérnam,
— quem tu præstas nobis.
Mater tua, refúgium peccatórum, pro nobis intercédat,
— ut peccátis nostris benígnus ignóscas.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Dírigat corda nostra, quǽsumus, Dómine, tuæ miseratiónis operátio, quia tibi sine te placére non
póssumus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)