lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 november 2016
Omnium sanctorum, sollemnitas

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iesu, salvátor sǽculi,
redémptis ope súbveni,
et, pia Dei génetrix,
salútem posce míseris.

Cœtus omnes angélici,
patriarchárum cúnei
ac prophetárum mérita
nobis precéntur véniam.

Baptísta tui prǽvius
et cláviger æthéreus
cum céteris apóstolis
nos solvant nexu críminis.

Chorus sacrátus mártyrum,
sacerdótum conféssio
et virginális cástitas
nos a peccátis ábluant.

Monachórum suffrágia
omnésque cives cǽlici
ánnuant votis súpplicum
et vitæ poscant prǽmium.

Sit, Christe, tibi glória
cum Patre et Sancto Spíritu,
quorum luce mirífica
sancti congáudent pérpetim. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Admirábile est nomen tuum, Dómine, quia glória et honóre coronásti sanctos tuos et constituísti eos super ópera mánuum tuárum.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis

Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)

2 Dómine, Dóminus noster, *
      quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   quóniam eleváta est magnificéntia tua *
      super cælos. –

3 Ex ore infántium et lactántium †
      perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
      ut déstruas inimícum et ultórem. –

4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
      lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
      aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –

6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
      glória et honóre coronásti eum *
      et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

7  Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
      oves et boves univérsas *
8     ínsuper et pécora campi,
9  vólucres cæli et pisces maris, *
      quæcúmque perámbulant sémitas maris. –

10 Dómine, Dóminus noster, *
       quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Admirábile est nomen tuum, Dómine, quia glória et honóre coronásti sanctos tuos et constituísti eos super ópera mánuum tuárum.

Ant. 2 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Psalmus 14 (15)
Quis dignus coram Domino?

Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis (Hebr 12, 22)

1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? *
      Quis requiéscet in monte sancto tuo?

2 Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam, *
      qui lóquitur veritátem in corde suo,
3 qui non egit dolum in lingua sua, †
      nec fecit próximo suo malum *
      et oppróbrium non íntulit próximo suo. –

4 Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius malígnus, *
      timéntes autem Dóminum gloríficat.
5 Qui iurávit in detriméntum suum et non mutat, †
      qui pecúniam suam non dedit ad usúram *
      et múnera super innocéntem non accépit.

   Qui facit hæc, *
      non movébitur in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Ant. 3 Sanctis tuis notas fecísti vias vitæ; adimplébis eos lætítia cum vultu tuo, Dómine.

Psalmus 15 (16)
Dominus pars hereditatis meæ

Deus suscitavit Iesum solutis doloribus mortis. (Act 2, 24)

1 Consérva me, Deus, *
      quóniam sperávi in te.
2 Dixi Dómino: „Dóminus meus es tu, *
      bonum mihi non est sine te.“
  In sanctos, qui sunt in terra, ínclitos viros, *
      omnis volúntas mea in eos.
3 Multiplicántur dolóres eórum, *
      qui post deos aliénos acceleravérunt.
4 Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus, *
      neque assúmam nómina eórum in lábiis meis. –

5 Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: *
      tu es qui détines sortem meam.
6 Funes cecidérunt mihi in præcláris; *
      ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi.
7 Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum; *
      ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.
8 Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper; *
      quóniam a dextris est mihi, non commovébor.
9 Propter hoc lætátum est cor meum, †
      et exsultavérunt præcórdia mea; *
      ínsuper et caro mea requiéscet in spe. –

10 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, *
      nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
11 Notas mihi fácies vias vitæ, †
      plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo, *
      delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sanctis tuis notas fecísti vias vitæ; adimplébis eos lætítia cum vultu tuo, Dómine.

V. Respícite ad Dóminum, et illuminámini.
R. Et fácies vestræ non confundéntur.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

5, 1-14

Redemisti nos Deo ex omni tribu et lingua et populo et natione

     Ego Ioánnes vidi in déxtera sedéntis super thronum librum scriptum intus et foris, signátum sigíllis septem. Et vidi ángelum fortem prædicántem voce magna: «Quis est dignus aperíre librum et sólvere signácula eius?». Et nemo póterat in cælo neque in terra neque subtus terram aperíre librum neque respícere illum. Et ego flebam multum quóniam nemo dignus invéntus est aperíre librum nec respícere eum. Et unus de senióribus dicit mihi: «Ne fléveris; ecce vicit leo de tribu Iudæ, radix David, aperíre librum et septem signácula eius».
     Et vidi in médio throni et quáttuor animálium et in médio seniórum Agnum stantem tamquam occísum, habéntem córnua septem et óculos septem, qui sunt septem spíritus Dei missi in omnem terram. Et venit et accépit de déxtera sedéntis in throno. Et cum accepísset librum, quáttuor animália et vigínti quáttuor senióres cecidérunt coram Agno, habéntes sínguli cítharas et phíalas áureas plenas incensórum, quæ sunt oratiónes sanctórum. Et cantant novum cánticum dicéntes: «Dignus es accípere librum et aperíre signácula eius, quóniam occísus es et redemísti Deo in sánguine tuo ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, et regnábunt super terram».
     Et vidi et audívi vocem angelórum multórum in circúitu throni et animálium et seniórum, et erat númerus eórum myríades myríadum et mília mílium dicéntium voce magna: «Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem et divítias et sapiéntiam et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem».
     Et omnem creatúram, quæ in cælo est et super terram et sub terram et super mare et quæ in eis ómnia, audívi dicéntes: «Sedénti super thronum et Agno benedíctio et honor et glória et potéstas in sǽcula sæculórum».
     Et quáttuor animália dicébant: «Amen»; et senióres cecidérunt et adoravérunt.

RESPONSORIUM

Ap 11, 17; 1, 4; cf. 11, 18; Ps 144 (145), 10

R. Grátias ágimus tibi, Dómine Deus omnípotens, qui es et qui eras et qui ventúrus es, * quia regnásti et advénit tempus reddéndi mercédem servis tuis et sanctis.
V. Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua, et sancti tui benedícant tibi. * Quia regnásti et advénit tempus reddéndi mercédem servis tuis et sanctis.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo 2: Opera omnia, Edit. Cisterc. 5 [1958]- 1968, 364-368)

Properemus ad fratres qui nos exspectant

     Ad quid ergo sanctis laus nostra, ad quid glorificátio nostra, ad quid nostra hæc ipsa sollémnitas? Quo eis terrénos honóres, quos iuxta verácem Fílii promissiónem honoríficat Pater cæléstis? Quo eis præcónia nostra? Honórum nostrórum sancti non egent, nec quidquam eis nostra devotióne præstátur. Plane quod eórum memóriam venerámur, nostra ínterest, non ipsórum. Ego in me, fáteor, ex hac recordatióne séntio desidérium véhemens inflammári.
     Hoc enim primum desidérium, quod in nobis sanctórum memória vel éxcitat vel íncitat magis, ut eórum tam optábili societáte fruámur et mereámur concíves et contubernáles esse spirítuum beatórum, miscéri cœtui patriarchárum, cúneis prophetárum, senátui Apostolórum, mártyrum exercítibus numerósis, confessórum collégiis, vírginum choris, in ómnium dénique cólligi et collætári communióne sanctórum. Præstolátur nos Ecclésia illa primitivórum, et neglégimus; desíderant nos sancti, et parvi péndimus; exspéctant nos iusti, et dissimulámus.
     Excitémur aliquándo, fratres; resurgámus cum Christo, quærámus quæ sursum sunt, quæ sursum sunt sapiámus. Desiderémus desiderántes nos, properémus ad præstolántes nos, exspectántes nos votis præoccupémus animórum. Non modo tantum socíetas, sed étiam felícitas nobis est optánda sanctórum, ut quorum desiderámus præséntiam, glóriam quoque ferventíssimis stúdiis ambiámus. Neque enim perniciósa ambítio hæc, aut illíus affectátio glóriæ ullátenus periculósa est.
     Hoc ergo secúndum desidérium, quod ex sanctórum commemoratióne flagrat in nobis, ut sicut illis sic étiam nobis Christus appáreat, vita nostra, et nos quoque cum ipso appareámus in glória. Interim nempe non sicut est, sed sicut pro nobis factum est, caput nostrum nobis repræsentátur, non coronátum glória, sed peccatórum nostrórum circúmdatum spinis. Púdeat sub spináto cápite membrum fíeri delicátum, quod omnis ei ínterim púrpura non tam honóris sit quam irrisiónis. Erit cum vénerit Christus, nec mors eius ultra annuntiábitur, ut sciámus quóniam ipsi quoque mórtui sumus, et cum eo abscóndita est vita nostra. Apparébit caput gloriósum, et cum eo membra glorificáta fulgébunt, cum vidélicet reformábit corpus humilitátis nostræ configurátum glóriæ cápitis, quod est ipse.
     Hanc ergo glóriam tota et tuta ambitióne concupiscámus. Sane ut eam nobis speráre líceat et ad tantam beatitúdinem aspiráre, summópere nobis desideránda sunt suffrágia quoque sanctórum, ut quod possibílitas nostra non óbtinet, eórum nobis intercessióne donétur.

RESPONSORIUM

Ap 19, 5b. 6b; Ps 32 (33), 1

R. Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius et qui timétis Deum, pusílli et magni! * Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens.
V. Exsultáte, iusti, in Dómino; rectos decet collaudátio. * Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

PSALMODIA

Ant. 1 In cæléstibus regnis sanctórum habitátio est, et in ætérnum réquies eórum, allelúia.

Psalmus 62 (63), 2-9
ánima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

2 Deus, Deus meus es tu, *
      ad te de luce vígilo.

   Sitívit in te ánima mea, *
      te desiderávit caro mea.
   In terra desérta et árida et inaquósa, †

3    sic in sancto appárui tibi, *
      ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
      lábia mea laudábunt te. –

5 Sic benedícam te in vita mea *
      et in nómine tuo levábo manus meas.

6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
      et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
      in matutínis meditábor de te,

8 quia fuísti adiútor meus, *
      et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –

9 Adhǽsit ánima mea post te, *
      me suscépit déxtera tua.

10      [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
         introibunt in inferiora terrae,
11      tradentur in potestatem gladii,*
         partes vulpium erunt.
12      Rex vero lætabitur in Deo; †
         gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
         quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 In cæléstibus regnis sanctórum habitátio est, et in ætérnum réquies eórum, allelúia.

Ant. 2 Sancti Dómini, Dóminum benedícite in ætérnum.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 57-88. 56
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59      benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –

60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61      benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63      benedícite, stellæ cæli, Dómino. –

64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65      benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67      benedícite, frigus et æstus, Dómino. –

68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69      benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71      benedícite, noctes et dies, Dómino. –

72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73      benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
       laudet et superexáltet eum in sǽcula. –

75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76      benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78      benedícite, fontes, Dómino. –

79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80      benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82      benedícite, fílii hóminum, Dómino. –

83 Bénedic, Israel, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85      benedícite, servi Dómini, Dómino. –

86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87      benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
       laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)

Ant. 2 Sancti Dómini, Dóminum benedícite in ætérnum.

Ant. 3 Hymnus ómnibus sanctis eius, fíliis Israel, pópulo appropinquánti sibi; glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
      laus eius in ecclésia sanctórum.

2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
      et fílii Sion exsúltent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, *
      in týmpano et cíthara psallant ei,

4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
      et honorábit mansuétos in salúte. –

5 Iúbilent sancti in glória, *
      læténtur in cubílibus suis.

6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
      et gládii ancípites in mánibus eórum,

7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
      castigatiónes in pópulis,

8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
      et nóbiles eórum in mánicis férreis,

9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
      glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Hymnus ómnibus sanctis eius, fíliis Israel, pópulo appropinquánti sibi; glória hæc est ómnibus sanctis eius.

LECTIO BREVIS

Eph 1, 17-18
Deus Dómini nostri Iesu Christi, Pater glóriæ, det vobis Spíritum sapiéntiæ et revelatiónis in agnitióne eius, illuminátos óculos cordis vestri, ut sciátis quæ sit spes vocatiónis eius, quæ divítiæ glóriæ hereditátis eius in sanctis.

RESPONSORIUM BREVE
V. Lætámini in Dómino, * et exsultáte, iusti.
R. Lætámini in Dómino, * et exsultáte, iusti.
V. Et gloriámini, omnes recti corde.
R. Et exsultáte, iusti.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Lætámini in Dómino, * et exsultáte, iusti.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Iusti fulgébunt sicut sol in regno Patris eórum, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Iusti fulgébunt sicut sol in regno Patris eórum, allelúia.

PRECES
Deum, corónam sanctórum ómnium, gaudénter deprecémur:
     Per intercessiónem sanctórum salva nos, Dómine.

Deus, fons sanctitátis, qui multifórmis grátiæ tuæ mirabília in sanctis fulgére fecísti,
concéde nobis in illis magnitúdinem tuam celebráre.
Providentíssime ætérne Deus, qui perfectióres Fílii tui imágines in sanctis nobis ostendísti,
præsta, ut ad uniónem cum Christo per illos efficácius moveámur.
Rex cælórum, qui per fidéles Christi sectatóres ad futúram civitátem nos íncitas,
fac ut ab illis de tutióre via illuc perveniéndi edoceámur.
Deus, qui in sacrifício córporis Fílii tui árctius cæléstibus íncolis nos coniúngis,
auge devotiónem nostram, ut cúltui eórum perféctius conformémur.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári, quǽsumus, ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)